Infelix pecori: securus et angulus ille Vicini, nostro quia pinguior: et si adeo omnes etc. Et securus, parum curans quid, etc. Ait se tantum in studio virtutis profecisse, ut paratus sit ad congrediendum cum fortuna, quod ad opes pertinet. Atque ita ostendit quàm alienus sit a divitiarum cupiditate, avaritiâ et invidiâ. Auster infelix pecori. Auster ventus meridionalis, suo calore pecoribus noxius; quippe qui eis morbos et sæpe perniciem creat; ideoque, hoc loco, dicitur infelix. C. 13. Securus et angulus ille, etc. tc.] Invidiam a se avertit fere quæ comes esse solet avaritiæ, et λεоvesias. Lucilius: Nulli me invidere, neque strabonem fieri sæpius deliciis me istorum. Non curo igitur, inquit poëta, si vicini mei angulus nostro longe pinguior est et fertilior. C. 15. Ditescant orti pejoribus.] Non invidia solum careo, inquit; sed ne justæ quidem indignationis ac νεμεσήσεως sensum habeo, etsi video mandari honores indignis, aut ignobilibus, pejoribus ortis, libertinis, equitibus Asianis, etc. -Usque recusem, etc. Et nunquam adducar, ut dolorem ex ea re ullum capiam, et, propter divitias acquirendas, senio minuar. C. 16. Ob id.] Quia quivis alius ditior me est. - Minui senio. He 15 Producis Genio. Solis natalibus, est qui Tingat olus siccum muriâ vafer in calice emptâ, Ipse sacrum irrorans patinæ piper; hic bona dente Grandia magnanimus peragit puer. Utar ego, utar, etsi unus idemque es gemellis fratribus, tamen producis eos diverso ingenio. Horoscope. Astrum natale: quod omnibus notum. Varo. Id est, vario ac dissimili. Vid. sat. IV, v. 12. Non similes fuisse etiam gemellis fratribus, multo minus aliis, animi affectus, id confirmatur multis exemplis, præsertim Castoris et Pollucis (Horat. lib. II, sat. 1.), et Commodi atque Antonini, M. Aurel. Antonini geminorum exemplo, in quorum vita nil fuit simile, etsi pares fore ex astrorum cursu promittebant mathematici, ut scribit Lamprid. A. 19. Solis natalibus.] Ex duobus gemellis, alter adeo parcus et tenax erit, ut ne natalitio quidem die sibi quicquam indulgebit; et vix tinget, etc. De die natali, vid. passim apud Juvenalem et Persium, et Alex. ab Alex. A. 20. Tingat olus, etc.] Mirus est in hac phrasi verborum delectus, ad augendam vim satiricam, potissimum valens. Primo, non ins pergit olus, sed tingit leviter, im buit; 2°, adverte olus siccum, vetustate jam insulsum et rancidum; 3o, non oleo, aliisve condimentis lautioribus, sed muriâ, liquaminis genere vilissimo ex sanie thunnorum confecto, vel potius aquâ salsâ, in qua aliquid ser 20 vatum fuit aut maceratum : et tamen ille vafer, callidus in avaritia sua, muriam non nisi in vasculo coemit et comparat, unde et intincta olera sicca remanent saltem parte sui maximâ. A. 21. Ipse sacrum piper, etc.] Eadem descriptio avari emphatica producitur. Ipse, non coquus, nec servus mediastinus, vel alia quævis diobolaris ancilla, irrorat, infundit parce et guttatim, unde et guttus est appellatus, sacrum piper, cui tanquam rei sacræ parcit. Confer hanc avari descriptionem cum præcedenti, sat. IV, v. 25 et seqq.—Hic bona dente, etc. Alter autem geminorum prodigus, opes abligurit et dilapidat in conviviis et in luxu. Exemplum prodigi contrarium superiori. C. 22. Magnanimus.... puer.] Qui magnificentiam veram magnitudinem esse existimat.-Puer. Hic pro stulto, non ætate, sed moribus quia, ut ait philosophus, διαφέρει οὐδὲν νέος τὴν ἡλικίαν, Tos veapós. —Peragit. Absumit. Horat. stringit: Præclaram ingratâ stringit malus ingluvie rem ; et alibi, oblimat, Utar ego, utar. Inquit Persius utar, sed non abutar, ut prodigi faciunt. C. Nec rhombos ideo libertis ponere lautus, 25 Messe tenus propriâ vive, et granaria, fas est, 23. Nec rhombos ideo, etc.] Non similis illis nepotibus et stultis, qui dum lauti volunt haberi, etiam libertis suis rhombos apponunt. Per rhombos intellige exquisitiores epulas. Romanorum autem multi libertos suos honore mensæ non dignabantur; aut certe diversa illis apponebant. Vid. Juven. sat. V.- Lautus ponere. Hellenismus, pro lautus in ponendis, etc. C. 24. Nec tenues solers turdarum.] Vet. schol. « Cognoscere turda« rum sapores. Solent enim quidam gulæ dediti, tantæ subtilitatis habere palatum, ut dignoscant turdos, an cellarius, «an terrarius sit an masculus, << an femina. Turdarum dixit abu«<sive, cùm turdorum debuerat, « ut Horatius ponit: " Horat. lib. I, epist. 