Obrázky na stránke
PDF
ePub

ubi Virbius colitur, id est Hippolytus, quòd bis in vitam prolatus sit. Nota autem apud Virgilium fabula est.

Ibid. Mannius.] Mannium dicit deformem et ignotum hominem, eo quòd Maniæ (62) dicuntur indecori vultûs personæ, quibus pueri terrentur.

V. 61. Qui prior es, cur me.] Apud Athenas cùm juvenes ludos cursu celebrabant, qui victor esset, primus facem tollebat: deinde sequenti se* tradebat, et secundus tertio : similiter omnes, donec currentium numerus impleretur.

V. 67. Fenoris accedat merces. ] Tractum est hoc a patribus (27), qui dicunt filiis suis; hoc, quod vobis lucri de fenore accessit, ad fructum, id est, ad usum vitæ vobis proficiat : reliquum vero pecuniæ reservate integrum.

V. 77. Cappadocas rigida.] Gladiatores dicit. Nam apud antiquos, venales gladiatores in catasta ponebantur, ut in eis possent omnia membra inspici. Vel quia Cappadoces dicerentur habere studium naturale ad falsa testimonia proferenda: qui nutriti in tormentis a pueritia, equuleum sibi facere dicuntur, ut in eo se invicem torqueant, et cùm in pœna perdurarent, ad falsa testimonia se bene venundarent.

Ibid. Pavisse.] Legitur et plausisse : quoniam venales, antequam in catasta imponantur, cantant universi pariter, more gentis suæ.

V. 80. Inventus, Chrysippe.] Chrysippus, philosophus stoicus, syllogismum oopírny vocavit, quem per adjectionem et detractionem ex acervi frumentarii similitudine ostendit.

FINIS VETER. COMMENT. IN PERSIUM.

P. PITHOEI JURISCONSULTI

IN VETT. COMMENTARIOS PERSII

EMENDATIONES.

N. B. Notæ asterisco signatæ ab editore proficiscuntur.

(1) Ridicule satis.] Al. ridiculose.

(2) Priamum Priamique phisingos.] Al. pisinnos, et in aliis glossis Pisinni, liberi.

(3) Examen est lingua, vel lignum.] Al. ligua, vel linum, et infra, intra quod est linum, de quo examinatio est.

* Μονογέροντας. ] Mendose. Hic, forsan, μονογέλοντας, ὁ μόνος, solus, et yeλáo, rideo. A.

* Mi mi conscius sum. ] Ita forte legendum: ut, me scire volo, mihi conscius sum. A.

* Terræ aggestio, ubi nulla est mem.] Hîc, videtur aliquid deesse ad complementum propositionis. Lego: tumulus dicitur terræ aggestio; hoc loco, sepulchrum, ubi nulla est memoria. A.

(4) Per tus pigmentarios.] Al. unguentarios.

(5) Ex Græco versu.] Παχεῖα γαςὴρ λεπτὸν οὐ τίκτει νόον.

(6) Fortia neglecti.] Velabant, al. volitabant, et versu seq.

Et per neglectos volitabant colla capillos.

(7) Aut quotiens.] Ah! quotiens.

(8) Coma murmurat Apennini.] Sibilat, apud Charis.

* Thraces Bassarin.] Supple, vocant. A.

(9) Vulpes Thrases bassares.] Vide Hesychium.

(10) Bidental.] Kepauvonk. Artemid. lib. II.

(11) Quis putet esse Deos?] In quibusdam codicibus: Credimus

esse Deos?

*

IN VETT. COMMENT. EMENDATIONES. 199

Aruspico.] Lege cum Schrevelio, Aruspicum. A.

(12) Aut ad saturarum jura.] Al. ad assaturarum jura.

(13) Hoc et Varro scribit. ] Fortassis, Aboriginibus. Nonius in Puppæ. Græci vívvia fictitio etiam verbo dixerunt. Zonar. Cedr.

(14) In exteriorem.] Al. dexteriorem. Cæterum, hic esse videtur Aurelius, cujus meminit Ovidius de Ponto.

(15) Quod pars crocea.] Isidor. lib. VI Etym. (Vid. apud Juven. sat. VII, v. 23, et ibi notam.)

(16) Ex fuligine.] Al. ex figulinis, male.

*

Intempestiva.] Et, cur intempestiva sunt hæc verba : effluis amens; contemnére? Aut somniat vet. schol. aut ejus editor. A.

(17) Sceva.] Al. sena.

(18) O multum !] Isidor. lib. I Etym.

(19) Scribonis Licinii.] Al. Libonis, et, ad Fab. circum.

(20) Tercentis milibus.] Al. sexcentis.

(21) Cinctuque.] Al. cinctique.

* Sacello.] Legendum opinor sacculo.

(22) Cicuta.] Idem Tertull. Hieronym.

*

Tanquam amore Chrysidis meretricis derelictus. ] Lege cum Schrevelio: Tanquam amorem Chrysidis meretricis derelicturus.

(23) Herodiani.] Hinc illa lucem accipient, quæ de Herodianis in sacra historia legimus, Matt. XXII, Marc. III et XII. Quod sequitur de circumcisione, non videtur ab homine christiano scriptum. *Auctores suos.] Intellige patres suos. A.

(24) An terrarius sit.] Al. vivarius.

* Adipem.] Male et contra leges sermonis. Lege ego, adipe. A. (25) Boville.] Nonius, in Hillas. (Quid voluerit Nonius his verbis, nescio. Mendosa certe est hæc lectio. A.)

(26) Mania.] Fest. sic et Manius legendus accipiendusque in epigrammate Augusti apud Martialem.

* Se tradebat.] Inutile omnino, et ingratum vò se opinor. A.

(27) Tractum a patribus.] Et illud Isidor. lib. X Etym. De tutore in consuetudine vulgari dicitur: Quid me mones? et tutorem et

pædagogum pridem obrui, est ex satir. III, v. 96. Adeo plerisque veteribus similitudine quadam ingenii Persius in deliciis fuit, ut, inter majorum gentium scriptores, suos commentatores habuerit, etiam ante tempora Hieronymi: qui et ejus verbis frequenter utitur, Juvenalem ne nominat quidem, quod meminerim : etsi apologetico ad Domnionem versum illum usurpet: et nos sæpe manum ferulæ subduximus, ut et Macrob. lib. III, Saturn. c. 10. Adscribam sancti viri verba ex apologia adversus Rufinum, quod aliis etiam locis usui esse possint, et ad hunc quodammodo pertineant. « Puto, inquit, quòd puer legeris Aspri in Virgilium et Sallustium commentarios, • Vulcatii in orationes Ciceronis, Victorini in dialogos ejus, et in « Terentii comœdias præceptoris mei Donati, æque in Virgilium, et « aliorum in alios, Plautum, Lucretium, Flaccum, Persium, atque « Lucanum. Argue interpretes eorum, quare non unam expla« nationem secuti sunt, et in eadem re quid vel sibi, vel aliis videatur, enumerent. »

«

SULPICIAE SATIRA.

« PredošláPokračovať »