Obrázky na stránke
PDF
ePub

Hîc, neque more probo videas, neque voce serenâ Ingentes trepidare Titos, cùm carmina lumbum Intrant, et tremulo scalpuntur ubi intima versu.

Colluere, Græc. γαργαρίζειν et άναrapyapitev; unde Galli dicunt, gargariser.-Patranti fractus ocello. Oculis in lasciviam resolutis, quales sunt, qui xɛxλaoμévo Græcis, Horatio oculi putres, od. libr. I, 36. Juvenali oculi in fine trementes, sat. VII, 241. Eâ enim tempestate, et vox, et oculi, et totus vultus, ut cum effeminata oratione congruerent, studio ad mollitiem et lasciviam componebantur. Patranti. Vet. Schol. « Patratio « est rei Venereæ perfectio, vel consummatio. Unde et patres

[ocr errors]
[ocr errors]

dicti, eo quod patratione filios a procreent. -Fractus. Frangere Latinis est idem ac effeminare, robur virile in muliebrem mollitiem corrumpere, Græcis ◊ρúπτειν, et κλάζειν. C.

19. Hic, neque more probo videas.] Hic, pergit adversarius, cum talibus tuis operibus, non videbis ingentes Titos, nostros Romanos trepidare, plaudere more probo (de la belle maniere), nec voce serena, nec unanimiter et distincte acclamare pãs, Oɛiws, bene, recte, decenter! veluti (subauditur) cùm molliuscula carmina, etc.- Neque more probo. Poëtas recitantes non minus turpiter audiebant, quàm ipsi fœde ac molliter et scribebant, et pronuncia bant. Itaque similes habebant labra lactucas, eratque operculum patella dignissimum. Quæ putide acclamationes, adeo luxuria et

20

morum corruptela invaluerant, et in usu frequentissimo venerant, ideoque probæ dicebantur; et a scriptoribus summopere expetebantur, et non nisi iis concedebantur, quorum opera intrabant lumbum, sedem voluptatis, et scalpebant, titillabant intima præcordia, versu tremulo, lascivo et obscœno: unde adversarius innuit poëtæ, satiras suas non eas esse, quæ talem apud populum motum ac plausum excitent. Voce serena. Si plausus unanimes fiunt, et voce serenâ declarantur, et perspicue audiuntur; sin autem discordes et in diversas partes distracti, cum tumultu quidem, sed obscuro, et fremitu voces audiuntur; quod accidit præsertim in theatro, et magnis populorum conventibus. C. et A.

20. Trepidare.] Fortiter pedibus et manibus plaudere.—Titos. Titi sunt Romani, qui prænomine isto valde gaudebant, et sic hoc loco denotantur : ita in quoque, satira quinta, Marcus, pro civis Romanus. Inter prænomina honestissima erant Marcus et Titus. -Lumbum. Qui est vulgo sedes voluptatis. Vid. Juven. sat. VI, v. 314. P.

21. Scalpuntur ubi intima versu. ·] Scalpere, sæpe obscœnâ notione, ut apud Græcos ξύειν, et κνήθειν; hoc loco, titillare, molliter peGall. chatouiller. - Innetrare, tima. Sunt aí ópéžɛıç, et pars animi,

PERSIU S.

Tun', vetule, auriculis alienis colligis escam?
Auriculis, quibus et dicas cute perditus, ohe!

ADVERSARIU S.

17

Quid didicisse, nisi hoc fermentum, et quæ semel intus
Innata est, rupto jecore, exierit caprificus?

ut loquitur Tullius, quâ concu-
piscimus, et quæ voluptate alitur.

- Tremulo.... versu. Recte tremulus versus dicitur, ex quo nascitur in audientium animis voluptas quædam titillans, contraria gravitati et constantiæ. C.

22. Tun', vetule.] Ergone, quâ es ætate, in id unum incumbis, ut tam infames Romanorum auribus illecebras suppedites? Vetule. In hac voce vetule magna emphasis, ut in Juven. sat. XIII, v. 83:

Dic senior bullâ dignissime. -Colligis escas? Auricularum esca sunt of loyal, poëmata vel oratio'nes. Tritissimum est ap. Græcos, εὐωχεῖσθαι λόγοις, et εὐωχίαι καὶ égiáσelç áxo@v, colligere escas auribus, ut in Pœnulo Plauti, oculis epulas dare. C.

23. Auriculis, quibus.] Laboras igitur, ut placeas ineptis laudatoribus; donec eorum adulationibus, eo usque satiatus, cogaris dicere, ohe! satis, satis laudum! Horat. sat. II, 5:

Importunus amat laudari? donec, ohe, jam

25

Ad cœlum manibus sublatis dixerit,

urge, et

Crescentem tumidis infla sermonibus

utrem.

A.

-Cute perditus. Hæc de scabioso possumus interpretari, vel de eo qui aquâ intercute laboret. Sed convitium corpori dictum, ad animum debet referri, quod in omnibus linguis familiarissimum est. Vani porro et φιλόδοξοι hydrope laborantibus similia patiuntur. Lucilius: aquam te credo in animo habere intercutem. Itaque opinio sui, et nos vocatur hydrops. C.

24. Quid didicisse, etc.] Quis est finis studiorum, respondet adversarius, si hic non est: scil. ut nostrorum operum alios participes faciamus ? A.-Nisi hoc fermentum. Scoptice dicuntur pro scientia fermentum, et infra caprificus; quia, ut fermentum in massa contineri non potest, quin det significationem sui, eamque fervefaciat, attollat ac tandem rumpat; item caprificus, in saxorum commissuris enata, impediri nequit, quominus saxa disjiciat: ita

V. 24. Quid. Omnes nostri codd. quid, et editi antiquiores libri. Vet. schol. et post hunc Casaubonus, et editt. recent. quo, eodem sensu.— Semel. Quidam codd. simul. Non male quoque: nam, inquit Casaubonus, cum doctrina simul ingeneratur ac crescit in horum animis gloriæ titillatio. At codd. Putean. Colb, et alii complures, semel : ita quoque cod. noster.