15. — Salivam. Pro gustu et sapore frequens Latinis ex ratione physica: nam, quando anima movetur appetitu aliquid edendi, propter partium sympathiam, statim saliva in ore nascitur, tanquam supplente, pro sua virili natura, defectum rei optatæ. C. 25. Messe tenus.] Quantum ex agris per annum colligis tantumdem tibi impende et aliis. Esto liberalis xard Try ouoiav, id est, pro modo tuarum opum. Est enim svéptos, inquit philosophus, ó xaτà Tùv cucíav Sañavõv xai eiç å deï. — Messis. Est annuus reditus. Granaria.... emole. Quid cogitas, ô stulte, dum assidue bona congeris in horreis et granariis? quin potius promis quæ servas condita et amicis pauperibus illa elargiris?----Emole granaria. Astvo, pro exhauri molendo, et largiter quotidie insumendo. C. 26. Quid metuas.] Quis est iste V. 23. Rhombos. Codd. Thuan. Putean. Fauchet. Pith. I, et duo alii, scombros et eam lectionem genuinam pene suspicarem; nihil tamen ibi mutandum judicavi. V. 24. Tenues salivas. Restitui ex codd. Thuan. Putean. Colbert. I, Pithoei 8072, Mazarin. Fauchet. codd. 8o50 et 8610, et tribus aliis. Vet. schol. et VII codd. tenuem salivam. At vet. schol. interpretatur sapores : ergo nostram lectionem in cod. veteris schol. insertam primo fuisse opinor. Turdarum. Turdorum autem pro turdarum nonnulli codd. habent : forte melius. V. 26. Metuas. Dimidia pars codd. metuis. Utrumque benc.. - Et. Edit. Ast vocat officium: trabe ruptâ, Bruttia saxa metus egestatis? quæ diffidentia? - 27. Ast vocat officium.] In præcedentibus, bonum usum divitiarum ostendit. Præcepit, ut quisque opibus suis liberaliter frueretur, xarà Tǹv ovcíav, et ex proventu annuo sibimet indulgendo, et amicis largiendo: nunc de altero opum usu loquitur, quem definit necessitate, et calamitate inexspectatâ amici egentis, cujus gratiâ etiam prædia vult vendi et rem partam imminui. Ast, inquit, officium amicitiæ et humanitatis me vocat, opibus meis fruitus sum ex proventu annuo, et, anno finito, nihil mihi superest de reditu, quo huic amico possim opitulari. En, sibimet respondet Persius, occasionem oblatam benefaciendi, καὶ τοῦ εὐεργετεῖν, frange aliquid de cespite vivo: Quidam hic dialogum inter avarum et Persium institui volunt, quasi avarus ad hæc, quæ antea poëta de liberali opum usu dixerat, avaritiam suam sub specie humanitatis prætexendi causâ, objecis 30 set: ast me vocat officium, etc. Quæ minime necessaria est ista personarum suppositio. Simpliciter ergo et objectionem et responsum in ore poëtæ reposuimus. A. - Trabe ruptá. Describit naufragium in freto Siciliæ. Nave ruptâ, inquit, amicus inops, etc. 28. Prendit (Bruttia saxa) amicus inops.] En, post naufragium, amicus inops; enatans evasit in littora Brutiorum. Virgilius, Aeneid. VI, de Palinuro : Prensantemque uncis manibus capita ardua montis. Surdaque vota. Et cum opibus in mare condidit sua vota a Diis rejecta, non exaudita, quibus Dii surdi fuerunt. — Ionio. Subauditur mari. 29. Et una ingentes de puppe Dei.] Et cum eo jacent Dii navis tutelares, ablati de puppe, quos, homo pius, secum tulit. In puppe autem sacrarium fuisse, quo Deorum imagines et simulacra reconderentur in tutelam navis, omnibus notum. A. 30. Jamque obvia mergis, etc.] Jamque navis diffractæ ligna, et trabes super mare fluitantia, obvia feruntur marinis avibus ad ea advolantibus, ut inde prædam captent. vet. Britannici, et nonnullæ edit. recentiores habent en pro et; non male, certe. Costa ratis lacera. Nunc et de cespite vivo Negliget, iratus quòd rem curtaveris; urnæ 31. Costa ratis.] Pro lignis qui- est, in herba est. Cespes. Est terra cum gramine. P. 32. Ne pictus oberret, etc.] Ne cogatur mendicando victum sibi quærere, sui naufragii exhibens imaginem, ex more naufragorum. Vid. sup. sat. I, v. · 90, et Juven. sat. XIV, v. 3or. 33. Cærulea in tabula.] Tabula dicitur cærulea, propter colorem maris quod exhibet. Sed cœnam funeris heres, etc. Tangit simul quorumdam avarorum dementiam, qui, ait Senec. ut heredi suo procurent, sibi negant omnia; et aviditatem heredipetarum bonis futuris inhiantium, qui, cùm suas spes delusas vident, funera amicorum negligunt. Respondet igitur avarus: at enim, si ita patrimonium effuderis, iratus heres, ob imminutam hereditatem, mortuo tibi justa non persolvet, sumptus omittet, et apparatus paratus. funebres. Porro ridicula satis erat quorumdam ambitio, qui, cùm ingloriose vixissent, magnificum sibi funus duci et parari, imprimis ferales epulas et novendiales, instrui cuperent. - Cœnam funeris. Silicernium intelligit, quæ cœna in mortuorum solatium Diis Manibus inferebatur, et una cum funere cremabatur; vel potius epulas novendiales, circumpotationes περίδειπνα dictas, quæ amicis et propinquis post exequias dabantur, in quibus mortui laudes recitari erat moris. P. et A. V. 31. Ratis. Navis pro ratis habet cod. Thuan. Male, propter metrum. V. 32. Ne. Ita omnes optimi codd. Nonnulli nec. Tres alii, nunc : male, propter sensum. |