Obrázky na stránke
PDF
ePub

IN SATIRAM QUARTAM.

DE MALIS PRINCIPIBUS.

V. 10. Scis etenim justum.] Revera scis justitiam in lance pensare, et ipsius lancis dubiæ rectitudinem calles discernere, et curvam regulam momentare, ubi inter curva subit, donec in liquido stet sententia. Regulam dicit ipsum momentanæ stylum.

V. 13. Nigrum præfigere theta.] Judices litteram theta apponunt ad eorum nomina, quos supplicio afficiunt. Merito ñτα, ἀπὸ Toũ bavátov, eo quòd quasi habeat telum suum, ideoque triste intelligitur vel mortis signum : unde quidam ait:

:

O multum ante alias infelix littera theta (18)!

V. 18. Curata cuticula sole.] Curata, scilicet a chromatiariis. Nam chromatiarii dicuntur colorarii, vel qui toto die in arena sunt, vel in sole. Antiqui enim ungebant se, et in sole erant, ut oleum corpus imbiberet: ut Juvenalis :

Nostra bibat vernum contracta cuticula solem,
Effugiatque togam.

V. 26. Quantum non milvus oberret] Secundum proverbium :
Quantum milvi volant.

V. 28. Pertusa ad compita.] Compita sunt loca in quadriviis, quasi turres, ubi sacrificia, finitâ agriculturâ, rustici celebrabant. Merito pertusa, quia per omnes quatuor partes pateant, vel vetusta, vel compita non solum sunt in urbe loca, sed etiam viæ publicæ ad diverticula aliquorum confinium, ubi ædiculæ consecrantur patentes. In his juga fracta ab agricolis ponuntur, emeriti et elaborati operis indicium.

[ocr errors]

V. 44. Cæcum vulnus habes.] De gladiatoribus tractum qui, accepto vulnere, inaurato balteo tegunt.

V. 49. Puteal.] Feneratores ad puteal Scribonis Licinii (19), quod est in porticu Julia ad Fabianum arcum consistere solebant.

IN SATIRAM QUINTAM.

AD CORNUTUM.

V. 1. Cœnanda Clyconi.] Glycon tragœdus populo mire placuit, et ideo a Nerone manumissus est, datis Virgilio tragœdo domino ejus, pro parte dimidia, quam possidebat, sestertiorum tercentis millibus (20). Hic fuit staturæ longæ, fusci corporis, labio inferiori demisso: ante quàm subornaretur deformis: nescius jocari, propter quòd eum insulsum Persius dixit.

V. 14. Verba togæ sequeris.] Toga eşt purum pallium, forma rotunda et fusiore, atque inundante sinu: et sub dextro veniens, super humerum sinistrum ponitur : cujus similitudinem in operimentis simulacrorum, vel picturarum aspicimus, easque statuas togatas vocamus. Toga vero Romani in pace utebantur, in bello paludamentis. Mensura togæ justæ senas ulnas habebat. Quandoque nostræ pars tua sit, Cornute, animæ.] Sententia a Pythagora tracta, dimidiam animæ suæ partem dicit Cornutum, ut Horatius Virgilium :

V. 22.

Et serves animæ dimidium meæ.

V. 31. Succinctis Laribus.] Quia Gabino habitu, cinctuque (21) Dii Penates formabantur, obvoluti togâ super humerum sinistrum, dextro nudo.

V. 33. Candidus umbo.] Zuvexdoxixos pro toga. Alioquin et in prætexta candidus umbo est.

V. 47. Nostra vel æquali.] Hoc secundum astrologos dicit. et hic sensus tractus est ab Horatio :

Seu libra, seu me scorpius aspicit.

V. 52. Mille hominum species.] Et Horatius:

Quot capitum vivunt, totidem studiorum
millia.

Et Terentius :

Quot capita, tot sententiæ.

V. 53. Velle suum cuique est.] Et Virgilius:

[ocr errors][merged small]

V. 54. Sub sole recenti.] Est hic sensus ab Horatio tractus:

Hic mutat merces surgente a sole.

V. 73. Quisque Veliná.] Velina tribus numero aliarum tribuum accessit: et qui circa Velinum lacum habitabant, Romam translati sunt. Romæ autem erat consuetudo, ut qui ex manumissione cives Romani efficiebantur, in numero civium Romanorum frumentum publicum acciperent.

V. 75. Quibus una Quiritem.] Quos manumittebant, eos alapa percussos circumagebant, et liberos confirmabant. Unde manumissio dicta, quòd manumitteretur. Quiritem autem singulariter abusive dixit, licentiâ poëticâ. Nam sicut Pater Conscriptus non dicitur, ita nec Quiritem dicere possumus.

V. 88. Vindicta.] Virga est, quâ manumittendi a Prætore in capite pulsantur : ideo dicta, quod eum vindicat libertati. Masurius autem hic Sabinus legis consultus fuit : et rubricas, vocat minium, quo tituli legum annotabantur.

