Eodem pactolo gannis. XXI. EX LIBRO VIII SATIRARUM. I. Gallinaceu' cùm victor se gallus honeste II. Cum poclo bibo eodem, amplector, labra labellis III. Verum flumen uti, atque ipso divortio aquarum, Ilignis pedibus cercurum concinit æquis. IV. .. Quod gracila est, pernix, quod pectore puro, Quod puero similis. ས. Quarum et abundemus rerum, et quarum indigeamus. VI. Tum compone latus lateri, et cum pectore pectus. IX. Inde parectato chlamides, ac barbula prima. X. Hiberam insulam fomento omnicolore colustra. XI. Pistrinum appositum, posticum, sella, culina. XII. A læva lacrymas mutoni absterget amica. XIII. Intu' vero modo stet rectus subtegmine panus. XIV. Hic est Macedo, si agron longiu' flaccet. XV. Anicula aspera atque præcox est fuga. XVI. Gigeriæ sunt, Sive adeo hepatia. XVII. Lentet opus. XVIII. Vinibuæ. EX LIBRO IX SATIRARUM. Isidorus: Orthographiam, id est, scripturam rectam contra imperitiam librariorum Lucilius poëta primum scripsit. Terent. 9. Nonius: Parectati hi, qui de pueritia veniunt ad pubertatem. 10. Nonius: Colustra, lac novum in mammis. 11. Non. Posticum, neutro genere. 12. Porphyrion, in Hor. lib. I, sat. 2: Muto, membrum virile. 13. Priscianus, lib. III: Panus, a quo panula, vel panicula. 14. Nonius Flaccet, languet, deficit. Hunc versum ita jungit cum n° 12, Scaliger: Hic est Macedo. Si lorum longiu' flaccet, Læna manu lacrymas mutoni abstergit amica. 15. Nonius: Præcox et præcoqua, quod est immatura. 16. Nonius Gigeria, intestina gallinarum cum his et ita cocta. 17. Priscianus, lib. VIII: Nam a lenteo, lentesco, derivatur, cùm a dureo, duresco, et a vireo, viresco. 18. Non. Buas potionem positam parvulorum. Lucil. 1. VIII, cùm vinolentas diceret, vinibuas designavit. Scaurus: Lucilius in IX satirarum de Orthographia præcipiens. Velius Longus: Lucilius in IX de litteris disputat. ·I. A primum est; hinc incipiam, et quæ nomina ab hoc sunt. Scribemus Pacem, Placide, Janum, Aridum, Acetum, II. At non multum abit hoc cacosyntheton, atque caninâ Atque Accurrere scribas, D ne, an T, non est quod quæras atque labores. ས. Abbire multum est D sive, an B habet. VI. Jam puerei venere: E postremum facito, atque I, 1. Q. Terentius Scaurus, de Orthographia Singulares vocales et produci et corripi possunt; unde etiam Lucilius, IX satirarum, de orthographia præcipiens, ait : A primum est, etc. 2. Velius Longus, de Orthographia: Inventi sunt tamen, qui et sine vocali putent posse syllabam fieri. 3. Quintilianus, lib. I, cap. 13: AI syllabam, cujus secundam nunc E litteram ponimus, varie per A et I efferebant, quidam semper, ut Græci, quidam singulariter tantum, cùm in dativum vel genitivum casum incidisset. Unde, pictaï vestis, et aulaï, Virgilius amantissimus vetustatis carminibus inseruit. 