Obrázky na stránke
PDF
ePub

CAII LUCILII

SATIRARUM QUAE SUPERSUNT

FRAGMENTA.

EX INCERTO LIBRO.

I.

VIRTUS, Albine, est pretium persolvere verum,

Queis in versamur, queis vivimu' rebu' potesse :
Virtus est homini, scire id, quod quæque habeat res.
Virtus, scire homini rectum, utile, quid sit honestum ;
Quæ bona, quæ mala item, quid inutile, turpe, inhonestum:
Virtus, quærendæ rei finem scire modumque:

Virtus, divitiis pretium persolvere posse :

Virtus, id dare, quod re ipsâ debetur honori:

Hostem esse atque inimicum hominum morumque malorum,
Contra defensorem hominum morumque bonorum,
Magnificare hos, his bene velle, his vivere amicum:
Commoda præterea patriæ sibi prima putare,
Deinde parentûm, tertia jam postremaque nostra.

II.

Nunc vero, a mane ad noctem, festo atque profesto,
Totus item pariterque dies, populusque patresque
Jactare indu foro se omnes, decedere nusquam,
Uni se atque eidem studio omnes dedere et arti;
Verba dare ut caute possint, pugnare dolose,
Blanditiâ certare, bonum simulare virum se,
Insidias facere, ut si hostes sint omnibus omnes.

1. Lactantius, Divinarum Institutionum, lib. VI, cap. 5.

2. Lactantius, Divinarum Instit. lib. V, cap. 9.

III.

Græcum te, Albuti, quam Romanum atque Sabinum,
Municipem Ponti, Titii, Anni Centurionum,
Præclarorum hominum, ac primorum; signiferumque
Maluisti dici : Græce ergo, Prætor Athenis,

Id quod maluisti, te, cùm ad me accedi', saluto :
Xaipe (inquam) Tite: lictores, turma omni', cohorsque
Xaips, hinc hostis Muti Albutius, hinc inimicus.

IV.

Quam lepide lexeis composta? ut tesserulæ omnes,
Arte, pavimento, atque emblemate vermiculato?

V.

Crassum habeo generum, ne rhetoricotero' tu sis.

VI.

Corneliu' Pobliu' noster

Scipiades dictus, tempusque intorquet in ipsum
Oti et deliciis, Luci effictæ, atque cinado.
Et sectatori adeo ipsi suo, quo rectiu' dicas,
Ibat forte domum: sequimur multi atque frequentes.
VII.

Quo facetior videare, et scire plus quàm cæteri,
Pertisum hominem, non pertesum dicere ferunt:

[blocks in formation]

Quid? Decius, Nuculam, an confixum vis facere? inquit.

IX.

Nam si tu fluctus undasque e gurgite salso

Tollere decreris, ventum prius Hæmatium tu

Ventum, inquam, tollas t. c. q. i. 1.

X.

Armamenta tamen, malum, vela omnia servo;

3. Cicero, de Finib. bonor. lib. I. 4 et 5. Cic. de Oratore, lib III. 6. Festus Scurræ vocabulum Verrius ineptissime aut ex Græco tractum ait, quod est oxopoάetv (lege avyxupaïv.), aut a sequendo.

7. Festus: Pertisum non pertesum dixerunt Antiqui.

8. Cicero, lib. II, de Oratore. 9. Julius Rufinianus, de Figuris. 10. Nonius: Anquinæ, vincula quibus antennæ tenentur.

Funis enim præcisu' cito, atque anquina soluta est.
XI.

Hanc catapiratem puer eodem deferat, uncum 9
Plumbi paxillum rodus, linique metaxam.

XII.

Queis hunc currere equum nos atque equitare videmus ;
His equitat, curritque: oculis equitare videmus :

Ergo oculis equitat.

XIII.

Pistricem validam si nummi suppeditabunt,
Addas empleuron, mamphulas quæ sciat omnes.
XIV.

Et velut in fabricam fervens cùm marculu' ferrum
Multorum magnis tuditantium ictibu' tundit.

X V.

Quidni? Et scruta quidem ut vendat scrutariu' laudat,
Præfractam strigilem, soleam improbu' dimidiatam.
XVI.

Aurum atque ambitio specimen virtutis utrique est :
Quantum habeas, tanti ipse sies, tantique habearis.
XVII et XVIII.

Ante fores autem, et triclinî limina quidam
Perditu' Tiresia tussi grandævu' gemebat.

XIX.

Querquera consequitur febris, capitisque dolores,
Infesti mihi, tanquam Rondes Icadionque.

XX.

Tum laterali' dolor certissimu' nuntiu' mortis.

11. Isidorus, Orig. XIX, 4. Catapirates, linea cum massa plumbea quâ maris altitudo tentatur.

12. A.Gellius, Noct. Att. XVIII, 6. 13. Festus: Mamphula appellatur panis Syriaci genus, quod, ut ait Verrius, in clibano, ante quàm percoquatur, decidit in carbones, cineremque.—Empleuron. Euλeupov, validam, latera plena habentem.

14. Isidor. Marculus, malleus pusillus.

15. A. Gellius, lib. III, cap. 14. 16. Vet. schol. in Juven. sat. 3. 17 et 18. Donatus, Eun. act. II., 19. Festus: Querqueram febrem, gravem et magnam.— Rondes Icadionque. Nomina sævissimorum piratarum.

20. Maximus Victorinus.

XXI.

Nos esse arquatos? Surgamus, eamus, agamus.

XXII.

Inguen ne existat; papulæ, tama, ne boa noxit.
XXIII.

Hæc odiosa mihi vitiligo est, non dolet, inquit.

XXIV.

Nondum etiam hæc omnia habebit.

Formosus, dives, liber, rex solu' vocetur.

XXV.

Si me nescire hoc nescis, quod quærere dico,
Quare divinas quidquam, aut quare debes ipse.
Et si scis q. b. e. scire hoc d. te.

XXVI.

Ut me scire volo mihi conscius sum, ne damnum faciam scire hoc se nescit, nisi alios id scire scierit.

[blocks in formation]

XXXI.

Luna alit ostrea, et implet echinos, muribu' fibras

Et pecui addit.

XXXII.

Uno oculo, pedibusque duobus, dimidiatus

Ut porcus.

XXXIII.

Vis est vita, vides, quæ nos facere omnia cogit.

XXXIV.

Nequam et magnus homo, laniorum immani' canes ut.

XXXV.

Nunc ad te redeo, ut quæ res me impendet agatur.
XXXVI.

Hæc te imbubinat, et contra te imbulbitat ille.

XXXVII.

Quem præclarus helops, quem Aegypto sargu' movebit. XXXVIII.

Et pedibus lævâ Sicyonia demit honesta.

XXXIX.

Suasa quoque omnino dirimit non solla dupondi.

X L.

Nequam aurum est, auris quod vi vehementius ambit.

[blocks in formation]
« PredošláPokračovať »