Obrázky na stránke
PDF
ePub

periculum habeant apud salsamentarios et turarios. Per scombros significat salsamentarios, per tus pigmentarios (4).

V. 44. Quisquis es, ó modo, quem.] Mimica et comica exclamatio: quoniam poëtæ nonnunquam, omisso recto sermone, extra scenam soli loquuntur, sustinentes personam suam; aut aliquorum hominum verba interponunt.

V. 5o. Non est hic Ilias Accí.] Accius Labeo Iliadem Homeri versibus fœdissime composuit.

V. 54. Scis comitem horridulum.] Scis birrum attritum comiti condonare. Lacerna, pallium fimbriatum, quo olim soli milites velabantur. Penula, pallium cum fimbriis longis.

V. 56. Quípote?] Tractus sensus ex Græco versu (5), quo gnificatur, ex ventre crasso tenuem sensum non nasci.

si

V. 58. Nulla ciconia.] Tria genera sannarum: aut manu significare ciconiam, aut, opposito temporibus pollice, auriculas asininas, aut linguam sitientis canis. Sanna autem dicitur os distortum cum vultu, quod facimus, cùm alios deridemus. Inde sanniones dicti, qui non rectum vultum habeant.

V. 72. Palilia.] Varro palilia tam privata, quàm publica sunt apud rusticos ut, congestis cum fœno stipulis, ignem magnum transiliant, his palilibus se expiari credentes.

V. 82. Trossulus.] Trossulum oppidum fuit Hetruriæ, non longe a Volscis. Hoc equites Romani sine peditibus expugnaverunt, Numio quodam duce. Unde equites Romani Trossuli dicti sunt.

V. 86. Librat in antithetis.] Antitheta sunt hæc :

Fortia neglecti (6) velabant colla capilli :

Et per neglecti volitabant colla capilli.

Aut quotiens (7) umbra porrexi brachia mota:

Aut quotiens umbra reduxi brachia mota.

Antitheta autem ista sunt, quæ contra se ponuntur: ut, hinc pudor, illinc petulantia : hinc pudicitia, illinc stuprum : istinc fraudatio, illinc fides.

V. 95. Sic costam longo. ] Omnia epicorum carmina, ita fere sunt composita, ut proximus pes ab ultimo dactylus sit,

exceptis admodum paucis, quos σrovdaťovταs appellant, ut apud Cornelium Severum :

Pinea frondosi coma murmurat (8) Apennini.

V. 97. Subere coctum.] Suber cortex arboris. Virgilius :
Huic natam libro, et silvestri subere clausam.

V. 99. Torva mimalloneis.] Versus Neronis sunt.

Ib. Mimalloneis.] Mimallones dicuntur ministri Liberi patris, ἀπὸ τῆς μιμήσεως. Calandrus Illyriorum rex ad Macedoniam cum exercitu venit. Macedones, cùm parvum exercitum haberent, plurimas mulieres cothurnis et thyrsis, in modum Baccharum, ornaverunt. Illi credentes exercitum adventare, discesserunt.

V. 101. Bassaris.] Bassarides, Bacchæ. Quibusdam videtur a genere vestis, quâ Liber pater utitur, demissâ ad talos, quam Thraces Bassarin. Quidam a vulpibus, quarum pellibus Baccha succingebantur. Vulpes Thraces bassares (9) dicunt.

V. 119. Nec cum scrobe.] Midæ historiam tangit.

V. 122. Nulla tibi vendo Iliade.] Non tibi illud dem, si mihi Iliada Labeonis, aut Neronis Troïcon tradas. Scripsit Nero Troicon.

V. 133. Nonaria.] Nonaria dicta meretrix, quia apud veteres a nona hora prostabant; ne, mane omissâ exercitatione, illo irent adolescentes.

IN SATIRAM SECUNDAM.

DE BONA MENTE.

V. 1. Hunc, Macrine, diem.] Alloquitur Plotium Macrinum, hominem sane eruditum, et paterno se affectu diligentem, qui in domo Servilii didicerat, a quo agellum comparaverat, indulto sibi pretio aliquanto.

V. 12. Proximus... expungam.] Tractum a militibus, qui expuncti dicuntur, dum foras a militia emittuntur. Item, metaphora a bello, in quo, cadente qui primus est, succenturiatur alius.

V. 14. Nerio jam tertia.] Nerius morte conjugum locupletatus, fenerator est factus notissimus : de quo Horatius, scribe decem Nerio. Dos enim a cive Romano data, non patrio dicta nomine, si repudium non intervenerit, post mortem uxoris ad maritum pertinet.

V. 19. Vis Staio.] Staius tutor pupillarius fuit: Gutta et Albus, et cæteri præpositi, fuerunt judices: qui in Juniano judicio corrupti, Oppianicum damnaverunt.

V. 26. An, quia non fibris.] In usu fuit, ut augures, vel haruspices adducti de Hetruria, certis temporibus, fulmina transfigurata in lapides, infra terram absconderent; cujus in patratione rei oves immolabantur.

V. 27. Bidental (10).] Locus sacro percussus fulmine, qui bidente ab haruspicibus consecratur, quem calcare nefas est.

V. 36. Nunc Licini in campos.] Licinius Crassus inter Romanos locupletissimus, ideo dives cognominatus. Alii volunt Licinium tonsorem ac libertum Augusti Cæsaris significari prædivitem cujus monimentum est pretiosi operis via Salaria prope Urbem, ad lapidem secundum. De hoc non invenustum Varronis epigramma fertur :

Marmoreo Licinus tumulo jacet: at Cato parvo:

Pompeius nullo. Quis putet esse Deos (11)?

