Obrázky na stránke
PDF
ePub

40

Non trabe, sed tergo prolapsus, et ingluvie albus,
Et studia, et sapiens hominum nomenque genusque
Omnia abire foras, atque Urbe excedere jussit.
Quid facimus? Graios, hominumque reliquimus urbes,
Ut Romana foret magis his instructa magistris :
Nunc Capitolino veluti turbante Camillo
Ensibus et trutinâ Galli fugere relictâ,
Sic nostri palare senes dicuntur, et ipsi,
Ut ferale suos onus exstirpare libellos.
Ergo Numantinus, Libycusque erravit in isto
Scipio, qui Rhoido crevit formante magistro,
Cætera et illa manus bello fecunda secundo,
Quos inter prisci sententia dia Catonis
Scire adeo magni fecisset, utrumne secundis,
An magis adversis staret Romana propago.
Scilicet adversis : nam, cùm defendier armis
Suadet amor patriæ, et captiva Penatibus uxor;
Convenit, ut vespis, quarum domus arce Monetæ,
Turba rigens strictis lutea corpora telis.

per

44. Ferale.] Funestum, infelix. Ed. n.

46. Qui, etc.] Scribe Rhodio, ut de Panatio potius minore quàm de Ennio intelligatur. Male vet. schol. rudio. Ed. n.

47. Bello fecunda, etc.] Sic malo, quàm facunda. Vide Aulum Gellium, lib. XIX, cap. 21. V. sc.

53. Convenit, ut vespis.] Hujus loci ordo est et sensus: nam, cùm amor patriæ suadet defendier armis, cùmque captivæ sunt nostræ uxores intra Penates suos, id est, cùm Annibal stat contra muros, nobis, sicuti vespis, con

45

50

[blocks in formation]

55

Ast ubi apes secura redît, oblita favorum
Plebs, materque una somno moriuntur obeso.
Romulidarum igitur longa et gravis exitium pax.
Hæc fabella modo pausam facit. Optuma posthac
Musa, velim moneas, sine qua mihi nulla voluptas
Vivere, uti quondam Lydus, dum Smyrna peribat, 60
Nunc itidem migrare velint; vel denique quidvis

Ut Dea, quære aliud: tantum Romana Caleno
Moenia, jucundos pariterque adverte Sabinos.
Hæc ego: tum paucis Dea me dignatur, et infit:
Pone metus æquos cultrix mea, summa tyranno
Hæc instant odia, et nostro periturus honore est.
Nam laureta Numæ, fontesque habitamus eosdem,
Et comite Egeria ridemus inania cœpta.

Vive, vale, manet hunc pulchrum tua fama dolorem
Musarum spondet chorus, et Romanus Apollo.

56. Plebs, materque una, etc.] Vulgo, fraterque. Plinius crabronum duo genera facit, ple

65

70

bem, opifices et matres : quod an vespis quoque conveniat, videndum est. V. schol.

V. 64. Me dignatur et infit. Alii, me dignarier infit. V. schol.

JANI DOUSAE

NORDOVICIS

AD SULPICIAE SATIRAM

SCHEDIASMA.

SULPICIAE Poëtriæ Romanæ satiram, quæ de edicto Domitiani inscribitur, ad finem novissimæ Petronianæ editionis appensam, percursitare obiter stat sententia: facto ( quod bonum siet) ab ipsis usque carceribus auspicio. Sic igitur illa condigna Caleno conjux :

Vers. 1. Musa, quibus numeris heroas et arma frequentas.]

Frequentas, pro concelebras, proinde ut Carus loquitur, hoc est, celebres concinnas, reddisque honoratos ac insignes. v. 2. Fabellam permitte mihi detexere paucis. ]

Eleganter sane, pro pertexere, et ad exodium usque perducere, estque metaphora a tela, ad rei patrandæ consilium. Titinnius Fullonib.

Quæ, inter decem annos, nequisti unam togam detexere.

Adde a comico nostro :

Neque exordiri primum unde occipias, habes,
Neque ad detexundam telam certos terminos.

