Obrázky na stránke
PDF
ePub

Consumis squilla, atque acipensere cum decumano. Læliu' præclare et recte sophos, illaque vere.

II.

Quod sumptum atque epulas victu præponis honest

III.

Nam quid mutino subrectoque huic opu' signo?
Ut lurcaretur lardum, et carnaria furtim
Parum conficeret.

IV.

Fingere præterea adferri quod quisque volebat.
Illum sumina ducebant, atque altilium lanx,
Hunc pontes Tiberinu' duo inter captu' catillo.

V.

Illi præciso, atque epulis capiuntur opimis.

VI.

Thynnos captato, cordulum exclude: minores
Occidunt, Lupe, saperdæ te, et jura siluri;
Sumen te, atque amia.

VII.

Vinum

Defusum quibus e pleno fiet oenophoro, cui
Nil dempsit hir, et cui sacculus abstulerit nil.

VIII.

Editque bibitque

Jucunde atque άdɛ~;; nec solum id, sed bene cocto, Condito sermone bono, et, si quæri', libenter.

IX.

Vivite lurcones, comedones, vivite ventres.

2. A. Gellius, lib. IV, cap. 16. Lucilius in dativo casu victu dicit non victui.

3. Nonius: Lurcare est cum aviditate cibum sumere.-Mutinum, est σφραγὶς, vel φυλακτήριον. Nam pudenda pro amuletis suspendi e collo pueris, auctor est Varro.

4. Catillo, lupus, piscis exquisitus.

et

[blocks in formation]

X.

Aeserninu' fuit, Flaccorum munere, quidam
Samnis, spurcus homo, vitâ illâ dignu' locoque;
Cum Placideiano hic componitur, optumu' longe
Post homines natos gladiator qui fuit unus.

XI.

Occidam illum equidem, et vincam, si id quæritis, inquit
Verum illud credo fore, in os prius accipiam ipse
Quàm gladium in stomacho; surâ ac pulmonibu' sisto.
Odi hominem; iratus pugno; nec longiu' quidquam
Nobis, quàm dextræ gladium dum accommodat alter
Usque adeo studio, atque odio illius efferor ira.

XII.

Quamvis bonus ipse

Samnis in ludo, ac rudibus cuivis satis asper.

XIII.

Quòd si nulla potest mulier tam corpore duro
Esse, tamen tenero maneat succussa lacerto,
Et manus uberior lactanti in sumine sidat.

XIV.

Tisiphone residet pulmonibus, atque ad id unguen
Excoctum attulit Eumenidum sanctissima Erinnys.

XV.

Assequitur nec opinantem, in caput insilit, ipsur
Commanducatur totum complexa, comestque.
XVI.

Hæret verticulis adfixum in posteriore

Parte, atque articulis, ut nobis talu' genusque.

10. Nonius Spurcum, sævum vel sanguinarium.

11. J. Scaliger totum hunc locum ita refingendum nobis indicavit : . In os prius occipiam ipse Quam gladium stomacho, sicam pulmonibu'

sisto.

12. Cicero, de Oratore, lib. III. 13. Nonius: Sumen, proprie a

sugendo dictum. Nam et mulieris mammam sumen veteres dicebant.

14. Nouius: Sebum et unguentum habent hanc diversitatem. Sebum fit ex adipe ruminantium.

15. Nonius: Commanducatur. Idem: Comest pro comedit.

16. Nonius Genu masculini generis. Festus; Verticulas cùm dixit

XVII.

Hi præ se portant ingentes munere pisces

Triginta numero.

XVIII.

Tu partem laudis caperes, tu gaudia mecum

Partisses.

XIX.

Ne agitarem,

Nam tu pessulus, hunc vectem, possis cuneo ipso.

XX.

Longior hic quàm grus, grue totâ cùm volat olim.

XXI.

Concursaret

agros,

catulos, fetumque ferarum.

XXII.

Cùmque hic tam förmosus homo, ac te dignu' puellus.

[blocks in formation]

EX LIBRO V SATIRARUM.

I.

Quo me habeam pacto, tamen etsi haud quæri' docebo.
Quando in eo numero mânsti, quo maxima nunc est
Pars hominum, ut periisse velis, quem nolueris, cùm
Visere debueris. Hoc nolueris, et debueris te

Si minu' delectat, quod ärexvov Isocration est
Οχληρῶδεςque simul totum ac συμμειρακιώδες ;
Non operam perdo. Si tu hic.

II.

Nam si, quod satis est homini, id satis esse potisset,
Hoc sat erat: nunc cùm hoc non est, qui credimu' porro
Divitias ullas animum mi explere potisse?

III.

Sicuti cùm primos ficos propala recenteis
Protulit, et pretio ingenti dat primitu' paucos.

IV.

Si tam corpu' loco validum, ac regione maneret,
Scriptores quam vera manet sententia cordi.

.....

V.

Dic, quam cogitat, vis ire minutim Per commissuras rimarum nocti' nigrore?

V I.

Sanute soli mihi in magno mœrore,

Tristitia in summa, creperaque inventu' salutis.

VII.

Hic solus vigilavit, opinor,

Et cùm id mi visus facere est, tum retia nexit.

1. A. Gellius, lib. XVIII, cap. 8. 2. Nonius: Multum et satis distant; quod multum infinitum est, satis finitum.

3. Nonius: Dare, petere.
4. Nonius. Sententia, sensibilitas.

5. Nonius: Minutim, pro minute. 6. Nonius Crepera, res dubia. -Ex F. Dousa lege:

Sane tu solus magno in mærore metuque.

7. Priscianus, lib. I et lib. IX. A. necto, nexui, protulerunt plerique.

VIII.

Et Divos thure precemur,

Consilium facsint placeat ; tu impune luperis.

IX.

Cecidisse senem veterum tamen unum

Tiresiam æqualem constat.

X.

Nec designati rostrum Prætori', pedesque

Spectet.

XI.

Liviu' pauperem ait se ingentia munera fungi.

XII.

Lippus edendâ acri assiduo cepariu' cepâ.

XIII.

Intybu' præterea pedibus perserpsit equinis.

XIV.

Flebile cepe simul, lacrymosæque ordine tallæ.

XV.

Urceus, et gemina longus mistarius ansa.

XVI.

Macte, inquam, virtute simulque his versibus esto.

[blocks in formation]
« PredošláPokračovať »