Obrázky na stránke
PDF
ePub

EX L. GREG. GYRALDI

DE LATINIS POETIS

DIALOGO IV.

Fuit et per hæc tempora Sulpicia, ex nobilissima Sulpiciorum familia, quæ nitida admodum et casta poëmata scripsit. Virum habuit Calenum , cum quo annos XV amantissime et conjunctissime vixit. Mariti et uxoris meminit Sidonius Apollinaris, sic inquiens :

Non quòd Sulpiciæ jocos Thaliæ

Scripsit blandiloquos suo Caleno. Exstat et elegans Martialis Epigramma, maximum pudicitiæ et poëticæ hujus Sulpiciæ testimonium :

Omnes Sulpiciam legant puellæ,
Uni quæ cupiunt viro placere.
Omnes Sulpiciam legant mariti,
Uni qui cupiunt placere nuptæ.
Non hæc Colchidos asserit furorem,
Diri prandia nec refert Thyestæ ,
Scyllam, Byblida nec fuisse credit :
Sed castos docet ét pios amores,
Lusus, delicias, facetiasque.
Cujus carmina qui bene æstimârit ,
Nullam dixerit esse sanctiorem.
Tales Aegeriæ jocos fuisse :
Udo crediderim Numæ sub antro.
Hâc condiscipula , vel hâc magistra ,
Esses doctior et pudica Sappho;
Sed tecum pariter simulque visam
Durus Sulpiciam Phaon amaret.
Frustra : namque ea nec Tonantis uxor,
Non Bacchi , nec Apollinis puella ,
Erepto sibi viveret Caleno.

Exstat et poëma hexametris versibus conscriptum, de Domitiani Cæsaris temporibus, quod huic ipsi Sulpiciæ adscriptum est ; tametsi alicubi inemendatum adeo , ut dubitari possit. Hactenus Gyraldus : cui et alterum quoque ejusdem poëtæ epigramma, Caleno Sulpiciæ marito inscriptum, adsuas licebit.

O molles tibi quindecim, Calene,
Quos cum Sulpicia tua jugales
Indulsit Deus, et peregit annos !
O nox omnis, et hora , quæ nota est
Caris littoris Indici lapillis !
O quæ prælia , quas utrinque pugnas
Felix lectulus et lucerna vidit
Nimbis ebria Nicerotianis !
Vixisti tribus, ô Calene, lustris.
Aetas hæc tibi tota computatur,
Et solos numeras dies mariti.
Ex illis tibi si diu rogatam
Lucem redderet Atropos, vel unam
Malles , quàm Pyliam quater senectam.

De eadem Sulpicia , Principis viri J. Cæsaris Scaligeri

elogium (Ex ejusdem Poëtices libro VI, qui Hypercriticus inscribitur.

A femina incipiendum est : aiunt enim Sulpiciam fuisse temporibus Domitiani. Ejus satira falso Ausonio attributa fuit: satis* enim patet a femina factos versus, in quibus Musam cultricem appellat suam ; quæque ait sese primam docuisse Romanas mulieres posse cum Græcis poëtriis comparari :

Primaque Romanas docui contendere Graiis. In ea multum dexteritatis, ad satiricam amarulentiam aspirantis. Numeri vero , ut in eo genere poëmatis, non contemnendi. Igitur, ut tam laudabilis heroinæ ratio habeatur, non ausim objicere ei judicii severitatem.

SIVE ECLOGA DE EDICTO DOMITIANI

QUO PHILOSOPHOS URBE EXEGIT.

M usa, quibus numeris heroas et arma frequentas,
Fabellam permitte mihi detexere paucis.
Nam tibi secessi, tecum penetrale retractans
Consilium : quare, nec carmine curro Phaleuco,
Nec trimetro iambo, nec qui pede fractus eodem 5
Fortiter irasci didicit duce Clazomenio.
Cætera quin etiam, quot denique millia lusi,
Primaque Romanas docui contendere Graiis,
Et salibus variare novis, constanter omitto :
Teque, quibus princeps et facundissima calles, 10

4. Phaleuco.] Scribe Phalæco, pulsus a tyrannis Athenagora et quanquam in hujus nominis scri. Coma, Clazoienas habitatum conptura, apud Athenæum, Hephæs- cessit. Quia autem extorris patria tionem, Victorinum, Diomedem, Clazomenas , Ioniæ urbem , comTerentianum, Ausonium, magna migraverat, a Sulpicia epitheto est varietas. V. schol.