Pergamus cum Sulpicia:

V. 10. Teque quibus princeps, et facundissima calles, Aggredior.]

Quid hoc sibi velle dicam, nescio: nihil enim ineptius, indigniusve adeo laudabili ac pererudita Sulpiciæ gentis heroide,

cujus existimationis rationem si pro personæ matronalis dignitate habere voluerimus, totam pene prioris hemistichii partem, retexamus necesse erit. Sed enim, hoc absque auctoribus libris infirmum, neque adeo tutum satis: quos quidem ego suffragatores si haberem mihi, libenter hercule reposuerim. Teque tuosque, præes queis facundisssima, colles Aggredior.

Vel etiam, calles. Habes protenus :

v. 12. Dic mihi, Calliope, quidnam pater ille Deorum Cogitat?]

Mirum, nî ad aureum illud, atque ex omni parte beatum Flavii patris, ac Titi Vespasiani filii sæculum respexerit Poëtria nostra, cujus adeo memoria, immo sublati ex oculis desiderium potius recens etiam tum mortalium animis obversabatur, ac tantum non impressum residebat; et quidem eo firmius, ac propius medullis, quò major Reipublicæ mutatio facta, Domitiani successoris insolentiâ maxime, terribilis cunctis et invisi. Merito: quippe quem non solum magnæ, sed et callidæ inopinatæque sævitiæ Imperatorem fuisse, perhibet Suetonius.

[merged small][ocr errors][merged small]

Patria ergo sæcula, haud alia utique, quàm Saturnia illa omnium poëtarum præconiis celebrata.

v. 15. Nosque jubet tacitos, etiam rationis egenos.]

Hoc est, inopes bonæ mentis, sive consilii, nec jam rationis amplius, vel judicii ullius sanioris compotes, veluti muta (hoc enim tacitos vult sibi) pecora sub jugum missa, vel (cum Flacco ut dicam)

auriculas demittentes,

Iniquæ mentis asellos,

Cùm gravius dorso subiere onus.

Eâdem illà, quam memoravi modo, tyrannicâ Domitiani dominatione oppressos, ac modo non redactos ad extremissimam rerum omnium penuriam ac desperationem. An hoc potius quærit Sulpicia, quod sequentia confirmant oppidò, utrumne Jovi decretum sit, consentientibus Fatis, artium, doctrinarum,

ac disciplinarum omnium universo mortalium generi oblivionem inducere aliquando, vitæque istius melioris præmia cultumque ; Atticæ, inquam, philosophiæ bonæque mentis ac humanitatis studia, divinitus antea dilargita nobis, in perpetuum porro dediscere jubere, ad primi illius ac rudis ævi infantiam et plus quàm brutam stupiditatem revocatos? videlicet, ut omnis agriculturæ expertes, Cereri ac Libero renunciantes, ad glandes rursum ac Acheloia pocula, post tot sæculorum sæcula, nescio quo postliminii jure, versoriam denuo capiamus? an magis necessitatem istam fatalem nobis, hoc est, uni Italicæ genti solisque Romuli nepotibus interminatur Jupiter, quos summis opibus atque industriis, reliquarum etiam nationum, immo hostium salute maxime, exterminatos perditosque expetit, Capitolio ipsius suo iratus infestusque, ultoris scilicet, ne dicam prædatoris cognomine assumpto sibi, custodis ac conservatoris deposito: ubi tamen legendum forte :

V. 19.

Remulique exturbat alumnos.]

Non uti in exemplari nostro viditur Romulique, repugnante numerorum ratione. Romulum enim et Remum identidem a poëtis confundi videmus, alterumque pro altero promiscue nominari: interdum utrosque pariter conjungi simul, ut æquum est fratres, et quidem germanos geminos: sicuti apud Catullum: At vobis mala multa Dii Deseque Dent opprobria Romuli Remique !

Propertius autem, regna Remi pro urbe Roma posuit, cùm ait: Regnave prima Remi aut muros Carthaginis altæ.

Habes non longe ab hoc loco :

v. 22. Sed virtus agitata domi, et socialibus armis.]

Bene addit socialibus, ad externorum bellorum et Asiaticorum discrimen, quæ quidem non pro vera gloria aut reipub. salute, sed pro præda scelerumque ac flagitiorum omnium impunitate suscepta videri poterant, jam inde a Sullanis temporibus maxime, quæ teterrima luxuriæ omnis ac nequitiæ fomenta victoribus subministrarunt. Quod vero ibidem subjungit protenus, virtutem eam, seu fortitudinem populi Ro

« PredošláPokračovať »