Obrázky na stránke
PDF
ePub

mani, quam domi, ac socialium bellorum procellis acriter multumque ac diu exercitam memoraverat modo, in freta demum Sicaniæ, et Carthaginis arces exiisse, hoc est, desiisse, modumque in hostem pugnandi, et quasi pausam fecisse sibi, innuit a Romanis post Siciliam, longumque ac magnum illud Mediterraneum pelagus in Imperii unius dominationem redactum, Carthaginemque eversam, Punicæque æmulationis omnes reliquiarum reliquias exstinctas; omni Galliâ denique cis Rhenum, atque inter mare supra dictum atque Oceanum, nisi quæ a paludibus invia fuit, perdomitâ, sic, quasi effeta parente (id quod in Catilina conqueritur Crispus), nihil præclarum postea aut memorabile quod esset, belli militiæque patratum: quippe quibus hostis nullus exercitor superesset jam amplius, in quo oppugnando vera et antiqua illa Romana virtus enitescere posset; ideoque, depositâ armorum curâ, ad litterarum studia, pacisque artes, ac sapientiæ præcepta in tempore devolutos animum tandem requieti adjecisse; atque ita optime constitutam rempublicam in otio ac tranquillitate sustentasse facillime.

Antequam ulterius progrediamur, telamque, quam conatu majore quàm successu, pro ingenii nostri captu, satis tamen commodule exorsi sumus, ad terminos porro deducere properemus, sustinendum prius hic etiam paulisper nobis, donec Sulpicianorum versuum ordinem, qui in codicibus nostris, quantum est Formulariis, nusquam non transpositus ac perturbatus legitur, in pristinam aliquando reduxerimus dignitatem, qui quidem nobis ad hoc exemplum reconcinnandus videtur.

Dic mihi, Calliope, quidnam pater ille Deorum
Cogitat? An terras et patria sæcula mutat?
Quasque dedit quondam, morientibus eripit artes ?
Nosque jubet tacitos, etiam rationis egenos,
Non aliter, primo quàm cùm surreximus ævo,
Glandibus, et puræ rursus procumbere lymphæ ?

An reliquas terras, conservat amicus, et urbes,
Sed genus Ausonium, Remulique exturbat alumnos ?
Quid reputemus enim? Duo sunt quibus extulit ingens
Roma caput, virtus belli, et sapientia pacis.
Sed virtus agitata domi, et Socialibus armis

(Cætera quæ imperia, et totum simul abstulit orbem)
In freta Sicaniæ, et Carthaginis exiit arces,
Deinde velut stadio victor qui solus Achæo
Languet, et immota secum virtute fatiscit;
Sic itidem Romana manus contendere postquam
Destitit, et pacem longis frenavit habenis,
Ipsa domi leges, et Graia inventa retractans,
Omnia bellorum terrâ quæsita marique

Præmia consilio, et molli ratione regebat.
Stabat in his, etc.

In quibus ordinandis, Petronianæ editionis œconomiam secuti sumus, usque ad illius hexametri finem:

Sed virtus agitata domi, et Socialibus armis.

post quem, ordine duorum inter se versuum commutato, catera quæ (ita enim potius quàm cæteraque restituendum censuimus)

Imperia, et totum simul abstulit orbem

In freta Sicaniæ, etc.

Protinus sequi fecimus comparationem illam Circensem de equo senescente, deinde velut stadio, etc.; versu, qui in medio erat, indidem in locum commodiorem, hoc est, in sedem suam pristinam, unde, nullo suo merito, per vim exturbatus fuerat, postliminium restituto, non sine necessaria correctione, qua in postremis illis usi, pro

Omnia consilio, et molli ratione regebat,
Præmia consilio, etc.

emendare instituimus, Scaligeri fiduciâ maxime, in cujus catalectis ordinem a nobis supra repræsentatum post similitudinem illam, deinde, velut stadio, etc. in novissima hac superiorum carminum parte manifesto ac palam deprehendimus, non item in priore, ubi tergemini hexametri illi (quid reputemus enim, etc. ad hemistichii istius exitum et socialibus armis), parenthesi inclusi leguntur, medii inter versus quos ponam :

usque

Ille vero:

Nosque jubet tacitos, etiam rationis egenos,
Non aliter, etc.

In freta Sicaniæ et Carthaginis exiit arces,

non post armorum socialium mentionem, et virtutem illam Romanam, cætera quæ imperia,et totum simul abstulit orbem, sed

post exturbatos illos alumnos Remuli, loco, hercule, alienissimo collocati; inibique exigit pro exiit, nullo existente idoneo sensu, incogitanter suppositum. Nec minor in editione Ausoniana turbatio, quæ exilit habet, et versus gemellos illos proxime memoratos, ante tres istos, quos in catalectis parenthesi interclusos diximus, quid reputemus enim? etc. perperam dispositos repræsentat, cùm post eopse istos collocari debeant. Idem etiam de versu illo dictum cupio,

Omnia bellorum terrâ quæsita, marique,

qui, propter omnem verborum ac sententiarum ordinem, non bene præmissus legitur hexametro isti,

Ipsa domi leges, et Graia inventa retractans, etc.

qui, si modo recte rationem instituere velimus, eumdem antecedere debuerat. Ad ulteriora porro gradum capessamus.

v. 35. Nunc igitur qui res Romanas imperat inter.]