V. 100. Certo compescere puncto.] Non ad trutinam, sed ad stateram retulit, quæ punctis, et unciis signatur.

V. 104. Frontem de rebus.] Pudorem. Templum enim pudoris est frons.

*

V. 112. Mercurialem.] Ideo dixit, quia ipsum Deum lucri dicunt. Unde et cum sacello pingitur, et a negotiatoribus plurimum colitur.

V. 119. Digitum exere.] Digito sublato ostende, victum te esse a vitiis. Tractum a gladiatoribus, qui victi, ostensione digiti veniam a populo postulabant.

V. 123. Moveare Bathylli.] Bathyllus pantomimus fuit, Mæcenatis libertus.

V. 137. Verte aliquid.] Negotiare, et speciem pro specie

commuta.

V. 138. Baro, regustatum.] Lingua Gallorum barones, vel varones dicuntur servi militum, qui utique stultissimi sunt, servi videlicet stultorum.

V. 140. Etonophorum aptas.] Oenophorum vas vinum ferens, oivos enim vinum est, de quo est illud:

Vertitur œnophoris fundus, sententia nobis.

V. 145. Urna cicutœ.] Cicuta (22) calorem in nobis frigoris sui vi extinguit: unde sacerdotes Cereris Eleusiniæ liquore ejus ungebantur, ut a concubitu abstinerent.

V. 153. Hoc quod loquor inde est.] Horatius:

Dum loquimur, fugit invida ætas.

V. 161. Dave, cito, hoc credas.] Hunc locum ex Menandri Eunucho traxit, in quo Davum servum Chærestratus adolescens alloquitur, tanquam amore Chrysidis meretricis derelictus*: idemque tamen ab ea revocatus ad illam redit. Apud Terentium, personæ immutatæ sunt.

V. 165. Et udas Chrysidis.] Udas fores dixit, quas amatores solent unguento perfundere, et ante januam illarum noctem vigiliis, et cantu transigere.

V. 177. Vigila et cicer.] Ludis Floralibus omnia semina spargebantur in populum, ut tellus velut muneribus suis placaretur.

V. 180. Herodis venére dies.] Herodes apud Judæos regnavit temporibus Augusti, in partibus Syriæ. Herodiani (23) ergo diem natalem Herodis observant, ut etiam sabbata : quo die lucernas et violis coronatas in fenestris ponunt.

accensas,

V. 184. Recutitaque sabbata.] Instituta Judæorum significat, propter circumcisionem, quam, auctores suos* secuti, faciunt.

V. 185. Ovoque pericula rupto.] Sacerdotes qui, explorandis periculis, sacra faciebant, observare solebant ovum igni impositum, utrum in capite, an in latere desudaret. Si autem ruptum effluxerat, periculum ei portendebat pro quo factum fuerat, vel rei familiari ejus.

V. 186. Cùm sistro lusca sacerdos.] Sistrum sacerdotes Isidis portant. Lusca autem, ideo quòd nubiles deformes, cùm maritos non invenerint, ad ministeria Deorum se conferant.

IN SATIRAM SEXTAM.

IN AVAROS.

V. 1. Admovit.] Hanc satiram scribit Persius ad Cæsium Bassum, poëtam lyricum, quem fama est, in prædiis suis positum, ardente Vesuvio monte Campaniæ, et late ignibus abundante, cum villa sua ustum esse. Hic ergo, dum viveret, Româ ad Sabinos necessario transibat, ubi brumali tempore in calido loco carmina scribebat.

V. 6. Mihi nunc Ligus ora.] Seipsum Persius significat secessisse in Liguria fines, videlicet, propter Fulviam Sisenniam matrem suam, quæ post mortem prioris viri ibi nupta erat.

V. 7. Hybernat.] Sævit, vel a navigiis vacat. Sicut enim naves hybernare dicimus; sic et mare, cùm non navigatur.

V. 10. Cur jubet hoc Enní.] Hunc versum ad suum carmen de Ennii carminibus transtulit.

V. 24. Turdarum nosse salivam.] Cognoscere turdorum sapores. Solent enim quidam gulæ dediti, tantæ subtilitatis habere palatum, ut dignoscant turdos, an cellarius, an terrarius (24) sit: an masculus, an femina. Turdarum dixit abusive, cùm turdorum debuerat, ut Horatius ponit:

Pene macros, arsit, dum turdos versat in igni.

V. 30. Ingentes de puppe Dei.] Navium tutelam dicit, quam in puppibus habent, vel pingunt.

V. 35. Ossa inodora.] Sine unguentis vel inhonora, sepulturæ honore carentia.

V. 40. Crasso vitiarunt unguine.] Solent rustici cùm oleum defuerit, adipem* pecudum in pultem misso pro oleo uti.

V. 55. Accedo bovillas.] Bovillæ (25) sunt vicus ad undecimum lapidem Appiæ viæ: quia aliquando in Albano monte ab ara fugiens taurus jam consecratus, ibi comprehensus est. Inde Bovillæ dictæ.

V. 56. Clivumque ad Virbí.] Quatuor millibus ab Urbe est Virbii clivus, quà iter est ad Ariciam, et ad nemus Dianæ,

« PredošláPokračovať »