Obrázky na stránke
PDF
ePub

nici edicti proscriptione procul emigrantibus, carissimo Caleno, inquam, Romæ porro lubeat permanere, coeli Sabini desiderium, atque urbanum illud togatæ comitatis otium uxoriis complexibus præferenti. Subjicit eadem haud multo post ex persona Calliopes respondentis sibi : v. 67. Nam Laureta Numæ, fontesque habitamus eosdem,

Et, comite Aegeriâ , ridemus inania cæpta.] Quo non inscite accommodare poteris illa Juvenalis , ex sat. III, de Umbritio Româ itidem emigrante, et quidem iisdem pene temporibus, de quibus apud Musam suam, tanta cum indignatione, queritur heroina hæc nostra :

Substitit ad veteres arcus, madidamque Capenam:
Hic ubi nocturnæ Numa constituebat amicæ.
Nunc sacri fontis nemus, et delubra locantur
Judæis, quorum cophinus, foenumque supellex.
Omnis enim popolo mercedem pendere jussa est
Arbor, et ejectis mendicat silva Camenis.

In vallem Aegeriæ descendimus, etc. Concludit porro præsagitiones suas Calliope Sulpiciana , aiens : v. 69. Vive, vale: manet hunc pulchrum tua fama dolorem.]

At concinnior exstitura sententia, videtur, si, sua, potius rescribatur. Addit postremo promissi sui præstationem :

Musarum spondet chorus , et Romanus Apollo. Propter ædem Apollinis Palatini scilicet, ac bibliothecam inibi ab Augusto jampridem consecratam: qua de re plura commentariolum nostrum Horatianum, qui volet, consulito.

SUESSANI AURUNCANI

EQUITIS ROMANI

SATIRARUM QUAE SUPERSUNT

FRAGMENTA

EX RECENSIONE FRANCISCI JANI F. DOUSAE.

PARISIIS SUMPTIBUS ET TYPIS FIRMINI DIDOT.

MDCCCXI.

C. LUCILII VITA

E FRANCISCI DOUSAE NOTIS EXCERPTA.

ANTEQUAM operam meam reliquiis Lucilii commodem, res ipsa postulare videtur, ut pauca prius de ipso, genere, vita , ac denique scriptis ejus, quæ fortean cui negotium facessere possent, expediam. Primum itaque moneo nomen ipsius Lucilius simplici l ubique rescribendum, non LUCILLIUS, ut jam passim! receptum video. Testes omnes veteres libri tam formis excusi, quàm manu exarati , Ciceronis, Horatii, Festi, Nonii, et aliorum , qui testimonia ejus sæpius advocant: in quibus semper. Lucilius disertim expressum invenies, neque unquam aliter in lapidibus priscis; ad cujus rei fidem stabiliendam hanc insuper auctoritatem addebat vir omni laude et invidia major Josephus Scaliger, cùm ei meam mentem aperuissem. Siquidem, veteres haud aliter I productam , quàm El diphtongum enuntiare solitos , quod ex antiquorum monumentorum inscriptionibus probare supervacuum fuerit, atque hinc LUCEILIUS eâdem ratione quâ SERVEilius scribi veteribus consuevisse, itaque rescribendum apud Martialem hunc ipsius Lucilii versum:

Luceili Columella heic situ Metrophanes. quo salebrosior quodammodo sit, et antiquitatem magis resipiat, cujus gratiâ eum laudat Martialis. Eamdem porro rationem in SERVILIO obtinere probant nummi veteres , quos exstare non paucos vidi , cum his notis : C. SERVEilius; nam vocem hanc secunda syllaba productam legi debere satis indicat, præter Silium Italicum apud quem sæpicule eam reperias, Claudianus, lib. I, in Eutropium, hoc versu:

Indomitos curra Servilius egit Isauros. unde manifesta suspicio est versum illum Ennii , quem, inter alios, A. Gellius, lib. XII, cap. 4, producit :

Hunc inter pugnas compellat Servilius sic.

magistellorum audaciâ, an imperitiâ, foede interpolatum esse, ac fortean restituendum ad hoc exemplum :

Hunc inter pugnas Serveiliu' sic compellat. illos enim verisimile est asperitate carminis offensos, dum ei rei consultum ire cupiunt, numerorum rationem nullam habuisse. Ne vero quis eorum sententiæ accedat , qui temere Lucii prænomen faciunt Lucilio nostro : nam Caium semper vocant Cicero, Quintilianus, alii. Luciliam gentem duplicem fuisse , patriciam unam , alteram plebeiam ex diversis scriptoribus colligo , præter eorum opinionem , qui plebeiæ ejus tantum meminerunt. At patriciæ quidem fuit poëta noster, cujus nobilitas vel ex solo Paterculo plana est, qui eum equidem sub P. Africano militasse scribit; cui accedant testimonia Horatii, quamvis ab invito expressa , et in eodem genere scribendi æmulo, hæc de semet, sat. I, alterius Sermonum libri, coram C. Trebatio jurisconsulto profitentis :

....... Me pedibus delectat claudere verba.

Lucili ritu, nostrum melioris utroque, et statim post :

......... Quidquid sum ego , quamvis

Infra Lucili censum, ingeniumque. ad quæ Porphyrion vetus interpres :· Constat enim Lucilium majorem avunculum Pompeii Magni fuisse; etenim avia Pompeii soror Lucilii fuerat. At Acron alter interpres eum avum Magni Pompeii facit: quorum utri potius accedam nescio, cùm nihil ea de re certi legendo potuerim comperire. Certe Velleius Paterculus eum magnum avunculum , sed ex fratris filia , non sorore, ut vult Porphyrion , videtur agnoscere ; ita enim capio verba ejus de Cn. Pompeio, qui postea Magni cognomen sortitus est , fuit hic genitus matre Lucilia , stirpis senatoriæ; cui conjecturæ meæ vir ampliss. Ant. Augustinus subscribere videtur: ille enim in libro de gentibus ac familiis Romanorum , matrem Cn. Pompeii Magni ex fratre C. Lucilii poëtæ natam autumat. Nec enim , si ea filia poëtæ nostri fuisset, C. Velleium rem tam insignem silentio præteriturum fuisse verisimile existimo.

« PredošláPokračovať »