Obrázky na stránke
PDF
ePub

Ecce modo heroas sensus afferre videmus
Nugari solitos Græce, nec ponere lucum

69. Ecce modo heroas, etc.] Exposita inani grandiloquia in elegidiis, aliisve levibus carminibus, quam tunc omnes, a principe usque ad minimum civem, perverso judicio, sectabantur, ad insaniam illorum transit, qui linguam Græcam dum vix delibârunt, quique vix periti edissere, ut decet, faciliora argumenta, in quibus solent tirones `exerceri, qualia sunt descriptio nemoris, laudatio rei rusticæ, sensus heroas, id est, heroicum carmen seu epicum, ambitiose nimis aggredi gestiunt: quam dementiam pari fere modo satiricus noster reprehendit, Art Poétique, chant, III:

[ocr errors]
[blocks in formation]

7༠

[blocks in formation]

Cæterum, nescio quâ ratione inducti Casaubonus, et post hunc interpretes Galli Le Monnier et Sélis, hæc de juvenibus vix e gymnasio egressis, a Persio dici volunt. Nihil tale legere est vel in superioribus, vel in inferioribus. De iisdem, aut similibus poëtastris Persius loquitur, qui clientûm suorum et adulatorum vanis exclamationibus ebrii subito ad carmen epicum transvolant. Crudos vidimus eos dictantes elegidia, in lectis citreis; populus applausit (sic aiunt adulatores); ecce modo nos videmus eos afferre sensus heroas, eos nugari solitos Græce, eos vix peritos, etc. Nihil, ut nobis videtur, hâc interpretatione planius ac lucidius. Heroas sensus. Pro heroos, et forte sic legendum, inquit Casaub. A.

70. Nugari solitos Græce. ] In scribendo lascivire more Græcorum, aut Græcorum verba poëmatibus suis inspergere atque inserere, ut meliora et concinniora videantur. Nec ponere lucum artifices. Jam vidimus in Juven. sat. I, v. 7:

Nota magis nulli domus est sua quàm mihi lacus Martis, etc.

V. 69. Heroas. Quidam codd. heroos; utrumque bene. Heroas, acc. pl. masc. a substantivo heros-ois; heroos, acc. pl. masc. ab adjectivo herous -a-um.

Artifices; nec rus saturum laudare, ubi corbes,
Et focus, et porci, et fumosa Palilia fœno;
Unde Remus, sulcoque terens dentalia, Quinti,
Cùm trepida ante boves dictaturam induit uxor,
Et tua aratra domum lictor tulit....

En igitur has descriptiones triviales, quas vix concinnare queunt.

Lucum. Pro quovis luco. A. 71. Rus saturum.] Rus, sive prædium bonis refertissimum, et quod describere, vel laudare cupientibus, futurum sit benigna materia. Ubi corbes. Explicat pluribus quod voce unicâ significaverat,cùm rus saturum vocavit, copias ruris breviter recensens, et loca aliquot indicans, unde ruris encomia duci et late diffundi poterant. Ad copiam hæc spectant, corbes, focus, porci, fœnum; quæ singula in rem suam scite transfert, qui rusticam vitam laudare destinat. C.

72. Fumosa Palilia.] Pales erat Dea pastorum, cujus festa agebantur 11 Kal. Mai. ad arcendos lupos et morbos a pecore, et ut felix esset et fœcundus pecoris partus. Ovid. Fast. lib. IV. Varro ap. vet. interpret. Palilia tam privata quàm publica sunt apud rusticos: ut congestis cum fœno stipulis ignem magnum transiliant, his Palilibus se expiari credentes: unde, hoc loco, fumosa Palilia dicuntur.

prodiit Remus cum fratre, scil. Romulo, et Romam condiderunt, circa Paliliorum diem. Ovid. Fast. IV. —Sulcoque terens, etc. Unde tu quoque prodiisti, ô Quinti Cincinnate! qui ex aratro ad dictaturam es evocatus: quod notum omnibus, ex Tit. Liv. lib. III. Sulco terens dentalia. Arans. Nam inter arandum dentale, vel lignum cui vomer inducitur, continuâ aratione atteritur. P. et Lubinus.

74. Trepida.] Festinans, more Virgilii, inquit Servius. Tit. Liv. loco cit. Togam propere e tugurio proferre uxorem Raciliam jussit. C.

