Obrázky na stránke
PDF
ePub

Tune bona incolumis minuas? Sed Bestius urget
Doctores Graios: ita fit, postquam sapere Urbi

Cum pipere et palmis venit nostrum hoc, maris expers,
Fonisecæ crasso vitiârunt unguine pultes.

adulteratæ fuerint gummi e ceraso. C.

37. Tune bona incolumis minuas?] Dicet tibi heres tuus iratus. Debesne ita sanus, et nunc vivus, bona impendere tua?—Sed Bestius urget. Bestius cognomen Romanum apud Horat. lib. I, epist. 15, et alios hîc nomen Txov turpilucripidi hominis, hereditati alienæ inhiantis. - Urget doctores Graios. Bestius invehitur in philosophos Græcos, quòd secum attulerint artem liberaliter vivendi et honeste, quo fit ut hereditates minuentur C. et P.

38. Ita fit, etc.] Hic locus perobscurus sane est, cujus difficultas inest in verbis, nostrum hoc maris expers, propter ambiguitatem verbi expers, sicuti verbi maris. Expers duas habet significationes. Vulgo expers, ab ex parte, qui nullam habet partem, id est, qui caret. Aliquando etiam venit ab experiri, et locum tenet participii expertus, qui expertus est. Probat hoc vett. glossarum auctor, qui utramque notionem agnoscit, sic enim ille: expers, äπειрos xαi μжεtрos. Ambigua etiam est, hoc loco, verbi maris significatio. Venitne a mare, maris; an, a mas, maris? Quæ cùm ita sint, ne lectorem vanis quæs

maris

40

tionibus fatigemus, duas tantum afferemus interpretum sententias præcipuas. Illa sic: Ita fit, ait Bestius, postquam nostrum hoc sapere, id est, nostra hæc sapientia maris expers, masculo robore carens, mollis et effeminata, urbi venit cum pipere, etc. Altera, sic: Ita fit, postquam sapere, id est, sapientia Græcorum venit cum pipere et palmis: tunc nostrum hoc, id est, nostra propria sapientia a majoribus accepta, ut expers, id est, sine sale, insulsa, nullius pretii habita est, et contemni cœpit; tunc Fanisecæ vitiarunt, etc. Illa Casauboni sententia, hæc Turnebi Advers. XXX, cap. 7, Casauboni quidem sententia simplex videtur, et rei accommodata. Alii tamen simplicius: postquam nostrum hoc sapere, notre nouvelle sagesse maris expers, transmarina (vide notæ hujus superiorem partem), qui a passé les mers, venit, admissaque est in urbem; tunc Fœnisecæ, etc. A.

39. Cum pipere.] Ante piper inventum, baccas in usu fuisse testatur Plin. lib. XV, cap. 29.Palmis. Pro earum fructibus, qui dactyli vocantur, Gall. dattes. Nostrum sapere. Nostra sapientia.

40. Fanisecæ vitiarunt.] Ex eo tempore, adeo depravata sunt

V. 39. Venit nostrum hoc, maris expers. Codex noster: venit hoc nostrum, et maris expers. Male omnino.

Hæc cinere ulterior metuas? At tu, meus heres,
Quisquis eris, paulum a turba seductior audi.
O bone! num ignoras? Missa est a Cæsare laurus

[merged small][ocr errors][ocr errors]

41. Hæc cinere ulterior metuas?] Avaro respondet: Has tu minas tui heredis metues, cùm eris mortuus? Has igitur jure, cùm eris cinere ulterior; sed nunc, vivus, . quid metuas. Cinere ulterior. Notandum est hoc loquendi genus, pro, cùm fueris fato functus. Sic Græci, περαιτέρω κόνεως, ultra cineres, pro a morte. - At tu, meus heres, etc. Ubi alios reprehendit, quid ipse sentiat ostendit: quasi igitur dicat: Alius hoc timeat, scil. timeat alius, ne heredes sui funeris cœnam negligant; ego nihil timeo. Atque, ut tu, mî heres, quisquis eris, scias me vacuum ab hoc metu, narro tibi, si nescis, mihi in animo esse ludos edere magnificos, propter lætam de Germanis victoriam. Scis quanti sumptûs rem moliar; sed nil me terret impensa magnitudo: faciam. Quid tu igitur ad hæc ? C.

42. Quisquis eris.] Recte nam heredes non habebat Persius.

A turba seductior. Remotis arbitris: quia vulgo philosophia laborabat invidia atque odio.

