SATIRAE SEXTAE ARGUMENTUM. IN SEXTA HEREDI TAXAT NIMIUM CUMULANTEM. an vicinus Hâc ultimâ satirâ, Persius in avaros invehitur, qui, dum se victu fraudant, divitias cumulant in heredes avidos quibus, quod reliquum est de hereditate, nunquam satis est. Et primum, ad Cæsium Bassum, poëtam lyricum sibique amicum, scribit, rogatque, quoniam Sabinos suos jam secesserit, quid agat, et quo in genere scribendi se exerceat : vicissim, quid ipse faciat, et quo loco sit versatus aperit. Hîc, scilicet ruri, honestis artibus deditus, procul ab ambitione et avaritia remotus, vitam felicem degit, parum curans, ditior sit, necne. (1-17). Longe aliter Romani vivunt. Hic eo usque avaritiæ devenit, ut vix natalibus suis aliquantulam partem suarum divitiarum attingat; ille grandia patrimonia improvide vorat (18—22). Utar ego, inquit poëta, utar: et quomodo utendum sit divitiis ostendit; id est, liberaliter: messe propriâ vivam; nec bona mea effundam; nec, si quis amicus naufragus auxilium a me petat, renuam, sed frangam aliquid de cespite vivo, et largiar inopi (22—33). Inde, ab hoc versu, usque ad finem, festivo cum herede dialogismo, Romanos docet, stultos esse eos qui se labore et inedia consumi patiuntur, ut ingratis heredibus amplas relinquant divitias, quas illi male avaritia partas, male luxuria perdant. Is est. ordo et eixovopía totius satiræ. mm SATIRA VI. IN AVAROS. ADMOVIT jam bruma foco te, Basse, Sabino; 1. Admovit jam bruma foco.] Interpretes plerique primum hunc versum cum interrogatione legunt, ut sit sensus jamne, ô Basse, bruma te admovit foco Sabino? Jamne, ô Basse, mire artifex intendisse numeris veterum primordia vocum, etc. lyra tua et chorda vivunt tibi pectine tetrico? Ita est phrasis totius ordo. At ego primum versum positive, neque aliter legendum censeo, eâ nempe fretus opinione, scilicet, extra verisimilitudinem esse Persium ad amicum scribentem nescire quo loco sit: ratus præterea, hanc interrogationem non adeo necessariam esse. quin, eâ sublatâ, nihilominus recte fluat oratio. Ita, nostro judicio : quoniam, ô Basse, jam bruma te admovit foco Sabino ; jamne lyra tua vivit? vivuntne tibi chordæ pectine tetrico? mire opifex, etc. Foco.... Sabino. Romani viri docti, qui tempora sua inter negotia et studia dividebant, a Vulcanalibus, cùm jam cœperunt noctes fieri productiores, circa Augusti finem, lucubrare incipiebant. Iidem ad villas, non tantum valetudinis et otii causâ, et per « « α 2. Jamne lyra.] Jamne lyricis V. 1. Admovit j. br. foco te, Basse, Sabino. Cur interrogationis signum post hunc versum non posuerim, vid. sup. comment. duo, admovet: alii omnes, admovit. -Admovit: Codd. 1 Mire opifex numeris veterum primordia vocum, carminibus, more tuo, egregiam -Te 3. Mire opifex, etc.] Tu qui æque peritus es describere primordia vocum, atque intendere strepitum marem fidis Latinæ. Opifex intendisse primordia, etc. Hellenismus, pro peritissimus in intendendo, etc.. - Veterum primordia vocum. Vel quod antiquarius fuerit Cæs. Bassus, et antiquis dictionibus usus sit, vel quòd poëmata scripserit: nam, ante prosaicam dictionem, cujus apud Græcos primus auctor Pherecydes fuit, carmina condebantur. Lub.-Vet. prim. vocum. Id est, carmina, quæ ante solutam orationem et Græci et Latini fuisse testantur. « His verbis, inquit Turneb. Advers. lib. XXX, cap. 7, significari puto Bassum poëtam esse lyricum. Lyrici au« tem primo Divos, et virtutem « victorum in sacris certaminibus <«< carmine extollebant; atque ea « sunt veterum primordia vocum. » Vid. infra var. lect. A. « 5 4. Atque marem strepitum.] Solers scribere forte et generosum carmen lyricum in quo heroum nempe et virorum fortium præclara facta canuntur, Horat. de Arte Poët. Musa dedit fidibus Divos, puerosque Et pugilem victorem, et equum certa- Et juvenum curas, et libera vina referre. P. V. 3. Vocum. Restitui ex codd. et editt. antiquis. vet. schol. et