Obrázky na stránke
PDF
ePub

magistellorum audaciâ, an imperitiâ, fœde interpolatum esse, ac fortean restituendum ad hoc exemplum :

Hunc inter pugnas Serveiliu' sic compellat.

illos enim verisimile est asperitate carminis offensos, dum ei rei consultum ire cupiunt, numerorum rationem nullam habuisse. Ne vero quis eorum sententiæ accedat, qui temere Lucii prænomen faciunt Lucilio nostro : nam Caium semper vocant Cicero, Quintilianus, alii. Luciliam gentem duplicem fuisse, patriciam unam, alteram plebeiam ex diversis scriptoribus colligo, præter eorum opinionem, qui plebeiæ ejus tantum meminerunt. At patriciæ quidem fuit poëta noster, cujus nobilitas vel ex solo Paterculo plana est, qui eum equidem sub P. Africano militasse scribit; cui accedant testimonia Horatii, quamvis ab invito expressa, et in eodem genere scribendi æmulo, hæc de semet, sat. I, alterius Sermonum libri, coram C. Trebatio jurisconsulto profitentis:

Me pedibus delectat claudere verba.
Lucili ritu, nostrum melioris utroque,

et statim post :

.Quidquid sum ego, quamvis

Infra Lucili censum, ingeniumque.

ad quæ Porphyrion vetus interpres Constat enim Lucilium majorem avunculum Pompei Magni fuisse; etenim avia Pompeii soror Lucilii fuerat. At Acron alter interpres eum avum Magni Pompeii facit: quorum utri potius accedam nescio, cùm nihil ea de re certi legendo potuerim comperire. Certe Velleius Paterculus eum magnum avunculum, sed ex fratris filia, non sorore, ut vult Porphyrion, videtur agnoscere ; ita enim capio verba ejus de Cn. Pompeio, qui postea Magni cognomen sortitus est, fuit hic genitus matre Lucilia, stirpis senatoriæ; cui conjecturæ meæ vir ampliss. Ant. Augustinus subscribere videtur: ille enim in libro de gentibus ac familiis Romanorum, matrem Cn. Pompeii Magni ex fratre C. Lucilii poëtæ natam autumat. Nec enim, si ea filia poëtæ nostri fuisset, C. Velleium rem tam insignem silentio præteriturum fuisse verisimile existimo.

In Lucilia gente plebeia, varias familias fuisse comperio, ut Balbos, Bassos, Rufos, Secundos, Longos, Capitones, de quibus singulis consulendi Cicero in Bruto; Epistolarum Famil. lib. III, epist. 5; ad Atticum, lib. XII, epist. 5; Tacitus, lib. XI Histor. Pomponius J. C. de Origine Juris; Inscriptiones veteres, alii.

Natus est Lucilius, Sp. Posthumio Albino, L. Calpurnio Pisone coss. anno V. C. DCV, bello Punico tertio, Olympiade CLVIII, Suessæ Auruncorum; unde satiræ ejus Camœna Suessa ab Ausonio dicuntur, et magnus Auruncœ alumnus a Juvenale vocatur, observante magno Scaligero. Sub P. Scipione Africano minore, bello Numantino (quod incipit in annum V. C. DCXX), stipendia meruit, quo quidem tempore, eum ad annos maxime natum sexdecim colligimus. Ejusdem Scipionis vitam privatam postea descripsit, in quo Pseudoporphyrionem manifesti erroris convincit parens meus, qui Lucilium vitam privatam Scipionis, Ennium vero bella descripsisse annotat : ubi male nomina Scipionum inter se confusa. Ennium enim Scipionis majoris res gestas cecinisse constat. Lucilius autem ut ejusdem vitam privatam descripserit, ratio temporum plane vetat. Amicos ac familiares Lucilii hos fuisse potissimum reperio P. Scipionem Africanum minorem, C. Lælium, M. Licinium Crassum, Sp. Albinum, L. Aelium Stilonem, Q. Vectium, Archelaum, P. Philocomum, Lælium Decimum, Q. Granium Præconem.