Eliquat, ac tenero supplantat verba palato.
Assensère viri. «Nunc non cinis ille poëtæ

[ocr errors]

Felix? non levior cippus nunc imprimet ossa? >> Laudant conviva. « Nunc non e Manibus illis,

<< Nunc non e tumulo, fortunatâque favillâ

[ocr errors][merged small][merged small]

si placet, heroid. 2 et 6.-Et plorabile si quid. Claudian. in Eutrop. ....verbisque sonat plorabile quiddam Ultra nequitiam fractis..... C.

35. Eliquat.] Metaphora a metallis petita, quæ naturâ compacta sunt et dura, cùm liquantur autem mollescunt et corrumpuntur: sic isti vocem, quam a natura virilem acceperant, delicatam reddunt et femineam. Supplantat verba palato. Vocem naturalem arte frangit ac corrumpit. Palæstræ verba sunt supplantare, subnervare, úπooxeλíleiv, Tтeρvílεv, quæ venuste dicuntur ad ea significanda quæ non ex vera virtute fiunt: sic, verba supplantare palato, est non bene nec plane pronuntiare, sed molliter palato illidere. C.-Eodem fere modo, ap. nos delicatuli pro verbo pigeons, pronuntiant pizons; pro chirurgien, siruzien, atque sæpe consonam r in sermone supplantant: sic, ma paole, pro ma parole, etc. A.

36. Assensére viri. ] Laudant astantes utrumque et carmen et vocem. -Nunc.... non cinis, etc. Verba astantium. Quidam volunt hæc verba esse poëtæ. At prior sententia magis arridet, quasi ad denotandam putidam istam in probandis pessimis poëtis laudum farraginem acrior et aptior. A.

35

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small]

ADVERSARIUS.

Rides (ait), et nimis uncis

Naribus indulges. An erit, qui velle recuset

40

Os populi meruisse; et cedro digna locutus, Linquere nec scombros metuentia carmina, nec thus?

PERSIU S.

Quisquis es, ô modo, quem ex adverso dicere fas est,

poëtica de floribus e tumulis defunctorum nascentibus occasionem forte præbuerunt, ut recte innuit Casaub. iis, qui vitas sanctorum scripserunt,talia fingendi, et pro rebus gestis narrandi.

40. Rides (ait), et nimis uncis, etc.] In eodem sensu Horat. sat. lib. I, 6, 5. Naso suspendis adunco, pro mordacitati satiricæ nimium servis. Ex voce, ait, minime dubium est, quin hæc verba sint non poëtæ, sed alius cujusdam. Quidam interpretes hunc locum de tertio quovis acceperunt: alii eadem a poëta ipso volunt objici, quibus respondet, v. 44. Et ea opinio præeedenti probabilior videtur. Qui autem voluerit hæc a Persio dici, ita locum explicabit: nascentur violæ ?... Rides, inquiet aliquis, et n. u. n. ind. etc. Quisquis es, m.q. ex adv. dicere feci, pro fas est: tunc nomina personarum sunt delenda, et versus 39 — 44 jungendi: ego vero, et eumdem, adversarium arbitror, et rò ait, hoc loco, irrepsisse conjicio, vel incuria librariorum, vel errore ipsius auctoris, qui non meminerit, vel meminisse noluerit, se ab initio

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

V. 40. Ait. Ita omnes codices nostri. Vid. supra commentarium.
V. 44. Fas est. Hanc lectionem primus revocavi ex omnibus fere codd.

Occipiti cæco, postica occurrite sannæ !

Quis populi sermo est? Quis enim? nisi carmina molli
Nunc demum numero fluere, ut per leve severos
Effundat junctura ungues. Scit tendere versum,
Non secus ac si oculo rubricam dirigat uno :
in luxum, in prandia regum,

Sive opus in mores,
Dicere res grandes nostro dat Musa poëtæ.

[blocks in formation]

63. Quis populi sermo est?] Hæc quæstio iterata pendet ab illa quam in ore divitis poëtastri reposuit, v. 55, verum mihi dicito de me. Pro se poëta jam respondit his verbis vis dicum? Nugaris, etc. Dives urget, hoc loco: Quis populi sermo est?—— Quis enim? nisi, etc. His, pro adulatore respondet noster satiricus: quis esse possit; nisi ut urbs universa quasi admiratione percita cantet laudes tuas et encomia. Hæc et similia coram te proferet adulator: at enim, a tergo, ridiculé ! tunc, vos, 6 patricii, posticæ occurrite sannæ ! A.

64. Ut per leve severos.] Locutio ab arte fabrili translata: nam, qui marmora aut ligna poliunt,

[ocr errors]

65

[merged small][ocr errors]

66. Non secus ac si, etc.] Altera metaphora a fabris; qui lineam ducturi rectam, et hanc seu cretâ, seu rubricâ notaturi, alterum claudunt oculum, ne radii visuales distrahantur, et aberrent. P.

67. Sive opus in morcs.] Sive scripserit in mores. Hoc verbo, interpretes comœdiam intelligunt, sicuti luxum explicant satiram, et prandia regum, tragœdiam.

In prandia regum. Alludit ad Thyestæ cœnam satis notam. A.

68. Res grandes.] Ut supra grande aliquid. Ironice. Nostro dat Musa poëtæ. Sunt verba supposititia populi, quæ insano diviti refert adulator.—Nostro.... poëtæ. Quidam, hoc loco, Neronem tangi volunt. A.

« PredošláPokračovať »