Obrázky na stránke
PDF
ePub

Vitemus Licinî Fannî centusse misello,

Quæ gallam bibere, ac rugas conducere ventris
Farre aceroso, oleo, et Cumano pane coëgit.
Ostrea nulla fuat, non purpura nulla Pelori;
Pulmentaria, ut intybus, aut aliqua id genus herba,
Asparagi molles, fici comedantur et uvæ,

Flebile cepe simul, lacrymosæque ordine thallæ,
Et jus mænarum: bene habet, sin mictyris hæc merx,
Caseus allia mollibit, cum pulte adipata.

O lapathe, ut jactare necesse est, cognitu' cui sis!

In

quo Læliu' clamores sophos ille solebat

Edere, compellans gumias ex ordine nostros:

O Publi, ô gurges Galloni ! es homo miser, inquit,
Cœnasti in vita nunquam bene, cùm omnia in isto
Consumis, squilla, acipensere cum decumano.
Læliu' præclare, et recte copòs, illaque vere.
Occidunt, Lupe, saperdæ te et jura siluri,
Sumina te atque amiæ, turdi te, et viscus aprinum.
III.

Firmiter hoc, probiterque tuo si pectore fixum,
Ejicere istum abs te quamprimum, et perdere amorem ;
Vicimus, ô socii, et magnam pugnavimu' pugnam :
Virtutisque tuæ hæc ergo monumenta locamus.
Macte proin virtute, simulque his versibus esto.
Sin laqueis, manicis, pedicis mens irretita est,
Nolito tibi me maledicere posse putare.
Vis est vita (vides) quæ nos facere omnia cogit.
Sic singillatim nostrûm unusquisque movetur :
Neminis ingenio quemquam confidere oportet.
Sicuti te, quem æque speciem vitæ esse putamus,
Corporis e signis animo ægrotare videmus,
Nec posse infamem, turpemque odisse popinam.

[ocr errors]

Sed tamen hoc dicas: Quidnam est, si nenu molestum est,

Quamvis desubito trinis deducere scalis?

Quid tu istuc curas, ubi ego oblinar atque voluter?

Serus cùm e medio lustro, ac bene potu' recesti.

IV.

Lippus edunda acri assidue cepariu' cepa
Liviu' pauper, ait, se ingentia munia fungi,
Rausuro tragicus qui carmina perdit Oreste.
Quantum haurire animus Musarum e fontibu' gestit.
Tum paucis malle, ac sapientibus esse probatum,
Η πᾶσιν νεκύεσσι καταφθιμένοισιν ἀνάσσειν.

Cui neque jumentum est, nec servus, nec comes ullus,

Bulgam, et quidquid habet nummorum, secum habet ipse.

Cùm bulga cœnat, dormit, lavat, omnis in una
Spes hominis bulga, hâc devincta est cætera vita.
Peniculamentum vero reprehendere noli.
Scis Tintxov esse; vides tunicam, et toga quid sit.
Adde Syracusis sola, pasceolumque, et alutam.
Id solum advorsæ Fortunæ, reique resistit,
Quod sua committunt mortali claustra Camœnæ.
Cætera contemnit, et in usura omnia ponit
Non magna, proprium vero nil neminem habere.

ས.

Quare, ut diximu', non video, hic quid magnopere optem : Naumachiam licet hæc, inquam, alveolumque putare, et

Calces, delectes te, hilo num rectiu' vivit

Maximu', si argenti sexcentum, ac mille relinquat
Imberbi androgyno, ac barbato mœchocinado?
Sic singillatim nostrum unusquisque movetur :
Tristes, difficiles sumu', fastidimu' bonorum,
Hic tricosu', bovinatorque, ore improbu' duro
Quem neque Lucanis oriundi montibu' tauri
Ducere protelo validis cervicibu' possent.
Tu milli nummûm potes uno quærere centum,
Sallere murænas, mercem in frigdaria ferre.
Durum, molle vorans, fragmenta interfici' panis.
Volturius ruis hine, et colligis omnia furtim :
Hinc mare metiris magnum, et te fluctibu' tradis.
Fundi delectat virtus te, villicu' paullo
Strenuior si evaserit...

V I.

Nunc vero a mane ad noctem, festo atque profesto,
Toto itidem pariterque die, populusque patresque
Jactare indu foro se omnes,
decedere nusquam :

Uni se, atque eidem studio omnes dedere et arti,
Verba dare ut caute possint, pugnare dolose;
Blanditiâ certare, bonum simulare virum se;
Insidias facere, ut si hostes sint omnibus omnes.
Sublatus pudor omni', licentia, fenu' refertur:
Nemo hic vindicias, numen, neque sacra veretur :
Tapullam rident legem congerræ Opimî :
Idola, atque atomos Epicuri credere malunt,
Non epulo Divorum aliquem, neque proficie ulla
Dignantes: hinc se peccare impune rati sunt
Posse, ac nobilitate facul propellere iniquos.
In quo toto etiam mihi cœlo errare videntur :
Namque videtis, uti multos mensesque diesque,
Non tamen ætatem tempestate hâc scelerosi
Lætentur...

