Obrázky na stránke
PDF
ePub

(Cætera quæ imperia , et totum simul abstulit orbem )
In freta Sicaniæ, et Carthaginis exiit arces,
Deinde velut stadio victor qui solus Achæo
Languet, et immota secum virtute fatiscit ;
Sic itidem Romana manus contendere postquam
Destitit, et pacem longis frenavit habenis ,
Ipsa domi leges, et Graia inventa retractans,
Omnia bellorum terrâ quæsita marique
Præmia consilio, et molli ratione regebat.

Stabat in his , etc. In quibus ordinandis, Petronianæ editionis oeconomiam secuti sumus , usque ad illius hexametri finem :

Sed virtus agitata domi, et Socialibus armis. post quem , ordine duorum inter se versuum commutato, tera quæ (ita enim potius quàm cæteraque restituendum censuimus)

Imperia , et totum simul abstulit orbem

In freta Sicaniæ, etc. Protinus sequi fecimus comparationem illam Circensem de equo senescente , deinde velut stadio , etc.; versu , qui in medio erat, indidem in locum commodiorem , hoc est, in sedem suam pristinam, unde, nullo suo merito, per vim exturbatus fuerat, postliminium restituto, non sine necessaria correctione, qua in postremis illis usi , pro

Omnia consilio , et molli ratione regebat,

Præmia consilio , etc. emendare instituimus, Scaligeri fiduciâ maxime, in cujus catalectis ordinem a nobis supra repræsentatum post similitudinem illam, deinde, velut stadio, etc. in novissima hac superiorum carminum parte manifesto ac palam deprehendimus, non item in priore, ubi tergemini hexametri illi (quid reputemus enim, etc. usque ad hemistichii istius exitum et socialibus armis), parenthesi inclusi leguntur, medii inter versus quos ponam:

Nosque jubet tacitos, etiam rationis egenos ,

Non aliter, etc. Ille vero :

In freta Sicaniæ et Carthaginis exiit arces, i non post armorum socialium mentionem, et virtutem illam Romanam, cætera quæ imperia,et totum simul abstulit orbem , sed

post exturbatos illos alumnos Remuli, loco, hercule, alienissimo collocati ; inibique exigit pro exiit, nullo existente idoneo sensu , incogitanter suppositum. Nec minor in editione Ausoniana turbatio, quæ exilit habet , et versus gemellos illos proxime memoratos, ante tres istos , quos in catalectis parenthesi interclusos diximus, quid reputemus enim ? etc. perperam dispositos repræsentat, cùm post eopse istos collocari debeant. Idem etiam de versu illo dictum cupio,

Omnia bellorum terrâ quæsita, marique, qui, propter omnem verborum ac sententiarum ordinem, non bene præmissus legitur hexametro isti,

Ipsa domi leges, et Graia inventa retractans, etc. qui, si modo recte rationem instituere velimus, eumdem antecedere debuerat. Ad ulteriora porro gradum capessamus. v. 35. Nunc igitur qui res Romanas imperat inter.]

Mira Latinitatis ratio , et non nostri stomachi ægre hanc ipsam coquentis : quamobrem, tempus fuit, cùm res istas Romanas ita interpolandas putarem:

Nunc igitur qui rex Romanos imperat inter, ut invidiose Domitiani plusquam regium dominatum sugillet poëtria nostra : tum phrasim illam , imperat inter Romanos , sic dictam interpretemur, quomodo Propertii istud:

Ut regnem mixtas inter conviva puellas. nisi si quis, temperat rescribi maluerit , quod etiam sine ulla præpositionis virtute , Romanis ipsis, accusandi casu positis, temperandis sat esse possit. Sed vero , inter istud , tantum non cerebrum excutit nobis: et mirum ni, ratione poëticâ, retro cùm tã rex construendum , ut ne id quidem Domitiano dignum habeat Sulpicia , quem vel legitimum regem appellet, innuens, puto, principatum ejus brevi dilapsurum , id quod etiam Calliopen suam vaticinantem inducit postea , neque multo secus, quàm si cum interregiâ potestate summæ rerum præfuisset modo, imperio excisurum. v. 39. Quid facimus ? Graios , hominûmque reliquimus : : urbes.]

Salsum ac satiricum, quasi vero non alia natio quàm Græca

in hominum lustro reponi digna, solique Achivi modo huma-'. nitatis laude censeri possint. v.41. Nunc, Capitolino veluti turbante Camillo,

· Ensibus et trutinâ Galli fugere relictâ , etc.]

Camillus enim Gallos in captivo auro pendendo deditos atque occupatos de improviso adortus Româ pepulit. Proin , turbante, hoc loco , absolute positum observabis : sic Coelius ad M. Tullium: M. Servilius , postquam ut coeperat, in rebus omnibus turbárat. Sed clarius aliquanto Plautus noster Bacchid.

Turbat equus lepide ligneus : i et passim alibi. Etiam , ensibus scripsi, spretâ earum editionum scripturâ , quæ lancibus habent, ut respiciat ad illud scilicet, quòd, Româ captà ab iisdem Senonibus illis quos dixi, Brennus eorum rex, dum'aurum ex pacto appenditur, de iniqua ponderum exactione quærenti Ap. Claudio , adjecto ad pondera gladio, responderit: victis ! v. 47. Cætera et illa manus fecunda (al. facunda) secundo.]