75. Et tua aratra domum, etc.] Astvo hoc dictum : nam quantum illud est, quod aratori lictor publicus ministraverit, ejusque aratra domum retulerit? His autem supra dictis, non male suspicabatur Casaub. allusisse Persium ad aliquem sui temporis poëtam qui, cùm de re rustica carmen aliquod composuisset, forte in eo multa inepte congesserat, ut festa Palis, urbis Romæ originem, Q. Cincinnati historiam, hæc simul intextens cor73. Unde Remus.] Quo ex agro bibus, focis, porcis, etc., quæ

C. et P.

V. 74. Dictaturam. Hanc lectionem revocavi ex omnibus antiquioribus tum scriptis, tum editis libris. Vet. schol. et nonnulli codd. dictatorem. Cod. Puteanus quoque dictatorem. - Supra, cùm. Male cod. noster, quem.

ADVERSARIUS,

Euge, poëta!

75

PERSIU S.

Est, nunc Briseis quem venosus liber Accî,

eonjectura mihi satis arridet, quasi noster poëtastris, quos subsannat, hoc loco, insulsam hujus poëtæ fecunditatem etiam concedere noluisset. A.

пи

75. Euge, poëta!] Hæc adversario tribui primus interpretum, qui eadem Persio tribuebant, quasi poëtastris ironice acclamasset: euge, poëta ! Verum, in hoc sensu, dixisset: euge, poëtæ! nam de pluribus agitur : gari solitos, etc. nec ponere lucum artifices, etc.Cæterum, satis aliena et ingrata foret in ore Persii ista exclamatio; in ore autem adversarii, idem sonat atque iste versus in ore Aristi (Vid. Moliere, Misanthrope), qui perpetuis aulicorum in absentes maledicis ac mordacibus telis defatigatus, et exasperatus, exclamat :

Poussez ferme, poussez, mes bons

[blocks in formation]

errorem Quintilianus in octavæ institutionis proœmio, sic reprehendit : Quid, quòd nihil jam proprium placet, dum parum creditur disertum, quod et alius dixisset? A corruptissimo quoque poëtarum figuras seu translationes mutuamur: tum demum ingeniosi scilicet, si ad intelligendos nos opus sit ingenio. Et cap. II ejusdem, Obscuritas etiam fit verbis ab usu remotis: ut si commentarios quis pontificum, et vetus tissima fœdera, et exoletos scrutatus auctores, id ipsum petat ex his, ut quæ inde contraxerit non intelligatur: hinc enim aliqui famam eruditionis affectant, ut quædam soli scire videantur.- Briseis liber venosus, et Antiopa verrucosa, duarum tragœdiarum nomina sunt, quarum hanc Pacuvius composuerat, illam Accius. Venosus liber. Scil. deformis, ut sunt homines macri et senes, quibus dedit longa ætas deformem pro cute pellem: istis enim venæ exstant, carne senio absumptâ. — Accí. Cave ne hunc confundas cum Accio, seu Attio Labeone, de quo, supra. Hic, cujus mentio nunc est

[ocr errors]

V. 76. Briseis. Contra codd. multos et vet. schol. lego cum Casaubono Briseis, non Brisæi. Briseis notissimum feminæ nomen ex Homero et aliis poëtis, cujus casus maxime tragœdiæ convenire potest. Qui legunt Brisæi, volunt esse epitheton Accii, quasi poëta dixisset Accii Bacchici, furentis; a Baccho, qui Brisæus dictus est; sed id contortum nimis, ac longe petitum. Accí. Hoc loco, ita legendum, non alti. Vid. supr. comment. Colbert. II, et Thuaneus I, Acci. Cod. noster, Brisei, et, hoc loco, Acci.

Sunt, quos Pacuviusque, et verrucosa moretur
Antiopa, ærumnis cor luctificabile fulta.

Hos pueris monitus patres infundere lippos
Cùm videas, quærisne, unde hæc sartago loquendi 80
Venerit in linguas? Unde istud dedecus, in quo
Trossulus exsultat tibi per subsellia levis ?

poëta vetus fuit tragicus Pacuvii duóxpovos, quocum fere semper apud scriptores jungitur. Vid. Tull. pro Arch. poët. Macrob. Saturn. lib. I, cap. 7. Val. Max. lib. III, cap. 7, etc. C. et P.

77. Pacuvius.] Tragoedorum princeps aliquanto junior Plauto. Ennii ex sorore nepos fuisse dicitur. Duorum horumce poëtarum stylus, teste Quintiliano, lib. X, cap. 1, asper quidem et durus, attamen interlucet sententiis. Verrucosa. Quasi verrucis et tumoribus aspera, præ vetustate, rudis et impolita. P.

veniens. Ea autem vocat Horat. ampullas et sesquipedalia verba. A.