Mira Latinitatis ratio, et non nostri stomachi ægre hanc ipsam coquentis: quamobrem, tempus fuit, cùm res istas Romanas ita interpolandas putarem :

Nunc igitur qui rex Romanos imperat inter,

ut invidiose Domitiani plusquam regium dominatum sugillet poëtria nostra: tum phrasim illam, imperat inter Romanos, sic dictam interpretemur, quomodo Propertii istud:

Ut regnem mixtas inter conviva puellas.

nisi si quis, temperat rescribi maluerit, quod etiam sine ulla præpositionis virtute, Romanis ipsis, accusandi casu positis, temperandis sat esse possit. Sed vero, inter istud, tantum non cerebrum excutit nobis: et mirum ni, ratione poëticâ, retro cùm to rex construendum, ut ne id quidem Domitiano dignum habeat Sulpicia, quem vel legitimum regem appellet, innuens, puto, principatum ejus brevi dilapsurum, id quod etiam Calliopen suam vaticinantem inducit postea, neque multo secus, quàm si cum interregiâ potestate summæ rerum præfuisset modo, imperio excisurum.

v. 39. Quid facimus? Graios, hominûmque reliquimus urbes.]

Salsum ac satiricum, quasi vero non alia natio quàm Græca

in hominum lustro reponi digna, solique Achivi modo humanitatis laude censeri possint.

v. 41. Nunc, Capitolino veluti turbante Camillo,

Ensibus et trutinâ Galli fugere relictâ, etc.]

Camillus enim Gallos in captivo auro pendendo deditos atque occupatos de improviso adortus Româ pepulit. Proin, turbante, hoc loco, absolute positum observabis: sic Coelius ad M. Tullium: M. Servilius, postquam ut cœperat, in rebus omnibus turbárat. Sed clarius aliquanto Plautus noster Bacchid.

Turbat equus lepide ligneus:

et passim alibi. Etiam, ensibus scripsi, spretâ earum editionum scripturâ, quæ lancibus habent, ut respiciat ad illud scilicet, quòd, Româ captâ ab iisdem Senonibus illis quos dixi, Brennus eorum rex, dum aurum ex pacto appenditur, de iniqua ponderum exactione quærenti Ap. Claudio, adjecto ad pondera gladio, responderit: Væ victis!

v. 47. Cætera et illa manus fecunda (al. facunda) secundo.] Bellum Punicum secundum intelligit, quâ tempestate efflorescere maxime, ac sese extollere cœperunt Romana ingenia, juxta veteris illam poëtæ sententiam :

Punico bello secundo Musa pennato gradu
Intulit se bellicosam Romuli ingentem feram.

Habes porro :

v. 48. Quos inter Prisci sententia dia Catonis.]

Prisci, hic non epithetum est, sed cognomentum quo a Romanis insignitus Cato, auctor Plutarchus; eo dico, ne quis hoc ipsum ad censorii illius ætatem falso pertinere persuadeat sibi: neque aliter Horatii locus accipiendus, libri III, od. 21:

Narratur et Prisci Catonis
Sæpe mero caluisse virtus.

ubi Prisci Catonis virtutem pro Catone ipso summa virtute prædito positam operæ pretium est observare. Proinde et capitali littera utrobique scribendum. Sed et postremum hexa

metri hujus hemistichium quis ab Horatio esse non videt ita, lib. I, sat. 2, scriptitante:

Virtute esto, inquit sententia dia Catonis.

Ad imitationem Luciliani illius maxime:

Macte

Valeri sententia dia.

Pergit Sulpicia:

v. 49.

Utrumne secundis,

An magis adversis staret Romana propago.
Scilicet, adversis.]

Hoc est, facile scias adversis potius quàm secundis consistere majestatem Imperii Romani: est enim scilicet, scire licet: quomodo et videlicet apud Plautum, pro videre licet. Neque quicquam hâcce sententiâ verius: unde et Nasica ille, ad reprimendam nequitiam, servandosque optimos illos, hoc est, antiquos mores (quibus rem Romanam stare potissimum Ennio quoque persuasum fuerat jam olim), cujusmodi scilicet in populo Romano, inter secundum et postremum bellum Carthaginense, maxime viguisse, non quidem amore justitiæ, sed formidine infidæ pacis, cognitum nobis ex fragmentis Sallustianis ; Nasica ille inquam cordatus, quamvis Catone adversante, ut metu vitia cohiberentur, Carthaginem nolebat everti; quod ut, cum iis quæ sequuntur, rectius etiam intelligatur, nonnulla argumento huic consentanea ex Catonis ipsius censoria pro Rhodiensibus oratione apud A. Gellium lecta, huc oblatâ bellissimâ occasione transcribam; sunt vero hæc ex V. Originum ejusdem libro a politissimo illo Atticarum noctium auctore nobis quasi per manus tradita :

Scio solere plerisque hominibus rebus secundis atque prolixis atque prosperis animum excellentem atque superbiam, atque ferocitatem augescere atque crescere (ubi item notabis duarum linearum spatio conjunctionem atque iteratam plus minus quinquies), quod nunc mihi magnæ curæ est, quod hæc res tam secunde processerit, ne quid in consulendo adversi eveniat, quod nostras secundas res confricet, neve hæc lætitia nimis luxuriose eveniat. Adversæ res se domant, et docent quid facto opus

« PredošláPokračovať »