Obrázky na stránke
PDF
ePub
[blocks in formation]

V. 1. Conanda Clyconi.] Glycon tragoedus populo mire placuit, et ideo a Nerone manumissus est, datis Virgilio tragado domino ejus, pro parte dimidia, quam possidebat, sestertiorum tercentis millibus (20). Hic fuit staturæ longæ, fusci corporis, labio inferiori demisso: ante quam subornaretur deformis: nescius jocari , propter quòd eum insulsum Persius dixit. - V. 14. Verba togæ sequeris.] Toga eșt purum pallium, forma rotunda et fusiore, atque inundante sinu: et sub dextro veniens, super humerum sinistrum ponitur : cujus similitudinem in operimentis simulacrorum, vel picturarum aspicimus, easque statuas togatas vocamus. Toga vero Romani in pace utebantur, in bello paludamentis. Mensura togæ justæ senas ulnas habebat. · V. 22. Quandoque nostræ pars tua sit, Cornute , animæ. ) Sententia a Pythagora tracta, dimidiam animæ suæ partem dicit Cornutum, ut Horatius Virgilium :

Et serves animæ dimidium meæ. V.31. Succinctis Laribus.] Quia Gabino habitu, cinctuque (21) Dii Penates formabantur, obvoluti togâ super humerum sinistrum, dextro nudo.

V. 33. Candidus, umbo.] Xuvexd'oxixūs pro toga. Alioquin et in prætexta candidus umbo est. 1 V. 47. Nostra vel æquali.] Hoc secundum astrologos dicit. et hic sensus tractus est ab Horatio :

Sea libra, seu me scorpius aspicit.
V. 52. Mille hominum species.] Et Horatius:

Quot capitum vivunt, totidem studiorum copios

millia. Et Terentius :

Quot capita , tot sententiæ. -
V. 53. Velle suum cuique est.] Et Virgilius :

.... Trahit sua quemque voluptas.

Quo

V. 54. Sub sole recenti.] Est hiç sensus ab Horatio tractus:

Hic mutat merces surgente a sole. V. 73. Quisque Veliná.]. Velina tribus numero aliarum tribuum accessit: et qui circa Velinum lacum habitabant, Romam translati sunt. Romæ autem erat consuetudo, ut qui ex manumissione cives Romani efficiebantur, in numero civium Romanorum frumentum publicum acciperent.

V. 75. Quibus una Quiritem.] Quos manumittebant , eos alapa percussos circumagebant, et liberos confirmabant. Unde manumissio dicta , quòd manumitteretur. Quiritem autem singulariter abusive dixit , licentiâ poëticâ. Nam sicut Pater Conscriptus non dicitur, ita nec Quiritem dicere possumus.

V. 88. Vindicta.] Virga est, quâ manumittendi a Prætore in capite pulsantur : ideo dicta , quod eum vindicat libertati. Masurius autem hic Sabinus legis consultus fuit : et rubricas, vocat minium, quo tituli legum annotabantur.

V. 100. Certo compescere puncto.] Non ad trutinam , sed ad stateram 'retulit, quæ punctis, et uncis signatur.

V. 104. Frontem de rebus.] Pudorem. Templum enim pudoris est frons.

V. 112. Mercurialem.] Ideo dixit , quia ipsum Deum lucri dicunt. Unde et cum sacello * pingitur, et a negotiatoribus plurimum colitur.

V. 119. Digitum exere.] Digito sublato ostende, victum te esse a vitiis. Tractum a gladiatoribus, qui victi , ostensione digiti veniam a populo postulabant.

V. 123. Moveare Bathylli.] Bathyllus" pantomimus fuit , Mæcenatis libertus.

V. 137. Verte aliquid.] Negotiare, et speciem pro specie commuta.

V. 138. Baro , regustaturn.] Lingua Gallorum barones , vel varones dicuntur servi militum , qui utique stultissimi sunt, servi videlicet stultorum.

V.140. Et oenophorum aptas.] Oenophorum vas vinum ferens, vivos enim vinum est, de quo est illud :

„Vertitur enophoris fandus, sententia nobis.

V. 145. Urna cicutæ.] Cicuta (22) calorem in nobis frigoris sui vi extinguit: unde sacerdotes Cereris Eleusiniæ liquore ejus ungebantur, ut a concubitu abstinerent. V. 153. Hoc quod loquor inde est.] Horatius :

Dum loquimur, fugit invida ætas. V. 161. Dave , cito , hoc credas.] Hunc locum ex Menandri Eunucho traxit, in quo Davum servum Chærestratus adolescens alloquitur , tanquam amore Chrysidis meretricis derelictus*: idemque tamen ab ea revocatus ad illam redit. Apud Terentium, personæ immutatæ sunt. '

V. 165. Et udas Chrysidis.] Udas fores dixit, quas amatores solent unguento perfundere, et ante januam illarum noctem vigiliis, et cantu transigere.

