Obrázky na stránke
PDF
ePub

VITA SULPICIAE

EX L. GREG. GYRALDI

DE LATINIS POETIS

DIALOGO IV.

FUIT et per hæc tempora Sulpicia, ex nobilissima Sulpiciorum

familia, quæ nitida admodum et casta poëmata scripsit. Virum habuit Calenum, cum quo annos XV amantissime et conjunctissime vixit. Mariti et uxoris meminit Sidonius Apollinaris, sic inquiens:

Non quòd Sulpicia jocos Thalia
Scripsit blandiloquos suo Caleno.

Exstat et elegans Martialis Epigramma, maximum pudicitiæ et poëticæ hujus Sulpicia testimonium :

Omnes Sulpiciam legant puellæ,
Uni quæ cupiunt viro placere.
Omnes Sulpiciam legant mariti,
Uni qui cupiunt placere nuptæ.
Non hæc Colchidos asserit furorem,
Diri prandia nec refert Thyestæ,
Scyllam, Byblida nec fuisse credit:
Sed castos docet et pios amores,
Lusus, delicias, facetiasque.
Cujus carmina qui bene æstimârit,
Nullam dixerit esse sanctiorem.
Tales Aegeriæ jocos fuisse

Udo crediderim Numæ sub antro.
Hâc condiscipula, vel hâc magistra,
Esses doctior et pudica Sappho ;
Sed tecum pariter simulque visam
Durus Sulpiciam Phaon amaret.
Frustra: namque ea nec Tonantis uxor,
Non Bacchi, nec Apollinis puella,
Erepto sibi viveret Caleno.

Exstat et poëma hexametris versibus conscriptum, de Domitiani Cæsaris temporibus, quod huic ipsi Sulpiciæ adscriptum est; tametsi alicubi inemendatum adeo, ut dubitari possit. Hactenus Gyraldus: cui et alterum quoque ejusdem poëtæ epigramma, Caleno Sulpicia marito inscriptum, adsuas licebit. O molles tibi quindecim, Calene,

[merged small][ocr errors][merged small]

De eadem Sulpicia, Principis viri J. Cæsaris Scaligeri elogium (Ex ejusdem Poëtices libro VI, qui Hypercriticus inscribitur.

A femina incipiendum est: aiunt enim Sulpiciam fuisse temporibus Domitiani. Ejus satira falso Ausonio attributa fuit : satis enim patet a femina factos versus, in quibus Musam cultricem appellat suam ; quæque ait sese primam docuisse Romanas mulieres posse cum Græcis poëtriis comparari :

Primaque Romanas docui contendere Graiis.

In ea multum dexteritatis, ad satiricam amarulentiam aspirantis. Numeri vero, ut in eo genere poëmatis, non contemnendi. Igitur, ut tam laudabilis heroinæ ratio habeatur, non ausim objicere ei judicii severitatem.

SIVE ECLOGA DE EDICTO DOMITIANI

QUO PHILOSOPHOS URBE EXEGIT.

MUSA, quibus numeris heroas et arma frequentas,

Fabellam permitte mihi detexere paucis.

Nam tibi secessi, tecum penetrale retractans
Consilium : quare, nec carmine curro Phaleuco,
Nec trimetro iambo, nec qui pede fractus eodem
Fortiter irasci didicit duce Clazomenio.
Cætera quin etiam, quot denique millia lusi,
Primaque Romanas docui contendere Graiis,
Et salibus variare novis, constanter omitto:
Teque, quibus princeps et facundissima calles,

4. Phaleuco.] Scribe Phalaco, quanquam in hujus nominis scriptura, apud Athenæum, Hephastionem, Victorinum, Diomedem, Terentianum, Ausonium, magna est varietas. V. schol.

5. Nec qui pede fractus eodem.] Fractum versum vocat scazontem, cujus Hipponax auctor est. Si quidem, testimonio Halicarnassæi, constat Hipponactem infregisse trimetrum Archilochium in scazontem, quo inimicos pungeret acerbius : Σκάζουσι μέτροις ὀρθά τοξεύσας ἔπη. Hadr. Jun.

6. Duce Clazomenio.] Hipponacte. Suidas vero hunc in modum de eo memoriæ prodidit: Hipponax patre Pythæo, et matre Protide natus, Ephesius fuit, sed ex

5

ΤΟ

pulsus a tyrannis Athenagora et Coma, Clazomenas habitatum concessit. Quia autem extorris patria Clazomenas, Ioniæ urbem, commigraverat, a Sulpicia epitheto Clazomenius vocatur. Idem scripsit in Bupalum et Athenin statuarios celebres; quòd ipsius imagines ad ludibrium expressissent (erat enim notabili fœditate vultûs). Unde dicitur, Horat. epod. 6, acer hostis Bupalo, et Politian. in Nutritia sua :

Nec ferus Hipponax, atro qui felle

cruentus,

Bupalon, et stratum morsu laniavit

Athenin.

Vide Hadrian. Jun. Animady. lib. I, cap. 16.

10. Teque, etc.] Sic distinguen

Aggredior. Precibus descende clientis, et audi.
Dic mihi, Calliope, quidnam pater ille Deorum
Cogitat? An terras et patria sæcula mutat?
Quasque dedit quondam, morientibus eripit artes?
Nosque jubet tacitos, etiam rationis egenos
Non aliter, primo quàm cùm surreximus ævo,
Glandibus, et puræ rursus procumbere lymphæ ?
An reliquas terras conservat amicus, et urbes,

15

21

Sed
genus Ausonium, Remulique exturbat alumnos ?
Quid reputemus enim? Duo sunt quibus extulit ingens
Roma caput; virtus belli, et sapientia pacis.
Sed virtus agitata domi, et socialibus armis,
In freta Sicaniæ, et Carthaginis exiit arces,
Cæteraque imperia, et totum simul abstulit orbem.
Deinde, velut stadio victor qui solus Achæo
Languet, et immotâ secum virtute fatiscit;
Sic itidem Romana manus, contendere postquam
Destitit, et pacem longis frenavit habenis,

25

Ipsa domi leges, et Graia inventa retractans,

Omnia bellorum terrâ quæsita, marique

30

Præmia consilio, et molli ratione regebat.

Stabat in his, neque enim poterat constare sine ipsis,
Aut frustra uxori, mendaxque Diespiter olim,
Imperium sine fine dedi, dixisse probatur.
Nunc igitur qui res Romanas imperat inter,

dum. Carmina Calliope libris he-
roica mandat. Cæterum, et ante
Sulpiciam, sub Augusto, Corni-
ficia versus scripserat, sed non
Phalecos, jam Scazontas Hippo-
nactios, et alios lyricos, quibus
prima Sulpicia poëtriæ nomen
inter Latinos meruit. F. schol.

35

19. Remulique, etc.] Vulgo, Remique, unde malim, Romique, quod et Vineto nostro placuit.V. schol.

33. Aut frustra, etc. Est hoc vitium memoriæ, majorum etiam gentium scriptoribus, eo usque frequens, ut nonnunquam affectasse videri possint. V. schol.

« PredošláPokračovať »