Nominatim carpsit et exagitavit in satiris, quantum quidem ex pauculis his fragmentis odorari possumus, Mutium Scævolam, T. Albutium, Q. Cæcilium Metellum, P. Rutilium Lupum, Torquatum, M. Carbonem, L. Tubulum, P. Gallonium, C. Cassium, L. Cottam, Claudium Asellum, Q. Opimium, Nomentanum; C. Cœlium Judicem, Trebellium, P. Pavum Tuditanum, alios; quin universum quoque populum Romanum tributim, ut inquit Horatius, arripiens, hoc est, omnes XXXV. tribus urbis antiquæ, probrosis carminibus laceravit: ac, ne a poëtis quidem mortuis Euripide, Ennio, Cacilio, Pacuvio, Accio, aliisque item illustribus obtrectandis temperare potuit sibi, quominus scriptis uniuscujusque sæpius

detraheret. Hinc ei libertatem et acerbitatem summam Quintilianus adscribit : qui locus non patitur me oblivione præterire alium similem de Lucilio locum, sed corruptum, cujus auctor vetus Horatii interpres, apud quem ita legitur: Satira Horatii inter Lucilii satiram et Juvenalis media est; nam et asperitatem habet, qualem Lucilius; et suavitatem qualem Juvenalis: ubi audacter repono, acerbitatem, quam apte suavitati opponi, quæ statim Juvenali tribuitur, nemo negabit; et acerbitas cæteroqui propria satirographorum. Sic enim Horatius de se lib. II sermonum, sat. I:

Sunt quibus in satira videar nimis acer.

[ocr errors]

Amavit Lucilius Collyram puellam, ejusque nominis titulo decimum sextum librum inscripsit. Servum habuit nomine Metrophanem, cujus fidem ac probitatem publice epitaphio ei condito testatus est. Habitavit Romæ in domo, quæ Antiochi regis filio obsidi publice ædificata fuerat. Neapoli mortuum ac publico funere elatum ait Eusebius, anno ætatis suæ quadragesimo sexto: cui annorum rationi vide an non repugnet Horatius, qui eum senem facit illis versibus:

.Quo fit, ut omnis

Votivà pateat veluti descripta tabellâ

Vita senis.

quod quo pacto cum Eusebianis chronicis conciliari possit nullus hercule video, nisi si solemnem illam Servitulliani lustri rationem sequendam ducamus, quâ, ut lib. X, cap. 28, ex Tuberone docet A. Gell. juniores ad annum usque quadragesimum sextum, supraque eum seniores fuerint appellati. Lucilium autem primum omnium se ac elegantissimum ingenium suum in hoc scribendi genere exercuisse, ac satirica carmina scribere cœpisse, ex Horatio liquido apparet, qui modo illum Inventorem ejus facit, modo ausum, ait, primum in hunc operis componere carmina morem. Nam quòd Ennium aut Pacuvium quis objiciat nobis, quorum etiam satirarum libri a grammaticis laudantur, minus nihilo est. Titulo tenus quidem iis cum Lucianis satiris conveniebat, re ipsa dissimillimis. Nam præter quòd diversis metrorum generibus eos conscriptos comperimus,