Clazomenius vocatur. Idem scrip5. Nec qui pede fractus eodem.] sit in Bupalum et Athenin statuaFractum versum vocat scazontem, rios celebres ; quòd ipsius imagi. cujus Hipponax auctor est. Si qui- nes ad ludibrium expressissent dem , testimonio Halicarnassæi, (erat enim notabili fæditate vul.constat Hipponactem infregisse tûs). Unde dicitur, Horat. epod. 6, trimetrum Archilochium in sca- acer hostis Bupalo, et Politian. in zontem , quo inimicos pungeret Nutritia sua : acerbius : Exó Court pétpois época Nec ferus Hipponax, atro qui felle TOELÚO as Étn. Hadr. Jun.

cruentus, 6. Duce Clazomenio. Hippo- Bupalon, et stratum morsu laniavit nacte. Suidas vero hunc in mo-' ' Athenin. dum de eo memoriæ prodidit: Vide Hadrian. Jun. Animady. Hipponax patre Pythæo, et matre lib. I, cap. 16. Protide natus , Ephesius fuit, sed ex. 10. Teque , etc.] Sic distinguendum. Carmina Calliope libris he- 19. Remulique, etc.) Vulgo, Remiroica mandat. Cæterum , et ante que, unde malim, Romique, quod Sulpiciam , sub Augusto , Corni. et Vineto nostro placuit.V.schol. ficia versus scripserat, sed non. 33. Aut frustra , etc. Est hoc viPhalacos , jam Scazontas Hippo- tium memoriæ, majorum etiam nactios , et alios lyricos , quibus gentium scriptoribus, eo usque prima Sulpicia poëtriæ nomen frequens, ut nonnunquam affeeinter Latinos meruit. V. schol. tasse videri possint. V. schol.

15

Aggredior. Precibus descende clientis, et audi.
Dic mihi, Calliope, quidnam pater ille Deorum
Cogitat? An terras et patria sæcula mutat ?
Quasque dedit quondam, morientibus eripit artes ?
Nosque jubet tacitos, etiam rationis egenos
Non aliter, primo quàm cùm surreximus ævo,
Glandibus, et puræ rursus procumbere lymphæ ?
An reliquas terras conservat amicus, et urbes,
Sed genus Ausonium, Remulique exturbat alumnos ?
Quid reputemus enim? Duo sunt quibus extulit ingens
Roma caput; virtus belli, et sapientia pacis. 26
Sed virtus agitata domi, et socialibus armis,
In freta Sicaniæ, et Carthaginis exiit arces,
Cæteraque imperia, et totum simul abstulit orbem.
Deinde, velut stadio victor qui solus Achæo 25
Languet, et immotâ secum virtute fatiscit;
Sic itidem Romana manus, contendere postquam
Destitit, et pacem longis frenavit habenis,
Ipsa domi leges, et Graia inventa retractans,
Omnia bellorum terrâ quæsita, marique
Præmia consilio, et molli ratione regebat.
Stabat in his, neque enim poterat constare sine ipsis,
Aut frustra uxori, mendaxque Diespiter olim,
Imperium sine fine dedi, dixisse probatur
Nunc igitur qui res Romanas imperat inter, 35
Non trabe , sed tergo prolapsus, et ingluvie albus,
Et studia , et sapiens hominum nomenque genusque
Omnia abire foras, atque Urbe excedere jussit.
Quid facimus? Graios, hominumque reliquimus urbes,
Ut Romana foret magis his instructa magistris: 34 40
Nunc Capitolino veluti turbante Camillo ,
Ensibus et trutinâ Galli fugere relictâ , j
Sic nostri palare senes dicuntur, et ipsi,
Ut ferale suos onus exstirpare libellos.
Ergo Numantinus, Libycusque erravit in isto : 45
Scipio, qui Rhoido crevit formante magistro,
Cætera et illa manus bello fecunda secundo,
Quos inter prisci sententia dia Catonis ,
Scire adeo magni fecisset, utrumne secundis,
An magis adversis staret Romana propago. 50
Scilicet adversis : nam, cùm defendier armis
Suadet amor patriæ , et captiva Penatibus uxor;
Convenit, ut vespis, quarum domus arce Monetæ,
Turba rigens strictis per lutea corpora telis.

- 44. Ferale.] Funestum, infe- venit ut simus semper strictis telix. Ed. n.

lis, parati ad congrediendum cum 46. Qui , etc.] Scribe Rhodio, hoste. Gall. Pour soutenir notre ut de Panatio potius minore quàm vertu , il nous faut l'ennemi à nos de Ennio intelligatur. Male vet. portes. Juven, sat. VI, v. 287 : schol. rudio. Ed. n.

Præstabat castas humilis fortuna La47. Bello fecunda , etc.) Sic ma tinas lo , quàm facunda. Vide Aulum Quondam , nec vitiis contingi parva Gellium , lib. XIX, cap. 21. V.sc. sinebant

53. Convenit, ut vespis.) Hujus Tecta labor, somnique breves, et velloci ordo est et sensus: nam, cùm

lere Tusco

Vexată duræque manus, ac proximus amor patriæ suadet defendier ar

Urbi mis, cùmque captivæ sunt nos- Annibal, et stan

Annibal, et stantes Collinå turre matræ uxores intra Penates suos, riti. id est, cùm Annibal stat contra Nunc patimur longæ pacis mala , etc. muros, nobis, sicuti vespis, con

Ed. nor.

« PredošláPokračovať »