VITA SULPICIAE EX L. GREG. GYRALDI DE LATINIS POETIS DIALOGO IV. FUIT et per hæc tempora Sulpicia, ex nobilissima Sulpiciorum familia, quæ nitida admodum et casta poëmata scripsit. Virum habuit Calenum, cum quo annos XV amantissime et conjunctissime vixit. Mariti et uxoris meminit Sidonius Apollinaris, sic inquiens: Non quòd Sulpicia jocos Thalia Exstat et elegans Martialis Epigramma, maximum pudicitiæ et poëticæ hujus Sulpicia testimonium : Omnes Sulpiciam legant puellæ, Udo crediderim Numæ sub antro. Exstat et poëma hexametris versibus conscriptum, de Domitiani Cæsaris temporibus, quod huic ipsi Sulpiciæ adscriptum est; tametsi alicubi inemendatum adeo, ut dubitari possit. Hactenus Gyraldus: cui et alterum quoque ejusdem poëtæ epigramma, Caleno Sulpicia marito inscriptum, adsuas licebit. O molles tibi quindecim, Calene, De eadem Sulpicia, Principis viri J. Cæsaris Scaligeri elogium (Ex ejusdem Poëtices libro VI, qui Hypercriticus inscribitur. A femina incipiendum est: aiunt enim Sulpiciam fuisse temporibus Domitiani. Ejus satira falso Ausonio attributa fuit : satis enim patet a femina factos versus, in quibus Musam cultricem appellat suam ; quæque ait sese primam docuisse Romanas mulieres posse cum Græcis poëtriis comparari : Primaque Romanas docui contendere Graiis. In ea multum dexteritatis, ad satiricam amarulentiam aspirantis. Numeri vero, ut in eo genere poëmatis, non contemnendi. Igitur, ut tam laudabilis heroinæ ratio habeatur, non ausim objicere ei judicii severitatem. SIVE ECLOGA DE EDICTO DOMITIANI QUO PHILOSOPHOS URBE EXEGIT. MUSA, quibus numeris heroas et arma frequentas, Fabellam permitte mihi detexere paucis. Nam tibi secessi, tecum penetrale retractans 4. Phaleuco.] Scribe Phalaco, quanquam in hujus nominis scriptura, apud Athenæum, Hephastionem, Victorinum, Diomedem, Terentianum, Ausonium, magna est varietas. V. schol. 5. Nec qui pede fractus eodem.] Fractum versum vocat scazontem, cujus Hipponax auctor est. Si quidem, testimonio Halicarnassæi, constat Hipponactem infregisse trimetrum Archilochium in scazontem, quo inimicos pungeret acerbius : Σκάζουσι μέτροις ὀρθά τοξεύσας ἔπη. Hadr. Jun. 6. Duce Clazomenio.] Hipponacte. Suidas vero hunc in modum de eo memoriæ prodidit: Hipponax patre Pythæo, et matre Protide natus, Ephesius fuit, sed ex 5 ΤΟ pulsus a tyrannis Athenagora et Coma, Clazomenas habitatum concessit. Quia autem extorris patria Clazomenas, Ioniæ urbem, commigraverat, a Sulpicia epitheto Clazomenius vocatur. Idem scripsit in Bupalum et Athenin statuarios celebres; quòd ipsius imagines ad ludibrium expressissent (erat enim notabili fœditate vultûs). Unde dicitur, Horat. epod. 6, acer hostis Bupalo, et Politian. in Nutritia sua : Nec ferus Hipponax, atro qui felle cruentus, Bupalon, et stratum morsu laniavit Athenin. Vide Hadrian. Jun. Animady. lib. I, cap. 16. 10. Teque, etc.] Sic distinguen Aggredior. Precibus descende clientis, et audi. 15 21 Sed 25 Ipsa domi leges, et Graia inventa retractans, Omnia bellorum terrâ quæsita, marique 30 Præmia consilio, et molli ratione regebat. Stabat in his, neque enim poterat constare sine ipsis, dum. Carmina Calliope libris he- 35 19. Remulique, etc.] Vulgo, Remique, unde malim, Romique, quod et Vineto nostro placuit.V. schol. 33. Aut frustra, etc. Est hoc vitium memoriæ, majorum etiam gentium scriptoribus, eo usque frequens, ut nonnunquam affectasse videri possint. V. schol. |