V. 39. Non mando.] Verbo usus est haruspico*. Cum eis dicitur :

Mando tibi, ut maximum Jovem audias.

Ut quemadmodum procurationis assertio fit, ita fiat et in sacris, et in prece.

V. 42. Tucetaque crassa.] Tuceta apud Gallos Cisalpinos bubula dicitur, condimentis quibusdam crassis oblita, ac macerata: et ideo toto anno durat. Solet etiam porcina eodem genere condita servari, aut ad saturarum jura (12). Hinc Plotius, Virgilii amicus, in eadem regione est nominatus Tuceta. V. 56. Nam fratres inter ahenos. ] Acron tradit quòd, in porticu Apollinis Palatini, fuerunt Danaidum effigies, et contra sub divo, totidem equestres filiorum Aegisthi. Ex iis autem statuis, quædam dicebantur postulantibus per somnum dare oracula.

eas,

V. 59. Saturniaque impulit æra.] Aes in æde Saturni condebatur, nondum argento auroque signato: unde ærarium nomen accepit. Fuit autem assis libralis, et dipondius, quod hodie in usu remansit ; et solebat pensari potius quàm numerari: unde et dispensatores dicti prorogatores.

V. 70. Donate a virgine puppæ.] Solebant virgines, ante quàm nuberent, quædam virginitatis suæ dona Veneri consecrare. Hoc et Varro scribit (13).

V. 72. Messala lippa propago.] Cottam Messalinum dicit, qui tam vitiosos oculos in senectute habuit, ut palpebræ ejus in exteriorem (14) partem verterentur. Hic ab Aurelio Cotta adoptatus, Aurelius Maximus dicebatur, originem trahens ab Aurelio Messala, qui septies fuit consul: qui, cùm a quodam Gallo ad monomachiam in prælio vocaretur, corvus super galeam in capite ejus sedit, et, victo hoste, Corvinus vocatus est.

IN SATIRAM TERTIAM.

IN DESIDIOSO S.

V. 1. Nempe hoc assidue.] Hanc satiram poëta ex Lucillii lib. IV transtulit, castigantis divitum luxuriam et vitia.

V. 10. Bicolor membrana.] Bicolor, quòd pars crocea (15), pars glutinata apud antiquos erat.

V. 13. Vanescat sepia.] Sepiam pro atramento, a colore, posuit: quamvis non ex ea ut Afri, sed ex fuligine (16) cæteri conficiant atramentum.

V. 18. Lallare.] Nutrices infantibus, ut dormiant, solent dicere sæpe, lalla, lalla, lalla. Aut dormi, aut lacte.

V. 21. Contemnere.] Hæc ab Horatio male translata intempestiva * sunt:

[ocr errors][merged small]

Invidiam placare paras, virtute relictâ?
Contemnêre miser.

Ib. Sonat.] Ut Virgilius:

Nec vox hominem sonat.

V. 26. Cultrixque foci.] Quia delibantiæ dapes in ea positæ, ad focum feruntur.

V. 28. Stemmate quòd Tusco.] An oportet te arrogantiâ inflatum dissilire, quòd in aliquo nobili Tusco stemmate, millesimus a magno auctore numereris, et ramum aliquem ac lineam successionis a genealogo in stemmate numeratus obtineas? vel in equitum Romanorum recognitione trabeatum censorem donis militaribus insignis salutas? Cognitio enim equitum Romanorum Censoribus erat subjecta, quæ nunc Consulum est officii.

V. 37. Ferventi tincta veneno.] Metaphora a lana, quæ corrupta ad pristinum colorem reverti non potest.

V. 45. Morituro verba Catoni.] Merito, inquit, mihi lippitudinem arcessebam, ne Catonis deliberativam orationem recitarem, utrum moriatur, an non: aut quibus verbis uti potuit, cùm se destinaret interficere.

V. 48. Quid dexter senio.] Senio major missus, ut Sceva (17), immerito, inquit, flebam istas, cùm semper laudarem. V. 89. Inspice sodes.] Sodes, antiquæ affectationis est: adeo ut soluto eo quidam usi sint, ut Plautus, qui per solutionem sic ait :

Dic mihi, si audes, quæ est, quam ducere vis uxorem?

V. 103. Tandemque beatulus.] Ambitionem irridet: non quia μάκαρες et μακάριοι dicuntur mortui; non est enim Romanæ consuetudinis; sed quia pretiosâ in funeribus veste stragulâ, cæterique, etiam pauperculi, exponebantur. Beatulus autem, qui nunquam splendidiore habitu fuit; aut certe, quia Romanæ consuetudinis fuit simpliciter sepelire.

V. 106. Hesterni, capite induto.] Hesterni, ait, a defuncto pridie manumissi, id est, liberti, et civis Romani facti.

Ib. Capite induto. ] Quia manumissi ante manumissoris corpus pileati incedebant.

V. 112. Populi cribro decussa farina.] Farinam, panem non deliciosius cribro discussum, sed plebeium, de populi annona, id est, fiscalem, dicit.

« PredošláPokračovať »