4. Velius Longus, de Orthogr. Videmus autem prope in omnibus verbis quæ a P littera incipiant, hanc præpositionem cogi ut, B litterâ omissâ, P geminent, ut ab eo quod est paret, apparet; et in eo quod est ponit, opponit ; et in pungit, oppungit: sic in his partibus orationis, quæ incipiunt a C littera, non facile potest hæc, præpositione admotâ, sonare D littera, hæc similiter littera geminatur, in eo quod est capio, accipio: itaque Lucilius : ...Atque accurrere scribas D ne, an T, etc. 5. Velius Longus: Abbire etiam quidam, geminatâ B, maluerunt et dicere et scribere, ut intermissâ D. Et in hoc nullam differentiam putat esse Lucilius, qui ait, Abbire multum est, etc. 6. Quintilianus, lib. I, cap. 7. Ut plures puerei fiant. I si faci' solum Hoc illi factum est uni: tenue hoc facies I. Hæc illei fecêre: addes E, ut pinguiu' fiat. Meile hominum, duo meillia, item huic utroque opu', meiles, Quo pinso, tenues I; plura hæc feceri', peila Mendacei fureique addes E, cùm dare furei Jusseris. VII. Quare servandi numeri, et versus faciendi, NOS CAELI, NUMERI, numerum ut servemu' modumque. Porro hoc si filiu' LucI. Ferit collum ut CORNELI, CORNIFICIque. VIII. S nostrum et semi-Græce quod dicimu' sigma Nil erroris habet. IX. L liciendo congeminat L. X. Quid tibi ego ambages ambivi scribere coner. 7. Charisius, lib. I: Lucius, Aemilius et cætera nomina, quæ ante U habent I, duplici II genitivos singulares finire debent, ut necesse sit adversus observationem nominativo non minorem fieri genitivum, idque Varro tradens adjecit vocativum singularem quoque talium nominum per duplex II scribi debere, sed propter differentiam casuum corripi. Lucilius tamen et per unum I in genitivo scribi posse existimat. 8. Velius Longus: Sed scilicet si hoc sectentur, possent etiam plærasque consonantes, et omnes semivocales pro syllabis ponere; nam apud Lucilium in IX (in quo de litteris disputat) omnes vicem syllabarum implent, cùm dicit: S nostrum et semi-Græce, etc. 9. Velius Longus: Per, præpositio omnibus integra præponitur, nisi cùm incidit in L litteram, ad finem consonantem, quam elegantis sermonis viri geminare magis voluerunt, quàm R litteram exprimere, ut compellabor malim dicere quàm comperlabor, nec aliter apud Lucilium legitur in præpositione per: L liciendo (quod est inducendo) congeminat L. Pellicere malunt quàm perlicere. 10. Varro, de Ling. Lat. lib. VI: XI. Ut perhibetur iners, ars in quo non est ulla. XII. Nam velut intro aliud longe esse atque intu' videmus: XIII. Porro Chenopodas, sic Clinopodas lychnosque XIV. Fervit aqua, et fervet, fervit nunc, fervet ad annum. XV. Fervere ne longum vero hoc lectoribu' tradam. XVI. Nunc hæc quid valeat, quidve huic intersiet illud Pars est parva poëma, proinde ut epistola quævis : XVII. Quòd deformi' senex, ac pædidus, ac podagrosus; Profectum a verbo ambio, quod est in ambitu et ambitioso. 11. Servius, in IV Georg. Virg. Iners ponitur et pro eo qui sine arte sit. Junius Philargyr. ibidem. 12. Charisius, lib. I: Intro est in locum, intus in loco dicimus: ut etiam apud Græcos ἔσω, εἴσω, καὶ vdov; ideoque Lucilius ait: Nam velut intro aliud, etc. 13. Macrobius, Saturn. lib. VI, cap. IV: Inseruit operi suo Virgilius et Græca verba: sed non primus hoc ausus auctorum enim veterum audaciam secutus est. Dependent lychni laquearibus aureis. 14. Quintilianus, lib. cap. 10. 15. Nonius: Ab eo quod est fervit, breviato accentu, fervere fa cit. 16. Nonius: Poësis et poëma hanc habent distantiam. Poësis est textus scriptorum; poëma, inventio parva, quæ paucis verbis expeditur. 17. Nonius: Ramices dicuntur pulmones, vel herniæ. |