Obrázky na stránke
PDF
ePub

Ast ubi apes secura redît, oblita favorum 55
Plebs, materque una somno moriuntur obeso.“
Romulidarum igitur longa et gravis exitium pax.
Hæc fabella modo pausam facit. Optuma posthac
Musa, velim moneas, sine qua mihi nulla voluptas
Vivere, uti quondam Lydus, dum Smyrna peribat, 60
Nunc itidem migrare velint; vel denique quidvis
Ut Dea, quære aliud: tantum Romana Caleno
Monia, jucundos pariterque adverte Sabinos.
Hæc ego: tum paucis Dea me dignatur, et infit:
Pone metus æquos cultrix mea , summa tyranno 65
Hæc instant odia , et nostro periturus honore est.
Nam laureta Numæ , fontesque habitamus eosdem,
Et comite Egeria ridemus inania coepta.
Vive, vale, manet hunc pulchrum tua fama dolorem
Musarum spondet chorus, et Romanus Apollo. 70

56. Plebs, materque una, etc.] bem, opifices et' matres : quod Vulgo , fraterque. Plinius cra- ' an vespis quoque conveniat , vibronum duo genera facit , ple- dendum est. V. schol.

- V. 64. Me dignatur et infit. Alii, me dignarier infit. V. schol.

[ocr errors]
[ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors]

NORDOVICIS AD SULPICIAE SATIRAM . . SCHEDIASMA.

SULPICIAE Poëtriæ Romanæ satiram , quæ de edicto Domitiani inscribitur , ad finem novissimæ Petronianæ editionis appensam , percursitare obiter stat sententia : facto ( quod bonum siet) ab ipsis usque carceribus auspicio. Sic igitur illa condigna Caleno conjux : Vers. 1. Musa , quibus numeris heroas et arma frequentas.]

Frequentas, pro concelebras , proinde ut Carus loquitur, hoc est, celebres concinnas, reddisque honoratos ac insignes. V. 2. Fabellam permitte mihi detexere paucis. ] .

Eleganter sane, pro pertexere, et ad exodium usque perducere, estque metaphora a tela , ad rei patrandæ consilium. Titinnius Fullonib.

Quæ, inter decem annos, nequisti unam togam detexere. Adde a comico nostro :

Neque exordiri primum unde occipias , habes,

Neque ad detexundam telam certos terminos. Pergamus cum Sulpicia : v. 10. Teque quibus princeps, et facundissima calles,

Aggredior.] Quid hoc sibi velle dicam , nescio: nihil enim ineptius , indigniusve adeo laudabili ac pererudita Sulpiciæ gentis heroide, cujus existimationis rationem si pro personæ matronalis dignitate habere voluerimus , totam pene prioris hemistichii partem, retexamus necesse erit. Sed enim , hoc absque auctoribus libris infirmum , neque adeo tutum satis : quos quidem ego suffragatores si haberem mihi, libenter hercule reposuerim.

Teque tuosque, præes queis facundisssima, colles

Aggredior. Vel etiam , calles. Habes protenus : v. 12. Dic mihi, Calliope, quidnam pater ille Deorum

Cogitat?] Mirum, nilad aureum illud, atque ex omni parte beatum Flavii patris, ac Titi Vespasiani filii sæculum respexerit Poëtria nostra, cujus adeo memoria, immo sublati ex oculis desiderium potius recens etiam tum mortalium animis obversabatur, ac tantum non impressum residebat; et quidem eo firmius, ac propius medullis , quò major Reipublicæ mutatio facta , Domitiani successoris insolentiâ maxime, terribilis cunctis et invisi. Merito: quippe quem non solum magnæ , sed et callidæ inopinatæque sævitiæ Imperatorem fuisse, perhibet Suetonius. v. 13. ................. Patria sæcula mutat?]

Patria ergo sæcula , haud alia utique, quàm Saturnia illa omnium poëtarum præconiis celebrata. v. 15. Nosque jubet tacitos, etiam rationis egenos.]