post eum editt. recentiores, rerum; ut sit sensus: mire opifex intendere primordia rerum, originem rerum pandere, θεογονίαν et κοσμογονίαν celebrare. Hæc explicatio minus ad rem mihi videtur, et vox rerum repositam opinor in cod. vet. schol. ab emendatore sciolo, qui vim prioris lectionis non penitus intelligebat. Quapropter codd. uostrorum lectionem recepi: Egregios lusisse senes? Mihi nunc Ligus ora gios lusisse senes; quæ omnia ly- giis vacat, ut solet fieri tempestate hyberna. Tractum hoc a ratione physica: nam tepor maris, quo se modo frui dicebat, tum præcipuus, cùm maria agitantur. Vid. Cic. de Nat. Deor. lib. II. Quod autem hyeme fit mare calidius, apud eumdem, et philosophos alios sæpe legere est. Hybernat mare, ut Græci, xetuάleTαL náλacoa, et Horatius, lib. II, sat. 2: Defendens pisces, hyemat mare. C. 8. Dant scopuli.] Lunæ promontorii descriptio, de quo Ptolemæus, et Strabo, lib. V. - Multá littus se valle receptat. Ubi sinum natura fecit, et deflexum littus in formam lunæ curvatur nomenque inde datum. P. 9. Lunaï portum, etc.] Hunc locum commendaturus, inserit versum Ennii, qui et ipse, in principio Annalium suorum, portum Lunæ collaudavit. Lunaï pro Lunæ, ai pro æ, solemne apud veteres poëtas, Lucretio præsertim, ac Virgilio interdum aquaï, V. 9. Lunai portum (est operæ) cognoscite, cives. Hunc versum integrum restitui ex meo cod. cui assentiuntur codd. Thuan. Colbert. I et II, Fauchet. Pithoean. II, et septem alii. Vet. schol. hunc versum sic legit: Lunaï, pretium est operæ cognoscere, cives, quæ lectio glossam redolet. Putean. cod. vet. edit. Britannici, editt. Aldinæ, Casaub. Lub. et recentiores melius: Lunaï portum, est operæ cognoscere, cives. Nostra lectio vividior est, et codicum auctoritate præstat. Cor jubet hoc Ennî, postquam destertuit esse aulaï, pictaï, etc. Lunæ vero « 10. Cor jubet hoc Enní] Id est, hoc nobis imperat Ennius, vir cordatus et sapiens. Nam, cor radix vitæ et fons, ponitur pro mente et sapientia. « Peut-être, inquit Gallicus interpr. Le Monnier, Perse veut-il, en passant, railler la folie d'Ennius, qui avait prétendu avoir trois cœurs, << parce qu'il savait trois langues. « Dans ce cas, cor au singulier signifiera, Ennius devenu sage, et « se contentant d'un seul cœur. » — « Ennius. Poëta epicus, post Liv. Andronicum vetustissimus, annales pop. Rom. epico carmine scripsit. De eo vid. quæ notavimus initio prologi, v. 2.— - Postquam destertuit esse Moonides. Hellenismus, pro destertuit se esse Moonidem.-Destertuit. Somniare desiit se Homerum esse, et ad se reversus, omissâ Pythagoræ de animarum in alia corpora trans 10 migratione sententiâ, Quintus Ennius sibi videri cœpit, non Quintus Homerus, ut antea. Ita Turneb. Advers. Lib. XXX, cap. 7Somnium autem Ennii satis notum. Vid. prolog. v. 2. A. 11. Mæonides.] Sic dictus Homerus a Mæonia patria.—Quintus, pavone ex Pythagoreo. Id est, postquàm factus est Quintus Ennius, ex pavone Pythagoreo. Ennius finxerat immigrasse in se animam Homeri, a quo illa in pavonem, ac deinde in Pythagoram, postea vero in Ennium transiisset. Hæ sunt nuga Pythagorea de Metempsychosi, quas salse deridet poëta. P. et A. 12. Hic ego securus vulgi.] In portu Lunæ, inquit, versor, ut antea dictum, parum curans rumores populares; procul ab ambitione et vulgari strepitu. Securitas hæc de qua sentit Persius, illa est quam conciliat sui studiosis sola virtus, cujus propria laus est, quòd animos omni pertur batione affectuum liberatos, in securo tranquillitatis portu, άxupávo, collocat. Chrys. in Matth. homilia XXV. Tíç içtv, ait, ʼn loxùs τῆς ἀρετῆς; τὸ μετὰ ἀσφαλείας ζῆν· τὸ μηδενὶ τῶν δεινῶν ἐυχείρωτον siva. Et quid præparet Auster, V. 11. Mæonides Quintus, pavone ex Pythag. Nonnulli codd. ex pavone Pythagoreo, male. Thuan. cod. a pavone Pythagoreo. V. 12. Ego. Male, et sine auctoritate, interpr. Gallicus Le Monnier legit ago. |