Obrázky na stránke
PDF
ePub

XXXI.

Quidni et tu idem illitteratum me atque idiotam diceres ?

XXXII.

Rauco concionem sonitu, et curvis cogant cornibus.

XXXIII.

Depugnabunt pro te ipsi, et morientur, ac se ultro efferent. XXXIV.

Ego ubi quem ex præcordiis versu effero.

XXXV.

Non idcirco extollitur, vel iræ, vel gaudii dator.

XXXVI.

Ita ut quisque nostrûm e bulga est matris in lucem editus. XXXVII.

Tu si voles per aureis pectus irrigarier.

XXXVIII.

Qui sex menses vitam ducunt, Orco spondent septimum. XXXIX.

Facile deridemur, scimus capital esse irascier.

X L.

Pars difflatur vento, pars autem obrigescit frigore.

XLI.

Paucorum atque hoc pacto si nihil gustat inter nundinum.

XLII.

Præterito tepido glutinator glutino.

31. Nonius: Idiotas, a Græco tractum idiotns, inutiles, quasi sibi tantum, non plurimis utiles.

32. Nonius: Cogere, in unum colligere. Lipsius putat Lucilium respexisse ad morem Romanum, quo classicum in celeberrimis urbis locis canebat, cùm civi rei capitalis dies dicta esset.

33. Nonius: Efferre, subdere. 34. Nonius: Efferre significat proferre.

35. Nonius: Efferre, edere, provehere.

36. Nonius: Bulga est folliculus omnis, quam et crumenam veteres appellarunt; et est sacculus ad brachium pendens.

37. Non. Accusativus pro ablat. 38. Nonius, de differentia temporis per accusativum et ablativum expréssi.

39. Nonius Capital dictum est capitis periculum.

40. Nonius, Difflare, est flatu disturbare.

41. Non. Nundinus, mascul. gen. 42. Nonius: Glutino, pro glutiue.

[ocr errors]

XLIII.

Quapropter deliro, et cupide officium fungor ruderum.
XLIV.

Si quod verbum inusitatum, aut nμátov offenderam.

XLV.

Tuam probatam mihi et spectatam maxime adolescentiam.

XLVI.

Cum studio in gymnasio duplici corpus siccassem pila.

XLVII.

Malis necesse est lautum, e mensa pure capturus cibum.
XLVIII.

Nunc ignobilitas his mirum ac monstrificabile.

XLIX.

Quid tibi cavendum censes, quid vitandum maxime?

L.

Hunc laborem sumas, laudem qui tibi ac fructum ferat.

LI.

Quod is intelligebat, posse haud paucos rettuli.

LII.

Quàm fastidiosum ac vescum cum fastidio edendi vivere !

LIII.

Mihi quidem non persuadetur, publice ut mutem meos.

LIV.

Denique adeo male me accipiunt decimæ et proveniunt male.

[blocks in formation]

LV I.

Percrepa pugnam Pompili factam Corneli cane.

LVII.

Luporum exauctorem malvanum et fulguritatem arborum.

LVIII.

Quòdque te in tranquillum ex sævis transfert tempestatibus. LIX.

Porro amici est bene præcipere, bene prædicare.

LX.

Quandoquidem reperi magnis combibonum ex copiis.

LXI.

Conjugem infidam, flacitam familiam, impuram domum.

LXII.

Nec minimo et prosferatur pax, quòd Cassandram signo deripuit.

'LXIII.

Domuitionis cupidi imperium regis pene imminuimus.

LXIV.

Evadat saltem aliquid aliquâ, quod conatus sum.

LXV.

Illuc oculi deducunt ipsi, atque animum spes illuc rapit.

LXVI.

Vestimentis frigus atque horrorem exacturum putat.

LXVII.

Nisi portenta, anguesque volucres ac pinnatos scribitis.
LXVIII.

Ego enim contemnificus fieri, et fastidire Agamemnonis.

56. Nonius: Crepare, sonare. 57. Nonius: Fulgurivit, fulgorem fecit, et fulmine afflavit.

58. Non. Sævum dicitur immite. 59. Nonius: Præcipere est jubere,

vel monere.

60. Nonius: Combibones, compo

tores a combibendo dicti.

62. Nonius: Prosferari, impetrari. 63. Nonius: Domuitionem. 64. Nonius: Evadere, exire, tendere.

65. Nonius: Deductum, delectatione ductum.

66. Non. Exigere est excludere. 67. Nonius: Portenta ostenta,

61. Nonius: Impurus, est aliquo quæ aliquid imminere significant.

vitio maculatus."

68. Nonius: Contemnificum.

LXIX.

Hic cruciatur fame,

Frigore, illuvie, inbalnitie, improfundie, incuriâ.

LXX.

Cribrum, incerniculum, lucernam in laterem in telam licium. LXXI.

Dii monerint meliora, atque amentiam averruncassint tuam.

EX LIBRO XXVII SATIRARUM.

I.

Id bonis porro, seu proprium, est viris,

Si irati, seu cui propitii sunt ii, ut

Diutius eadem una maneant in sententia,

Non cum benignitate sollicitarier proposito.

II.

Coquus non curat caudam insignem esse, illa dum pinguis siet: Amici quærunt animum sic, parasiti autem divitias.

III.

Facit idem quod illi, qui inscriptum e portu exportant clanculum, ne portorium dent.

IV.

Salutem fictis versibus Lucilius,

Quibus potest, impertit, totumque hoc studiose et sedulo.

V.

Tu Lucilium credis contenturum, cùm me ruperim, summa omnia fecerim.

69. Nonius: Illuvies, sordes. 70. Nonius: Cribrum.

71. Nonius: Averruncare, avér

tere.

1. Nonius: Propitios et placatos homines dici vetustas voluit.

2. Nonius: Insigne dicitur magnum et præstans.

3. Nonius: Portorium dicitur merces, quæ portoribus datur.

4. Nonius: Fingere, componere. Idem: Impertire est participare, et partem dare. Idem: Sedulo significat sine dolo.

5. Nonius: Contenturum. Idem: Rumpere, defatigare.

V I.

Nam hic quidem reditum suum talem portendebant, neque alia in re ulla offendere.

VII.

Has e fenestris in caput

Dejiciunt, qui prope ad ostium aspiraverunt.

VIII.

Nulli me invidere, neque strabonem fieri sæpius deliciis me

istorum.

IX.

Ille contra omnia inter plures sensim et pedetentim foris,

[blocks in formation]

Nec sic, ubi Græci, ubi nunc Socratici charti, quicquid quæritis petimus.

XI.

Facio, ad lenonem venio, tribus in libertatem millibus
Destinet.

XII.

Ardum, miserrimum, atque infelix lignum sambucum vocant.

XIII.

Paulo hoc melius, quàm mediocre; hoc minus malum, ut quàm pessimum.

XIV.

Proferat ergo

Jam vester ordo scelera, quæ in se admiserit.

X V.

Potius, quàm non magnum messem esse, non probam vindemiam.

[blocks in formation]
« PredošláPokračovať »