variis etiam rebus confertos fuisse (si quidem satiræ titulus id promittere videbatur), nec quidquam fellis, aut amarulentiæ in se continuisse satis patet ex Diomede scribente, lib. III Grammat. Satira est carmen apud Romanos, non quidem apud Græcos, maledicum et ad carpenda hominum vitia Archææ comœdiæ charactere compositum, quale scripserunt Lucilius et Horatius et Persius: sed olim carmen quod ex variis poëmatibus constabat satira vocabatur, quales scripserunt Pacuvius et Ennius. Possem eidem rei firmandæ advocare testimonia Quintiliani, Donati, et veterum interpretum Horatii; sed ea ut minime in re certa et indubitata necessaria, et quia partim alibi ea collocavi, hîc sciens prætereo. Hinc etiam manifesto liquere arbitror vanitatem illorum, qui Lucilium iambicos et trochaïcos heroicis versibus immiscuisse persuadere conati sunt nobis. Nec vero iambico ac trochaïco carmine eum omnino usum fuisse negaverim : nam id, præter ipsas Lucilii reliquias, Diomedis auctoritate confutare facillimum sit, qui eum cum Catullo, Horatio, Bibaculo inter præcipuos iambici carminis scriptores recenset: sed, sicubi iis usus est, nullum præterea aliud metri genus ibidem usurpasse affirmare ausim. Sic igitur de scriptis ejus in universum habeto. Triginta libros satirarum eum reliquisse, quorum XX priores hexametris totos constitisse ipsa fragmenta indicium pariter ac fidem faciunt; reliqui omnes, præter trigesimum (qui denuo ex heroicis compositus fuit), aut iambicis, aut trochaïcis numeris constituti fuisse videntur. Si quos vero in iisdem libris aliquando versus heroicos offendas, eos ab aliis aberrasse putato incuria librariorum maxime: quàm frequenter enim ab iis in numeris peccatum sit, ei qui aliquando veteres codices cum recentioribus contulerit liquido constare arbitror. Idem erroris commissum scias, quoties fragmenta aliqua ex libris XXXVI, aut XXXIX apud Nonium citata invenias: illa enim in emendatioribus libris ad XXVI, aut XXIX referuntur, ac similis mendæ Charisium manifestum puto, apud quem ex XLIII Lucilii vox calx adducitur. Quid enim, obsecro? An verisimile sit ex tanto librorum numero, quot inter XXX et XLIII reliqui sunt, nullum ab ullo grammaticorum verbum productum ? Existimo proinde

nota deceptos librarios pro XXIII nobis XLIII succidaneum fecisse. Nominatur et comœdia Lucilii apud veterem interpretem Horatii, et Lucilius comicus apud Fulgentium de prisco sermone, quem non esse eumdem cum nostro poëta pene præstare ausim; idque eo magis quòd in veteri libro Fulgentii Lucretii comici nomen exstabat. Illustriss. autem Scaliger Rutilium reponendum putabat, quem citat idem Planciades, et est ille, cujus meminerunt Cicero I de Finib. libro: item Velleius Paterculus. Ego aut Luscium, aut Licinium, aut etiam Turpilium utrobique substituendum putabam, quorum omnium comœdiarum, præter alios, Volcatius Sedigitus apud A. Gellium meminit, et vicinitas litterarum facile imposuerit, non satis attento librario. Uno item loco, apud Nonium, Lucilius Serrano citatur, quo nomine Varro satiram Menippæam scripserat, ut probat idem grammaticus, diversis testimoniis ex eo productis; unde suspicatus fui semper has voces perperam scriptoris librarii oscitantiâ coaluisse, ac desiderari ibidem exemplum Lucilii, et nomen Varronis, et quidem id genus errores in Nonio a negligentibus librariis, locis prope infinitis, commissos, et alii animadverterunt, et nos jam sæpe observavimus : qualem etiam illum puto, quandocumque Lucilius Hymnis citatur; nam Hymnidem fabulam ex Menandro Latinam fecerat Cæcilius, ex qua testimonia aliquoties advocantur a Nonio et Festo, ejusdemque meminit Cicero. Sed hactenus: nec plura addo de ipso; transeo ad reliquias.

Quod spectat ad testimonia veterum de Lucilio, nihil, hoc loco, nobis dicendum arbitror: ea enim sunt innumera. Omnes scriptores Latini Lucilium satirographorum principem nobis proposuerunt legendum. De eo vide imprimis Ciceronem, lib. I, de Oratore, lib. II, ibidem, Academ. Quæst. lib. II; Horatium, lib. I Serm. sat. 4, sat. 10, lib. II Serm. sat. 1; Persium 2 sat 1; Quintilianum, lib. X, cap. 1 Instit. Orat. ibid. lib. I, cap. 6; Juvenalem, lib. I, sat. 1; Plinium, lib. I, Nat. Hist. Martialem, epigram. lib. XII, et alios.

« PredošláPokračovať »