79. Hos pueris monitus, etc. Cùm igitur videas patres lippos, insanos hæc præcipientes pueris, scilicet, ut veteres poëtas sicuti exemplaria sequenda legant atque sectentur.-Infundere. Recte: nam puerorum ingenio instar vasorum sunt.

et

80. Unde hæc sartago loquendi.] Misturam hanc vetustarum damnatarum locutionum vocat sartaginem loquendi, alludens ad stridorem ingratum rerum quæ in sartagine friguntur. « Ut autem addit Casaub. Persius sartaginem de oratione dixit; sic Eu

«

«

bulus Græcus comicus ferven<< tium patinarum sonum appel«lavit nua, id est, loquelam. Λοπὰς παφλάζει βαρβάρῳ λαλήματι, Πηδώσι δ' ἰχθὺς ἐν μέσοισι τηγάνοις· Sartago, vox origine Syriaca.

78. Antiopa.] Titulus tragœdiæ Pacuvianæ, cujus sic meminit Tull. lib. I, de Fin. Quis Ennii Medeam, et Pacuvii Antiopam contemnat et rejiciat.-Aerumnis cor luctificabile fulta. Verba Pacuvii ex Antiopa, quod est verissimillimum, deprompta. Hunc versum Persius merito notat, tum propter 81. Unde istud dedecus.] cormetaphoram impropriam, duram et ineptam, ærumnis fulta, pro ruptæ eloquentiæ, cujus facinoris circumcincta calamitatibus, tum cùm pudere deberet auctores, illi contra de teneris sensiculis et senpropter manifestam affectatiotentiolis vibrantibus sic triumnem, quæ inest in epitheto luctificabile; quod verbum, phant, quasi de re bene præterea, C. gesta. parum sermoni aptum est et con- 82. Trossulus.] A Trossulo Tus

[ocr errors]

«

V. 8o. Sartago. Ita legitur apud codd. et optimas edd. Male igitur, et contra mentem poëtæ, quidam editores proposuerunt farrago.

Nilne pudet, capiti non posse pericula cano

Pellere, quin tepidum hoc optes audire: Decenter ? Fur es, ait Pedio. Pedius quid? Crimina rasis Librat in antithetis. Doctas posuisse figuras

85

Laudatur. Bellum hoc! Bellum hoc? An, Romule, ceves?

corum oppido, sine peditum ope capto, equites Romani Trossuli dicti sunt. Sed vulgo ita vocabant τοὺς κομψοὺς καὶ φιλοκάλους, qui cultu et toto vitæ genere cæteris præstare vellent. Varro sesquiulysse: Nunc emunt Trossuli nardo nitidi vulgo Attico talento equum. ·Subsellia. Vid. Juven. VII, 45, 86.—Levis. Græc. λetos, mollis, vulsus ac resinatus. Vid. Juven. sat. II, 12, et alibi. C. et A.

83. Nilne pudet.] Hæc ad oratores spectant. In illos invehitur, qui vel reos defensuri, et capitis periculo liberaturi, id genus tenerum et molle dicendi, ne in scholis quidem et auditorio privato ferendum, transferunt in Forum, et veras causas agunt tanquam fictas declamationes. Quo vitio tenebatur potissimum illa ætas. Vid. Quint. lib. IV, cap. 11.

·Cano. Vel vere cano, quod auget πάθος ; vel atrato et squallido, reorum more, quæ res etiam canitiem solet accelerare. C.

[ocr errors][merged small]

85. Fur es, ait Pedio.] Supple, qui accusat eum. — -Pedius quid? Respondet.-Pedius. Blesus sub Nerone a Cyrenensibus accusatus est exspoliasse templum Aesculapii. Tacit. Ann. XIV, damnatusque et a senatu motus est. -Rasis. Politis, elaboratis. P.

86. Librat in antithetis (crimina).] Velut in contraria lance opponit criminationibus non valida argumenta, sed meras verborum exornationes et figuras, periodorum affectatos numeros et quasi appensos, homœoteleuta, homœoptota, isocola, aliasque Gorgia inventiunculas. Vet. schol. « An<< titheta sunt hæc :

[ocr errors]
[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Antitheta autem ista sunt, quæ «< contra se ponuntur : ut, hinc pudor, illinc petulantia : hine pudicitia, illinc stuprum : istinc fraudatio, illinc fides. » P. et A.

«

[ocr errors]

87. An, Romule, ceves?] An adhuc vir es? Minime vero; sed mollis et effeminatus. De verbo cevere, vid. ad Juv. sat. II, v. 21, et IX, 40.-Romule. Pro Romano

V. 86. Doctas. Ita omnes nostri codd. Casaubonus mallet doctus, rectius forte ; at vulgata lectio bene quoque se habet.

« PredošláPokračovať »