Obrázky na stránke
PDF
ePub

exceptis admodum paucis , quos otrovd'ailovtas appellant , ut apud Cornelium Severum : .

Pinea frondosi coma murmurat (8) Apennini.
V. 97. Subere coctum.] Suber cortex arboris. Virgilius:

i Huic natam libro , et silvestri subere clausam. · V. 99. Torva mimalloneis.] Versus Neronis sunt. . . Ib. Mimalloneis.] Mimallones dicuntur ministri Liberi patris, από της μιμήσεως. Calandrus Illyriorum rex ad Macedoniam cum exercitu venit. Macedones, cùm parvum exercitum haberent, plurimas mulieres cothurnis et thyrsis , in modum Baccharum, ornaverunt. Illi credentes exercitum adventare, discesserunt.

V. 101. Bassaris.] Bassarides, Bacchæ. Quibusdam videtur a genere vestis, quâ Liber pater utitur, demissâ ad talos, quam Thraces* Bassarin. Quidam a vulpibus, quarum pellibus Bacchæ succingebantur. Vulpes Thraces bassares (9) dicunt.

V. 119. Nec cum scrobe.] Midæ historiam tangit.

V. 122. Nulla tibi vendo Iliade. Non tibi illud dem, si mihi Iliada Labeonis , aut Neronis Troïcon tradas. Scripsit Nero Troicon.

V. 133. Nonaria.] Nonaria dicta meretrix , quia apud veteres a nona hora prostabant; ne, mane omissâ exercitatione , illo irent adolescentes.

IN SATIRAM SECUNDAM.

DE BONA MENTE.

V. 1. Hunc, Macrine , diem.] Alloquitur Plotium Macrinum, hominem sane eruditum, et paterno se affectu diligentem, qui in domo Servilii didicerat, a quo agellum comparaverat, indulto sibi pretio aliquanto.

V. 12. Proximus... expungam.] Tractum a militibus, qui expuncti dicuntur, dum foras a militia emittuntur. Item, metaphora a bello, in quo, cadente qui primus est , succenturiatur alius.

· V. 14. Nerio jam tertia.] Nerius morte conjugum locupletatus, fenerator est factus notissimus : de quo Horatius, scribe. decem Nerio. Dos enim a cive Romano data , non patrio dicta nomine, si repudium non intervenerit, post mortem uxoris ad maritum pertinet.

V. 19. Vis Staio.] Staius tutor pupillarius fuit : Gutta et Albus , et cæteri præpositi , fuerunt judices : qui in Juniano judicio corrupti , Oppianicum damnaverunt.

V. 26. An, quia non fibris.] In usu fuit, ut augures , vel ha- . ruspices adducti de Hetruria , certis temporibus, fulmina transfigurata in lapides, infra terram absconderent; cujus in patratione rei oves immolabantur.

V. 27. Bidental (10).] Locus sacro percussus fulmine, qui bidente ab haruspicibus consecratur, quem calcare nefas est.

V. 36. Nunc Licini in campos.] Licinius Crassus inter Ro-, manos locupletissimus, ideo dives cognominatus. Alii volunt Licinium tonsorem ac libertum Augusti Cæsaris significari prædivitem : cujus monimentum est pretiosi operis via Salaria prope Urbem , ad lapidem secundum. De hoc non invenustum Varronis epigramma fertur:

Marmoreo Licinus tumulo jacet : at Cato parvo :

Pompeius nullo. Quis putet esse Deos (11) ? V. 39. Non mando.] Verbo usus est haruspico*. Cum eis dicitur :

Mando tibi, ut maximum Jovem audias. Ut quemadmodum procurationis assertio fit, ita fiat et in sacris, et in prece.

V. 42. Tucetaque crassa.] Tuceta apud Gallos Cisalpinos bubula dicitur, condimentis quibusdam crassis oblita , ac macerata : et ideo toto anno durat. Solet etiam porcina eodem genere condita servari, aut ad saturarum jura (12). Hinc Plotius, Virgilii amicus, in eadem regione est nominatus Tuceta.

V. 56. Nam fratres inter ahenos. ] Acron tradit quòd, in porticu Apollinis Palatini, fuerunt Danaidum effigies, et contra eas, sub divo, totidem equestres filiorum Aegisthi. Ex iis autem statuis , quædam dicebantur postulantibus per somnum dare oracula.

V. 59. Saturniaque impulit æra.] Aes in æde Saturni condebatur, nondum argento auroque signato: unde ærarium nomen accepit. Fuit autem assis libralis, et dipondius, quod hodie in usu remansit ; et solebat pensari potius quàm numerari : unde et dispensatores dicti prorogatores.

V. 70. Donatæ a virgine puppæ.] Solebant virgines, anto quàm nuberent, quædam virginitatis suæ dona Veneri consecrare. Hoc et Varro scribit (13).

V. 72. Messalæ lippa propago.] Cottam Messalinum dicit, qui tam vitiosos oculos in senectute habuit, ut palpebræ ejus in exteriorem (14) partem verterentur. Hic ab Aurelio Cotta adoptatus , Aurelius Maximus dicebatur, originem trahens ab Aurelio Messala, qui septies fuit consul : qui, cùm a quodam Gallo ad monomachiam in prælio vocaretur, corvus super galeam in capite ejus sedit, et, victo hoste, Corvinus vocatus est.

