Obrázky na stránke
PDF
ePub

IV. Lippus edunda acri assidue cepariu' cepa Liviu' pauper, ait, se ingentia munia fungi, Rausuro tragicus qui carmina perdit Oreste. Quantum haurire animus Musarum e fontibu' gestit. Tum paucis malle , ac sapientibus esse probatum, Η πάσιν νεκύεσσι καταφθιμένοισιν ανάσσειν. . Cui neque jumentum est, nec servus, nec comes ullus , Bulgam, et quidquid habet nummorum , secum habet ipse. Cùm bulga coenat, dormit, lavat, omnis in una Spes hominis bulga , hâc devincta est cætera vita. Peniculamentum vero reprehendere noli. Scis TEGINTIXÒV esse ; vides tunicam , et toga quid sit. Adde Syracusis sola , pasceolumque, et alutam. Id solum advorsæ Fortunæ , reique resistit, Quod sua committunt mortali claustra Camænæ. /. Cætera contemnit, et in usura omnia ponit Non magna, proprium vero nil neminem habere.

V. Quare , ut diximu', non video , hic quid magnopere optem : Naumachiam licet hæc, inquam, alveolumque putare, et Calces, delectes te, hilo num rectiu' vivit Maximu', si argenti sexcentum, ac mille relinquat Imberbi androgyno , ac barbato moechocinædo? Sic singillatim nostrům unusquisque movetur : Tristes, difficiles sumu', fastidimu' bonorum, Hic tricosu', bovinatorque, ore improbu' duro, Quem neque Lucanis oriundi montibu' tauri Ducere protelo validis cervicibu' possent. Tu milli nummům potes uno quærere centum , Sallere murænas, mercem in frigdaria ferre. .. Durum, molle vorans, fragmenta interfici' panis. Volturius ruis hinc , et colligis omnia furtim : Hinc mare metiris magnum , et te fluctibu' tradis. Fundi delectat virtus te , villicu' paullo Ştrenuior si evaserit..........

VI.
Nunc vero a mane ad noctem , festo atque profesto,
Toto itidem pariterque die , populusque patresque
Jactare indu foro se omnes, decedere nusquam :
Uni se, atque eidem studio omnes dedere et arti,
Verba dare ut caute possint , pugnare dolose;
Blanditiâ certare , bonum simulare virum se ;
Insidias facere, ut si hostes sint omnibus omnes.
Sublatus pudor omni', licentia , fenu' refertur :
Nemo hic vindicias, numen , neque sacra veretur:
Tapullam rident legem congerræ Opimî :
Idola , atque atomos Epicuri credere malunt ,
Non epulo Divorum aliquem, neque proficie ulla
Dignantes : hinc se peccare impune rati sunt
Posse , ac nobilitate facul propellere iniquos.
In quo toto etiam mihi coelo errare videntur :
Namque videtis , uti multos mensesque diesque,
Non tamen ætatem tempestate hâc scelerosi
Lætentur.............................

. VII.
Cùm tecum est, quidvis satis est , visuri alieni
Sint homines, spiras , pallam , redimieula promit;
Euplocamo digitos, discerniculumque capillo.
Ut cùm iter est aliquo, et caussam commenta viaï,
Aut apud aurificem , ad matrem, cognatam, ad amicam :
Aut operandum aliquo in celebri cum æqualibu' fano.
Tum vero ricini aurati , et nitet aurea mitra.
Hæc vestimentis maculosis aspicis ipse ;
Quòd deformi’ senex , quòd pedidus, ac podagrosus ,
Quòd mancus, macer, exilis, cum ramice magno.
Si vero des , quod rogat, et si suggeri' suppum,
Magna penus parvo spatio consumpta peribit.
Omnia viscatis manibus leget, omnia sumet;
Crede mihi, presse auferet omnia..........

VIII. Huic homini Quæstore aliquo est opus, atque chorago, Publicitus qui mî, atque e fisco præbeat aurum.

Nam si, quod satis est homini, id satis esse potisset,
Hoc sat erat : nunc cùm hoc non est, quî credimu' porro
Divitias ullas animum mî explere potesse ?
Denique uti stulto nihil est satis, omnia cùm sint: .
Sic tu illos fructus quæras, advorså hyeme olim
Queis uti possis , ac delectare domi te.
Quid vero est, centum ac ducentum possideas si
Millia , divitiis pretium si solvere nescis ?
Quin potius vitam degens sedatu' quietam, in
Tranquillum ex sævis te tempestatibu' transfers.