VII.

Cùm tecum est, quidvis satis est, visuri alieni
Sint homines, spiras, pallam, redimicula promit;
Euplocamo digitos, discerniculumque capillo.

Ut cùm iter est aliquo, et caussam commenta viaï,
Aut apud aurificem, ad matrem, cógnatam, ad amicam :
Aut operandum aliquo in celebri cum æqualibu' fano.
Tum vero ricini aurati, et nitet aurea mitra.
Hæc vestimentis maculosis aspicis ipse;

Quòd deformi' senex, quòd pedidus, ac podagrosus,
Quòd mancus, macer, exilis, cum ramice magno.
Si vero des, quod rogat, et si suggeri' suppum,
Magna penus parvo spatio consumpta peribit.
Omnia viscatis manibus leget, omnia sumet;
Crede mihi, presse auferet omnia..

VIII.

Huic homini Quæstore aliquo est opus, atque chorago, Publicitus qui mî, atque e fisco præbeat aurum.

Nam si, quod satis est homini, id satis esse potisset,

Hoc sat erat: nunc cùm hoc non est, quî credimu' porro
Divitias ullas animum mî explere potesse ?

Denique uti stulto nihil est satis, omnia cùm sint:
Sic tu illos fructus quæras, advorsâ hyeme olim
Queis uti possis, ac delectare domi te.

Quid vero est, centum ac ducentum possideas si
Millia, divitiis pretium si solvere nescis ?
Quin potius vitam degens sedatu' quietam, in
Tranquillum ex sævis te tempestatibu' transfers.
IX.

Quid multis? nemo est halicariu' posterior te.
Est qui præciso, atque epulis capiatur opimis,
Et non, pauper uti, Samio, curtoque catino,
Quem præclarus helops, quem Aegypto sargu' movebit.
Si argenti indigus est, se conficit ipse comestque :
Si vero das, quod rogat, et si suggeri' suppum,
Magna penus parvo spatio consumpta peribit.
Quod sumptum atque epulas victu præponit honesto.
Intereunt, labuntur, eunt rursum omnia vorsum.
Nam quid mutino, subrectoque huic opu' signo?
Ut lurcaretur lardum, et carnaria furtim
Patrum conficeret?

X.

Phryne nobilis illa, ubi amatorem improbius quem
Multis inductum sermonibu' concelebravit,
Quid dare, quid sumpti facere, ac præbere potissit,
Præservit, labra delicat, hinc delenit amore.
Assequitur, nec opinantem in caput insilit, ipsum
Commanducatur totum complexa, comestque.
Si vero das, quod rogat, et si suggeri' suppum,
Magna penus parvo spatio consumpta peribit.
Omnia viscatis manibus leget, omnia sumet,
Crede mihi, presse auferet omnia....

XI.

Vir mare metitur magnum, et se fluctibu' tradit,
Continuo simul ac paullo vehementius aura

>

Inflarit, fluctus erexerit, extuleritque :

Flamina nec flando ventorum suda secundent:
Omnia tum endo mari videas fervente micare.
Proras despoliate, ac detundete guberna,
Tonsillas quoque prævalidis in funibus aptas,
Fluctibus a ventisque adversis firmiter ut sit.

Se tempestatis montes ad sidera tollunt.

Tanti

Armamenta tamen, malum, vela omnia servo :
Funis enim præcisu' cito, atque anquina soluta est.

XII.

Mantica cantheri costas gravitate premebat,

Succussatoris tetri, tardique caballi.

Verum hæc ludus ibus, susque omnia deque fuerunt,
Susque hæc deque fuere, inquam, omnia, ludu' jocusque :
Illuc opus durum, ut Setinum accessimu' fines,

Aiyima montes Aetnæ omnes, asperi,

XIII.

Athones.

His viscus aprinum,

His itidem in cœna dabis ostrea millibu' centum

Empta (satis magnam nam piscium, et altilium vim
Interfecisti, ut video): xłose duvásns

Vinum defusum e pleno dabit œnophoro, cui
Nil dempsit hir, et cui sacculus abstulerit nil.

[blocks in formation]

Ampliter exstructam simul atque accumbimu' mensam,

Malas tollimus hinc ambas, atque utimu' rictu.
Pulchre invitati nimis, acceptique benigne.

Vertitur œnophoris fundus, sententia nobis.

Idem epulo cibus, atque epulæ Jovis omnipotentis.

XV.

Quid ego? simul ostrea cerno,
Non norim fluvii limum, ac cœnum sapere ipsum?
Rugosi, passique senes eadem omnia quærunt,
Hi quos divitiæ producunt, et caput ungunt

« PredošláPokračovať »