[ocr errors]

43. O bone! num ignoras?] τ ̓ ἂν οἶσθ ̓ ὅ σοι λέξω; mire morata hæc oratio lectorem attentum detinet. Missa est a Cæsare laurus. Num tu ignoras? A Caio Germ. Caligula Cæsare laurus, victoriæ index, cum litteris ad senatum missa est, ob egregiam Romanorum victoriam, et insignem cladem et stragem Germanæ pubis. Cui victori (Caligulæ) jam sacrificia et victimæ in triumphum parantur, et ab omnibus aris frigidus excutitur cinis, et altaria ad sacrificia præparantur. L.- Porro hæc ingeniose et satirice in Caligulam direxit poëta: is quippe, cùm triumphare vellet de simulato hoste, victoriam finxit (conchas tantum, jussu ejus, milites in littore legerant); et, quasi Germanos longe lateque vicisset, laureatas litteras ad senatum misit; simulque suis procuratoribus mandavit, ut, minimâ impensâ, quàm magnificentissimum triumphum appararent, datâ iis licentiâ, ut in omnium civium bona, ad hoc munus exequendum, incurrerent. Vid. Suet. in vita Calig. cap. 46, 47. Quomodo usi sint procuratores, nos satis docet Persius hâc descriptione. Cæterum, Persius ad utrumque genus

V. 41. Hæc cinere ulterior. Cod. Putean. Hoc cinerem ulterior,

Insignem ob cladem Germanæ pubis, et aris
Frigidus excutitur cinis ; ac jam postibus arma,
Jam chlamydes regum, jam lutea gausapa captis,
Essedaque, ingentesque locat Cæsonia Rhenos :
Dis igitur, Genioque ducis centum paria, ob res

liberalitatis præstantissimâ hâc sa-
tirâ paratum auditorem tenuit.
Hactenus, de privatis impensis
egit; hoc loco, de publicis, qui-
bus convenit magnificentia. Cùm
autem, hoc infelicissimo sæculo,
Romani, qui antea tam magni-
fice, hilariter, et libenter erga
victores usi erant, ad maximas
impensas inviti adigerentur a ty-
rannis quorum dominium essent,
necesse erat eos præceptis instrui
quæ animum adversus tales casus
firmarent; quod,quasi aliud agens,
hoc loco, efficit poëta.—Laurus.
Laureata epistola in signum vic-
toriæ. Plin. lib. XV, cap. 10;
Tit. Liv. lib. V; Martial. lib. VII,
epig. 4, 5, 6, et alii. C. et A.

44. Insignem ob cladem.] Ironice. Vid. Suet. vit. Calig. cap. 46.

[ocr errors]

45. Frigidus excutitur cinis.] Postremi sacrificii residui cineres amoventur, novus ignis, nova sacra instaurantur. Jam postibus arma. Tropea militaria postibus templorum et arcubus triumphalibus apponuntur. Virgilius, Aeneid. VII:

mys. Militaris vestis pallio astrictior et brevior. Jam lutea gausapa captis. Et gausapa, teste Varrone, vestes Gallorum villose, crocei coloris : stramenta, quibus utuntur in castris milites. Vid. sup. sat. IV, v. 37. L.

47. Essedaque.] Esseda, currus Gallorum, Belgarum et Rheni incolarum vehicula, quibus etiam utebantur in præliis : ex iis enim olim depugnabant, et, rotarum ingruentium strepitu impetuque, hostium ordines proterebant, aut perturbabant. Virg. Georg. III: Bellica vel molli melius feret esseda collo. P.

- Ingentesque locat Casonia Rhenos. Cæsonia uxor, mulier perditissimæ libidinis. Vid. Juvenalem, sat. VI, v. 610 et 615.-Ingentes Rhenos. Rhenanos, Rheni accolas. Rhenanos autem vocat quos Suet. Gallos fuisse ait : conversus ad curam triumphi, præter captivos et transfugas barbaros, Gallorum quoque procerrimum quemque, et, ut ipse dicebat, džioτpiάp.Cεutov, ac nonnullos ex principibus legit et se

Multaque præterea sacris in postibus posuit ad pompam. C.

arma,

Captivi pendent currus, curvæque se

48. Dis igitur, etc.] Diis majoribus, Imperii patronis. - Genioque ducis. Caligula. Per Ge46. Jam chlamydes regum.] Chla- nium principis jurabant veteres,

cures.

P.

