Obrázky na stránke
PDF
ePub

XVIII.

Quin totum purges, debelles me atque deaures, exsultes, sollicites.

XIX.

Maximu' si argenti sexcentûm, ac mille reliquit
Imberbi androgyni, barbato mœchocinado.

X X.

Quid vero est, centum ac ducentûm possideas si millium?

XXI.

Omnia alia, in quibus efferimur rebus, ne ego multis loquar.

[blocks in formation]

Hic in stercore humi, fabulisque, fimo, atque sucerdis.

XXVII.

Deblaterat plenus, bonu' rusticu' concinit una.

[blocks in formation]

XXIX.

Et sola ex multis nunc nostra poëmata ferri.

XXX.

Nunc Cai quoniam incilans nos lædi' vicissim.
XXXI.

Et sua perciperet retro relicta jacere.

XXXII.

Cùm me hoc tempore nugator cognoscere non vis.

XXXIII.

Summatim tamen experiar rescribere paucis.

XXXIV.

Idque tuis sævis factis, et tristibu' dictis.

XXXV.

Neminis ingenio quemquam confidere oportet.

XXXVI.

Si liceat facere, atque hoc versibu' reddere, quod do. XXXVII.

Sicuti te, quia ea, quæ speciem vitæ putamus esse. XXXVIII.

Secus cum e medio ac ludo bene potu' recessit.

XXXIX.

Calvu' Palatina, vir nobilis, ac bonu' bello.

X L.

Et sævo ac duro in bello multo optimus hostis.

[ocr errors]

XLI.

Quod tuas laudes culpas, non proficis hilum.

29. Nonius: Ferre, laudare. 30. Nonius: Incilare, est increpare vel improbare.

31. N. Jacet, sordet, nec lætus est. 32. Nonius: Nugator, turbator. 33. Nonius: Experiri, tentare. 34. Nonius: Sævum, durum. Idem: Triste, crudele, immite.

35. Priscianus, lib. VI: Nemo quoque, sive ex hoc compositum, út quibusdam videtur, seu non, communis est generis, et similiter o

in i convertit in genitivo, ut nemo, neminis. Nonius: Neminis, positum pro nullius.

36. Nonius: Da, dic.

37. Nonius: Speciem, specimen vel exemplar.

38. Nonius: Potus, a bibendo. 39. Nonius: Bonus et fortis et pius dici potest.

40. Nonius: Sævum dicitur immite. Idem: Durus, nocens.

41. Non. Hilum, breve quoddam.

XLII.

Sed tamen hoc dicas, quid est, si nenu molestum est ?

XLIII.

Lanæ opus omne perit, pallor, tineæ omnia cædunt.

XLIV.

Planta una est pedibus cariosis mensulibano.

XLV.

Non datur; admittit nemo; nec vivere ducunt.

XLVI.

Cuja opera Troginu' calix per castra cluebat.

XLVII.

Gratia habetur utrisque illis quæ sibi quæ simitu.
XLVIII.

Culcitulæ accedunt privæ centonibu' binis.

XLIX.

Quid tu istuc curas, ubi ego oblinar, atque voluter?

L.

Quid servas, quo eam, quid agam ? quid id attinet ad te ?

LI.

Quid dare, quid sumpti facere, ac præbere potisset.

LII.

Si laqueis, manicis, pedicis mens irretita est.

LIII.

Gaudes, cùm de me ista foris sermonibu' differs.

[blocks in formation]

LV.

Hæc dum me insimulas, nonne ante in corde volutas?

LVI.

Ipso cum domino calce omnes excutiamus.

LVII.

Ut semel in coeli pugnas te invadere vidi.

LVIII.

Virtutis hæc tuæ artis monumenta locantur.

LIX.

His te versibus interea contentu' teneto.

LX.

Producunt me ad te, tibi me hæc ostendere cogunt.

LXI.

Quanti nos faciant socii, cùm parcere possunt.

LXII.

Et virtute tuâ, et claris conducere chartis.

LXIII.

Quod sua committunt mortali claustra Camœnæ.

LXIV.

Hoc etiam accipe quod dico: nam pertinet ad rem.
LXV.

Publicâ lege ut mereas, præsto est tibi Quæstor.

LXVI.

Accipiunt leges, populus quibu' legibus exlex.

LXVII.

Aut operatu' aliquo in celebri cum æqualibu' fano.

55. Nonius: Volutare, cogni

tione perquirere.

56. Nonius: Excutere, excludere, dejicere.

57. Nonius: Invadere, est appetenter incipere.

58. Nonius: Locare, constituere. 59. Nonius: Contentus dicitur, cui res etiam parva abunde est.

60. Nonius Producere, foras ducere.

61. Nonius: Parcere, est veniam dare.

62. Non. Conducere, convertere. 63. Nonius: Committere, credere. 64. Nonius: Accipere, audire. 65. Nonius: Meret, pro meretur. 66. Nonius: Exlex, est qui sine lege vivit.

67. Nonius: Operari, est Deos religiose, et cum summa veneratione sacrificiis litare, vel convivari.

LXVIII.

Quem scis scire tuas omnes maculasque, notasque.

LXIX.

Hæc vestimentis maculosis tum aspicit ipse.

LXX.

Quem sumptum facis in lustris, circum oppida lustrans,

LXXI.

Juratam se uni, cui sit data deque dicata.

LXXII.

Præservit, labra delicit, delinit odore.

LXXIII.

Sensu nutricatum sane caput obruit ipse.
LXXIV.

Euplocamo digitis, discerniculumque capillo.

LXXV.

Et circum volitant ficedula, turdi, curatus coci.

LXXVI.

Sed quid ego hæc animo trepidanti dicta profundo?
LXXVII.

Nolito, tibi me maledicere posse, putare.

LXXVIII.

Tristem, et corruptum scabie, et porrigini' plenum
LXXIX.

Quæ quondam populi oris aures, pectora rumpit.

LXXX.

Nemo istum ventrem pertundet, delicet uti, atque videbis.

[blocks in formation]
« PredošláPokračovať »