Bellum Punicum secundum intelligit, quâ tempestate efflorescere maxime , ac sese extollere cæperunt Romana ingenia, juxta veteris illam poëtæ sententiam :

Punico bello secundo Musa pennato gradu

Intulit se bellicosam Romuli ingentem feram. Habes porro : v. 48. Quos inter Prisci sententia dia Catonis. ] Prisci, hîc non epithetum est, sed cognomentum quo a Romanis insignitus Cato, auctor Plutarchus; eo dico, ne quis hoc ipsum ad censorii illius ætatem falso pertinere persuadeat sibi : neque aliter Horatii locus accipiendus, libri III, od. 21:

Narratur et Prisci Catonis

Sæpe mero caluisse virtus. ubi Prisci Catonis virtutem pro Catone ipso summa virtute prædito positam operæ pretium est observare. Proinde et capitali littera utrobique scribendum. Sed et postremum hexa

acte

metri hujus hemistichium quis ab Horatio esse non videt ita, lib. I, sat. 2, scriptitante:

................................. M

Virtute esto, inquit sententia dia Catonis. Ad imitationem Luciliani illius maxime :

Valerî sententia dia. . Pergit Sulpicia : v. 49. ............ ........ Utrumne secundis,

An magis adversis staret Romana propago.

Scilicet, adversis.] Hoc est, facile scias adversis potius quàm secundis consistere majestatem Imperii Romani: est enim scilicet, scire licet: quomodo et videlicet apud Plautum , pro videre licet. Neque quicquam hâcce sententiâ verius: unde et Nasica ille, ad reprimendam nequitiam , servandosque optimos illos, hoc est , antiquos mores (quibus rem Romanam stare potissimum Ennio quoque persuasum fuerat jam olim), cujusmodi scilicet in populo Romano, inter secundum et postremum bellum Carthaginense, maxime viguisse, non quidem amore justitiæ, sed formidine infidæ pacis, cognitum nobis ex fragmentis Sallustianis; Nasica ille inquam cordatus, quamvis Catone adversante, ut metu vitia cohiberentur, Carthaginem nolebat everti; quod ut, cum iis quæ sequuntur, rectius etiam intelligatur, nonnulla argumento huic consentanea ex Catonis ipsius censoria pro Rhodiensibus oratione apud A. Gellium lecta , huc oblatâ bellissimâ occasione transcribam ; sunt vero hæc ex V. Originum ejusdem libro a politissimo illo Atticarum noctium auctore nobis quasi per manus tradita :

Scio solere plerisque hominibus rebus secundis atque prolixis atque prosperis animuin excellentem atque superbiam , atque ferocitatem augescere atque crescere ( ubi item notabis duarum linearum spatio conjunctionem atque iteratam plus minus quinquies), quod nunc mihi magnæ curæ est, quod hæc res tam secunde processerit, ne quid in consulendo adversi eveniat, quod nostras secundas res confricet, neve hæc lætitia nimis luxuriose eveniat. Adversæ res se domant, et docent quid facto opus sit. Secundæ res lætitiá transvorsum trudere solent a recte consulendo atque intelligendo. Et deinde postea :

Atque haud scio, an partim eorum fuerint, qui non nostro contumeliæ causa id voluerunt evenire ; sed eniin metuere , si nemo esset homo quem vereremur, quicquid liberet, faceremus.

Ad Sulpiciam tandem reveniamus. · v.51. ............ Nam cùm defendier armis . Suadet amor patriæ, et captiva Penatibus uxor,

Convenit ut vespis.] Convenit pendere a Penatibus videtur, ut dicat satirica Penatibus , hoc est, cultoribus Penatium et domorum Urbis statim, ubi quid adversi coortum est, convenire inter se concorditer, unoque animo in hostem pergere quamvis inimicissimis antea. Cæteroqui, quonam convenit istud alio referri possit, non video. v. 55. Ast ubi apes secura redît oblita favorum,

Plebs , fraterque una somno moriuntur obeso.] Quid est frater? nescio equidem, neque ego istud verbum emissim titivilitio. Itaque, non dubito, quin plebs , patresque scripserit Sulpicia apum situ marcessentium Rempublicam concilia , ducesque ac vulgus, senatui populoque Romano (quos quidem plebis, ac patrum nomine comprehendit) jam murcido prorsus, incultuque proinde ac socordiâ torpescenti, aptissimâ utique similitudine componens ac circumscribens. v 58. Hæc fabella modo pausam facit. ] Malim potius :

Hoc fabella modo, etc. v. 62. ............ Tantum Romana Calenos

Monia, jucundos pariterque adverte Sabinos.] Emendandum Caleno, item averte Sabinos , non adverte. Unum enim hoc deprecatur Sulpicia , ne conjugi suo (a quo tenerrime amari sese, certissimis experimentis cognitum ac provisum habebat) in tanta Reipublicæ perturbatione, Musis scilicet, cum omni disciplinarum coetu , importunissimâ tyran

« PredošláPokračovať »