Hoc est, inopes bonæ mentis, sive consilii, nec jam rationis amplius, vel judicii ullius sanioris compotes, veluti muta ( hoc enim tacitos vult sibi) pecora sub jugum missa , vel (cum. Flacco ut dicam)

............. Iniquæ mentis asellos, auriculas demittentes,

Cùm gravius dorso subiere onus. Eâdem illà, quam memoravi modo, tyrannica Domitiani dominatione oppressos , ac modo non redactos ad extremissimam rerum omnium penuriam ac desperationem. An hoc potius quærit Sulpicia , quod sequentia confirmant oppidò , utrumne Jovi decretum sit, consentientibus Fatis , artium, doctrinarum,

ac disciplinarum omnium universo mortalium generi oblivionem inducere aliquando , vitæque istius melioris præmia cultumque; Atticæ, inquam, philosophiæ bonæque mentis ac humanitatis studia , divinitus antea dilargita nobis, in perpetuum porro dediscere jubere, ad primi illius ac rudis ævi infantiam et plus quàm brutam stupiditatem revocatos? videlicet, ut omnis agriculturæ expertes, Cereri ac Libero renunciantes, ad glandes rursum ac Acheloia pocula, post tot sæculorum sæcula, nescio quo postliminii jure , versoriam denuo capiamus? an magis necessitatem istam fatalem nobis, hoc est, uni Italicæ genti solisque Romuli nepotibus interminatur Jupiter, quos summis opibus atque industriis , reliquarum etiam nationum, immo hostium salute maxime, exterminatos perditosque expetit, Capitolio ipsius suo iratus infestusque , ultoris scilicet, ne dicam prædatoris cognomine assumpto sibi, custodis ac conservatoris deposito: ubi tamen legendum forte : v. 19. ........ Remulique exturbat alumnos.]

Non uti in exemplari nostro viditur Romulique , repugnante numerorum ratione. Romulum enim et Remum identidem a poëtis confundi videmus , alterumque pro altero promiscue nominari: interdum utrosque pariter conjungi simul, ut æquum est fratres, et quidem germanos geminos: sicuti apud Catullum:

At vobis mala multa Dii Dexeque

Dent opprobria Romuli Remique !
Propertius autem, regna Remi pro urbe Roma posuit, cùm ait:

Regnave prima Remi aut muros Carthaginis altæ.
Habes non longe ab hoc loco :
V. 22. Sed virtus agitata domi, et socialibus armis.]

Bene addit socialibus , ad externorum bellorum et Asiaticorum discrimen , quæ quidem non pro vera gloria aut reipub. salute, sed pro præda scelerumque ac flagitiorum omnium impunitate suscepta videri poterant, jam inde a Sullanis temporibus maxime, quæ teterrima luxuriæ omnis ac nequitiæ fomenta victoribus subministrarunt. Quod vero ibidem subjungit protenus, virtutem eam, seu fortitudinem populi Romani, quam domi , ac socialium bellorum procellis acriter multumque ac diu exercitam memoraverat modo, in freta demum Sicaniæ, et Carthaginis arces exiisse, hoc est, desiisse, modumque in hostem pugnandi, et quasi pausam fecisse sibi, innuit a Romanis post Siciliam, longumque ac magnum illud Mediterraneum pelagus in Imperii unius dominationem redactum ; Carthaginemque eversam , Punicæque æmulationis omnes reliquiarum reliquias exstinctas; omni Galliâ denique cis Rhenum, atque inter mare supra dictum atque Oceanum , nisi quæ a paludibus invia fuit, perdomità, sic, quasi effeta parente (id quod in Catilina conqueritur Crispus), nihil præclarum postea aut memorabile quod esset, belli militiæque patratum: quippe quibus hostis nullus exercitor superesset jam amplius, in quo oppugnando vera et antiqua illa Romana virtus enitescere posset; ideoque, depositâ armorum curâ , ad litterarum studia, pacisque artes , ac sapientiæ præcepta in tempore devolutos animum tandem requieti adjecisse ; atque ita optime constitutam rempublicam in otio ac tranquillitate sustentasse facillime.

Antequam ulterius progrediamur, telamque, quam conatu majore quàm successu, pro ingenii nostri captu, satis tamen commodule exorsi sumus, ad terminos porro deducere properemus, sustinendum prius hîc etiam paulisper nobis, donec Sulpicianorum versuum ordinem , qui in codicibus nostris, quantum est Formulariis, nusquam non transpositus ac perturbatus legitur, in pristinam aliquando reduxerimus dignitatem , qui quidem nobis ad hoc exemplum reconcinnandus videtur.

Dic mihi, Calliope, quidnam pater ille Deorum
Cogitat ? An terras et patria sæcula mutat ?
Quasque dedit quondam, morientibus eripit artes ?
Nosque jubet tacitos, etiam rationis egenos,
Non aliter, primo quàm cùm surreximus ævo,
Glandibus, et puræ rursus procumbere lymphæ ?
An reliquas terras, conservat amicus, et urbes, .
Sed genus Ausonium , Remulique exturbat alumnos ?
Quid reputemus enim ? Duo sunt quibus extulit ingens
Roma caput, virtus belli, et sapientia pacis.
Sed virtus agitata domi, et Socialibus armis

« PredošláPokračovať »