IN SATIRAM TERTIAM.

IN DESIDIO S O s.

V. 1. Nempe hoc assidue.] Hanc satiram poëta ex Lucillii lib. IV transtulit, castigantis divitum luxuriam et vitia.

V. 10. Bicolor membrana.] Bicolor, quòd pars crocea (15), pars glutinata apud antiquos erat.

V. 13. Vanescat sepia.] Sepiam pro atramento, a colore , posuit: quamvis non ex ea ut Afri, sed ex fuligine (16) cæteri conficiant atramentum.

V. 18. Lallare.] Nutrices infantibus, ut dormiant, solent dicere sæpe, lalla , lalla, lalla. Aut dormi, aut lacte.

V. 21. Contemnére.) Hæc ab Horatio male translata intempestiva * sunt:

..........:...... Quin tu
Invidiam placare paras, virtute relictâ ?

Contemnere miser.
Ib. Sonat.] Ut Virgilius :

Nec vox hominem sonat,

V. 26. Cultrixque foci.] Quia delibantiæ dapes in ea positæ, ad focum feruntur. .

V. 28. Stemmate quòd Tusco.] An oportet te arrogantiâ inflatum dissilire, quòd in aliquo nobili Tusco stemmate, millesimus a magno auctore numereris, et ramum aliquem ac lineam successionis a genealogo in stemmate numeratus obtineas? vel in equitum Romanorum recognitione trabeatum censorem donis militaribus insignis salutas ? Cognitio enim equitum Romanorum Censoribus erat subjecta , quæ nunc Consulum est officii.

V. 37. Ferventi tincta veneno.] Metaphora a lana, quæ corrupta ad pristinum colorem reverti non potest.

V. 45. Morituro verba Catoni.] Merito, inquit, mihi lippitudinem arcessebam, ne Catonis deliberativam orationem recitarem, utrum moriatur, an non :aut quibus verbis uti potuit, cùm se destinaret interficere.

V. 48. Quid dexter senio.] Senio major missus , ut Sceva (17), immcrito, inquit, flebam istas, cùm semper laudarem. . V. 89. Inspice sodes.] Sodes, antiquæ affectationis est : adeo ut soluto eo quidam usi sint, ut Plautus, qui per solutionem sic ait :

Dic mihi, si audes, quæ est , quam ducere vis uxorem ? V. 103. Tandemque beatulus.] Ambitionem irridet: non quia μάκαρες et μακάριοι dicuntur mortui ; non est enim Romance consuetudinis ; sed quia pretiosâ in funeribus veste stragulâ , cæterique , etiam pauperculi , exponebantur. Beatulus autem , qui nunquam splendidiore habitu fuit; aut certe , quia Romanæ consuetudinis fuit simpliciter sepelire.

V. 106. Hesterni , capite induto) Hesterni, ait, a defuncto pridie manumissi , id est , liberti , et civis Romani facti.

Ib. Capite induto. ] Quia manumissi ante manumissoris corpus pileati incedebant.

V. 112. Populi cribro decussa farina.] Farinam, panem non deliciosius cribro discussum, sed plebeium, de populi annona, id est, fiscalem , dicit.

IN SATIRAM QUARTAM.

DE MALIS PRINCIPIBUS.

V. 10. Scis etenim justum.] Revera scis justitiam in lance pensare , et ipsius lancis dubiæ rectitudinem calles discernere, et curvam regulam momentare, ubi inter curva subit, donec in liquido stet sententia. Regulam dicit ipsum momentanæ stylum.

V. 13. Nigrum præfigere theta.]Judices litteram theta apponunt ad eorum nomina , quos supplicio afficiunt. Merito bñta, dood TCŨ Bavátou, eo quòd quasi habeat telum suum , ideoque triste intelligitur : vel mortis signum : unde quidam ait :

O multum ante alias infelix littera theta (18)! V. 18. Curata cuticula sole.] Curata , scilicet a chromatiariis. Nam chromatiarii dicuntur colorarii , vel qui toto die in arena sunt, vel in sole. Antiqui enim ungebant se, et in sole erant , ut oleum corpus imbiberet: ut Juvenalis :

Nostra bibat vernum contracta cuticula solem,

Effugiatque togam. V. 26. Quantum non milous oberret] Secundum proverbium :

Quantum milvi volant. V. 28. Pertusa ad compita.] Compita sunt loca in quadriviis, quasi turres , ubi sacrificia , finità agriculturâ , rustici celebrabant. Merito pertusa , quia per omnes quatuor partes pateant, vel vetusta , vel compita non solum sunt in urbe loca, sed etiam viæ publicæ ad diverticula aliquorum confinium, ubi ædiculæ consecrantur patentes. In his juga fracta ab agricolis ponuntur , emeriti et elaborati operis indicium.

V. 44. Cæcum vulnus habes.] De gladiatoribus tractum qui, accepto vulnere , inaurato balteo tegunt.

V. 49. Puteal.] Feneratores ad puteal Scribonis Licinii (19), quod est in porticu Julia ad Fabianum arcum , consistere solebant.

aninmu

« PredošláPokračovať »