V. 177. Vigila et cicer.] Ludis Floralibus omnia semina spargebantur in populum, ut tellus velut muneribus suis placaretur.

V. 180. Herodis venére dies.] Herodes apud Judæos regnavit temporibus Augusti, in partibus Syriæ. Herodiani (23) ergo diem natalem Herodis observant, ut etiam sabbata : quo die lucernas accensas, et violis coronatas in fenestris ponunt.

V. 184. Recutitaque sabbata.] Instituta Judæorum significat, propter circumcisionem, quam , auctores suos* secuti , faciunt.

V. 185. Ovoque pericula rupto.] Sacerdotes qui, explorandis periculis, sacra faciebant, observare solebant ovum igni impositum, utrum in capite, an in latere desudaret. Si autem ruptum effluxerat, periculum ei portendebat pro quo factum fuerat, vel rei familiari ejus. · V. 186. Cùm sistro lusca sacerdos.] Sistrum sacerdotes Isidis portant. Lusca autem , ideo quòd nubiles deformes, cùm maritos non invenerint, ad ministeria Deorum se conferant.

IN SATIRAM SEXTAM.

IN AVAR O S.

V. 1. Admovit.] Hanc satiram scribit Persius ad Cæsium Bassum , poëtam lyricum, quem fama est, in prædiis suis positum , ardente Vesuvio monte Campaniæ , et late ignibus abundante , cum villa sua ustum esse. Hic ergo , dum viveret, Româ ad Sabinos necessario transibat, ubi brumali tempore in calido loco carmina scribebat.

V. 6. Mihi nunc Ligus ora.] Seipsum Persius significat secessisse in Liguriæ fines , videlicet, propter Fulviam Sisenniam matrem suam , quæ post mortem prioris viri ibi nupta erat.

V. 7. Hybernat.] Sævit, vel a navigiis vacat. Sicut enim naves hybernare dicimus; sic et mare, cùm non navigatur.

V. 10. Cur jubet hoc Enni.] Hunc versum ad suum carmen de Ennii carminibus transtulit.

V. 24. Turdarum nosse salivam.] Cognoscere turdorum sapores. Solent enim quidam gulæ dediti , tantæ subtilitatis habere palatum, ut dignoscant turdos, an cellarius, an terrarius (24) sit : an masculus, an femina. Turdarum dixit abusive, cùm turdorum debuerat, ut Horatius ponit :

Pene macros, arsit, dum turdos versat in igni. V. 30. Ingentes de puppe Dei.] Navium tutelam dicit, quam in puppibus habent, vel pingunt.

V. 35. Ossa inodora.] Sine unguentis : vel inhonora , sepulturæ honore carentia.

V. 40. Crasso vitiarunt unguine.] Solent rustici củm oleum defuerit, adipem* pecudum in pultem misso pro oleo uti.

V. 55. Accedo bovillas.] Bovillæ (25) sunt vicus ad undecimum lapidem Appiæ viæ : quia aliquando in Albano monte ab ara fugiens taurus jam consecratus, ibi comprehensus est. Inde Bovillæ dictæ.

V. 56. Clivumque ad Virbí.] Quatuor millibus ab Urbe est Virbii clivus, quà iter est ad Ariciam, et ad nemus Dianæ,

[ocr errors]

ubi Virbius colitur, id est Hippolytus, quòd bis in vitam prolatus sit. Nota autem apud Virgilium fabula est.

Ibid. Mannius.] Mannium dicit deformem et ignotum hominem, eo quòd Maniæ (62) dicuntur indecori vultûs personæ, quibus pueri terrentur. '

V. 61. Qui prior es, cur me.] Apud Athenas cùm juvenes ludos cursu celebrabant , qui victor esset, primus facem tollebat : deinde sequenti se* tradebat, et secundus tertio : similiter omnes, donec currentium numerus impleretur.

V. 67. Fenoris accedat merces, ] Tractum est hoc a patribus (27), qui dicunt filiis suis; hoc, quod vobis lucri de fenore accessit , ad fructum, id est, ad usum vitæ vobis proficiat : reliquum vero pecuniæ reservate integrum.

V. 77. Cappadocas rigida.] Gladiatores dicit. Nam apud antiquos, venales gladiatores in catasta ponebantur, ut in eis possent omnia membra inspici. Vel quia Cappadoces dicerentur habere studium naturale ad falsa testimonia proferenda : qui nutriti in tormentis a pueritia , equuleum sibi facere dicuntur, ut in eo se invicem torqueant , et cùm in poena perdurarent, ad falsa testimonia se bene venundarent.

Ibid. Pavisse.] Legitur et plausisse : quoniam venales , antequam in catasta imponantur , cantant universi pariter , more gentis suæ.

.... .. . .. V. 80. Inventus, Chrysippe.) Chrysippus, philosophus stoicus, syllogismum ompírny vocavit , quem per adjectionem et detractionem ex acervi frumentarii similitudine ostendit.

FINIS VETER. COMMENT. IN PERSIUM.

« PredošláPokračovať »