V. 46. Captis. Pro captis habent nonnulli codd. victis: at parvi interest.

Egregie gestas, induco. Quis vetat? Aude.
Væ! nisi connives. Oleum, artocreasque popello
Largior. An prohibes? Dic clare. Non adeo, inquis:

[blocks in formation]

paria. Centum paria gladiatorum, ut vult Turnebus alii volunt hecatomben, minus bene. Cæterum, hos sumptus non esse unius privati recte observat Casaubonus: supplicationes enim, deinde triumphus, immolationes hostiarum et ludi gladiatorum, et largitiones in populum collatæ, e publico ærario, aut e fisco principis decerni solebant: hæc igitur largitio quam hîc memorat, non erat collatio quædam usitata; sed per vim expressa a procuratoribus et Cæsonia: sicuti enim ædiles et alii magistratus, cùm ludos ederent, ab amicis sublevabantur; ita Caius necessaria ad triumphum suum a civibus extorsit.— Ob res egregie gestas. Ob insignem victoriam Caii. Ironice, ut supra. C. et A.

49. Induco.] Verbum arenæ ac muneris induco, ut produco, id est, in medium affero.-Quis vetat? Aude. Num audes refragari, ô heres! et deterrere me a consilio quod cepi?

50

50. Væ! nisi connives.] Impendet tibi malum si forte non assentiaris: nam, aut Imperatorem infensorem invenies, aut ego eo majoribus sumptibus exhauriam hereditatem, quo magis vetare conatus fueris. Paulo post:

....

Nunc, nunc impensius unge, Unge, puer, caules. -Oleum artocreasque popello. Quin etiam oleum et artocreas, cibum ex pane et carne, atque adeo epulum et congiarium populo largior.-Artocreas. Ab äpros et xpéas. Et hæc, ut recte observat Casaub. non privati hominis est impensa. Ita igitur jungenda sunt præcedentibus, et sunt exempla collationum quæ civibus fuerunt imperatæ a Caii procuratoribus, ad celebrandam victoriam ejus. Moris enim Romæ erat, ut epulum et visceratio darentur populo a triumphantibus, frumentum etiam viritim dividebatur, cum oleo et nummis. C.

51. An prohibes?] An tu, ô heres, illud fieri vetas ?- Dic clare.

V. 51, Non adeo, inquis. Codd. Putean. Colbert. II, III, Mazarin. Fauchet. cod. noster, et multi alii, non audeo, inquis ; quæ lectio genuina, et ab auctore profecta nobis videretur; nisi metrum ei adversaretur : unde suspicor fuisse prius scriptum: Largior. An prohibes? Clare. Non audeo, inquis.-Clare. Subauditur dic, parlez net. —. - Audeo. Vocalis o non eliditur, per licentiam poëticam. At melius, nostro judicio, vet. edit. Britan. Non ausim, inquis; ut sit versus spondaïcus. Quæ lectiones variæ nostram interpretationem confirmant : non audeo, vel non ausim accipere tuam hereditatem; nam ager tuus exossatus, exhaustus est. IV codd. tantum habent: non adeo, inquis.

Exossatus ager juxta est. Age, si mihi nulla
Jam reliqua ex amitis, patruelis nulla, proneptis
Nulla manet patrui, sterilis matertera vixit,

Deque aviâ nihilum superest; accedo Bovillas, 55

Quasi heres ringatur ad hæc, et murmuret. Ecquid hæc res tibi molesta est? L.-Non adeo, inquis. Perobscurus hic locus multas accipit interpretationes. Alii: non adeo fertilis et optimus est fundus tuus, ut hereditatis tuæ avidus sim, et vetare velim, quin prorsus in largitiones effundas; vel potius non ita dives es, ut his sufficere possis. Quæ interpretatio eo contorta magis est, quòd interpretes extra sensum explicant exossatum, fertilem : porro, exossatum significasse unquam fertilem, quis unquam credat? Alii: non adeo tuæ largitioni adversor; est enim tibi, juxta, ager fertilis. Eumdem errorem creat verbum exossatus. Alii sensum separant, et dicunt: non adeo tuæ largitioni adversor: ad quæ poëta respondet: est mihi ager fertilis juxta, etc. Quæ interpretatio pene inepta est; nec hoc responsum poëtæ concordat cum heredis proposito ; atque ut Galli dicunt, c'est parler à bâtons rompus. Alii demum : non adeo (verbum juris), non adeo, accipio hereditatem tuam; ager enim tuus his impensis, his lar

[blocks in formation]

V. 55. Bovillas. « Bouillas omnes codd. habent, inquit Casaubonus, & non bohillas; quo tamen modo nonnullos scripsisse ex Nonio constat. Falluntur, qui eam scripturam tuentur, quia Græci scribunt Bota: « nam est ut ẞóɛg, boves, öïg, ovis, et ita semper. » Cod. noster, et alii quos vidimus, habent bouillas (pro bovillas, u pro v), et omnes edd. priscæ.

« PredošláPokračovať »