IX. .
Quid multis ? nemo est halicariu' posterior te.
Est qui præciso , atque epulis capiatur opimis,
Et non , pauper uti, Samio, curtoque catino,
Quem præclarus helops, quem Aegypto sargu'movebit.
Si argenti indigus est, se conficit ipse comestque: . .
Si vero das , quod rogat, et si suggeri' suppum, ..
Magna penus parvo spatio consumpta peribit. ',. ,
Quod sumptum atque epulas victu præponit honesto.
Intereunt, labuntur, eunt rursum omnia vorsum.
Nam quid mutino, subrectoque huic opu' signo?,
Ut lurcaretur lardum , et carnaria furtim
Patrum conficeret? .....

Phryne nobilis illa, ubi amatorem improbius quem
Multis inductum sermonibu' concelebravit,
Quid dare , quid sumpti facere , ac præbere potissit, -
Præservit, labra delicat, hinc delenit amore...
Assequitur, nec opinantem in caput insilit, ipsum
Commanducatur totum complexa, comestque..
Si vero das, quod rogat, et si suggeri' suppum,
Magna penus parvo spatio consumpta peribit.
Omnia viscatis manibus leget, omnia sumet,
Crede mihi, presse auferet omnia..........'.

XI.
Vir mare metitur magnum, et se fluctibu' tradit,
Continuo simul ac paullo vehementius aura

Inflarit , fluctus erexerit, extuleritque :
Flamina nec flando ventorum suda secundent:
Omnia tum endo mari videas fervente micare.
Proras despoliate, ac detundete guberna,
Tonsillas quoque prævalidis in funibus aptas ,
Fluctibus a ventisque adversis firmiter ut sit.

.......... Tanti
Se tempestatis montes ad sidera tollunt.
Armamenta tamen , malum , vela omnia servo :
Funis enim præcisu' cito, atque anquina soluta est.

XII.
Mantica cantheri costas gravitate premebat,
Succussatoris tetri , tardique caballi.
Verum hæc ludus ibus , susque omnia deque fuerunt ,
Susque hæc deque fuere, inquam, omnia, ludu’jocusque :
Illuc opus durum , ut Setinum accessimu’ fines,
Alyíàettol montes Aetnæ omnes, asperi, Athones.

XIII.
.......... His viscus aprinum,
His itidem in coena dabis ostrea millibu' centum
Empta ( satis magnam nam piscium, et altilium vim
Interfecisti , ut video ): xiose durásns
Vinum defusum e pleno dabit oenophoro, cui
Nil dempsit hir, et cui sacculus abstulerit nil.

XIV.
............... Nam sumptibu' magnis
Ampliter exstructam simul atque accumbimu' mensam,
Malas. tollimus hinc ambas , atque utimu' rictu.
Pulchre invitati nimis , acceptique benigne.
Vertitur oenophoris fundus , sententia nobis. '
Idem epulo cibus , atque epulæ Jovis omnipotentis.

XV.

.. Quid ego ? simul ostrea cerno,
Non norim fluvii limum , ac conum sapere ipsum ?
Rugosi , passique senes eadem omnia quærunt,
Hi quos divitiæ producunt, et caput ungunt

Horridulum , quandoque pudor de pectore cessit,
Nequitia occupat hos, petulantia , prodigitasque.

XVI.
........................... Nostris
Munifici ut, munesque viri videamur amicis,
Ad conam adducam , et primum hisce abdomina thynni
Advenientibu' priva dabo, cephaleaque atarnæ.
Dans bibere ab summo...........

XVII.
......... Cujus non audeo dicere nomen?
Quid refert dictis ignoscat Mutius, an non?
Sic vetus ille Cato dignum quemcumque lacessim
Appellare , quod ipse sibi non conscius esset.

XVIII.
............ Ille alter abundans
Cum septem incolumis pinnis redit ac recipit se :
Gallinaceu' ceu victor se gallus honeste
Sustulit in digitos, primoresque erigit ungues.

« PredošláPokračovať »