Obrázky na stránke
PDF
ePub

Haud cuivis promptum est, murmurque, humilesque

susurroS

Tollere de templis, et aperto vivere voto.

<< Mens bona, fama, fides! » Hæc clare, et ut audiat hospes; Illa sibi introrsum, et sub lingua immurmurat: ô si Ebullit patrui præclarum funus! et, ô si

-

ponitur. Tacita. Metonymia, pro votis tacite et submissâ voce factis. P.

6. Murmurque, humilesque susurros.] Etiam illi quos dixit tacitá libare acerrá, non penitus tacebant: sed obscuram de more vocem intra dentes edebant, quam vocat hîc Persius murmur, humilesque susurros. Apud Horat. lib. I, epist. 16, improbus sic improbe

precatur :

Labra movet metuens audiri: pulchra
Laverna,

Da mihi fallere, da justum sanctumque
videri ;
Noctem peccatis, et fraudibus objice
nubem.
C. et P.

7. Tollere de templis.] E votis suis et precibus in templis factis eximere, demere. - Et aperto vivere voto. Nullum votum facere, quod nolis esse apertum. Eo spectabat illud veterum Pythagoreorum symbolum, μεтà pшvñs εűуεo. Senecà Sic vive cum hominibus, tanquam Deus videat: sic loquere cum Deo, tanquam homines audiant.

ΤΟ

nam mihi contingat. Juv. sat. X, sub finem:

Orandum est, ut sit mens sana in cor

pore sano.

-

- Hæc clare. Proferuntur; honesta enim sunt vota. - Hospes. Vulgo hospes est, qui tecto excipit peregrinum et externum, pariter et qui excipitur. Tull. pro Dejot. Per dextram istam, quam hospes hospiti porrexisti. Hoc loco, sumitur pro quovis ingresso in templum et astanti. P.

9. Sub lingua immurmurat.] Sic Latini sub lingua immurmurare : at Græci ὑπὸ ὀδόντα dicere amant, et post hos Galli, murmurer entre ses dents.-O si! Optantis est. Utinam patrui mei funus repente se prodat et exeat! id est, utinam repente evanescat, diem supremum obeat patruus meus, eâ lege, ut ei præclarum funus faciam!

10. Ebullit.] Aexaïxãs, pro ebullierit, ut axim pro egerim, comedim et edim pro edam, vel ederim, et dedim pro dederim. Porro ebullire, quod proprie in aqua fervente locum habet, ad omnia repentina transferri eleganter solet

8. Mens bona, etc.] Supple: uti- varie constructum. C.

V. 10. Ebullit. Ita vet. schol. Puteani et Pithoei codd. et tres alii; quidam ebullet, Mentellianus et alii permulti ebulliat, male propter metrum, Cod. noster, ebullat.

Sub rastro crepet argenti mihi seria, dextro
Hercule! pupillumve utinam, quem proximus heres
Impello, expungam! namque est scabiosus, et acri

- Ebullire est employé là pour le tumulte et l'effervescence des grands convois. Diderot. - Præclarum funus. Quod tunc præclarum, et magno cum apparatu libenter facerem. Sic enim in sua imitatione intellexit satiricus nos

[blocks in formation]

tum veterum plenas in agris quidam reperiant. P. et A.

12. Hercule (dextro).] Favente, propitio, ut Horat. loco mox citato, amico Hercule: nam thesauris recludendis præsidere credebatur, et a studiosis rei faciendæ fuisse cultum et πλουτοδότην existimatum Græci Latinique auctores testantur; satisque notum est, non minus Herculi quàm Mercurio polluceri a repente ditatis: nam si Mercurius aperto lucro et negociationi; uterque repentino lucro et inexspectato præerant. Plaut. Mostell. Is vel Herculi conterere questum possiet. C. et P.

13. Expungam.] Sensus est: utinam illum mors rapiat, cujus tius deleatur e testamento nomen hereditas mihi continget ; vel po

ejus, cui secundus heres succedo.

Expungam. Metaphora petita e numeris militum, ut recte censet vet. interpr.: in illis enim militum nomina post missionem aut mortem delebantur; vel e libris rationum in his autem, ut quodque nomen erat solutum, statim inducebatur, aut éxiάlero. — Namque est scabiosus. Impietatem voti

оxρITIxç excusatione vanâ prætendit: nempe, contagioso laborans puer morbo, cur vivat? Scabiosus. Gallice, malingre, malsain. Omnia quæ vituperabant scabiosa dicebant: sic sat. IV,

V. 13. Expungam. Cod. unus Bibl. Imp. n° 8273, expugnam.

Bile tumet. Nerio jam tertia conditur uxor.
Hæc sancte ut poscas, Tiberino in gurgite mergis
Mane caput bis terque, et noctem flumine purgas.

scabiosum far, et ap. Juven. sca-
biosum pomum.

15

autem Diis inferis litabant, aquâ se aspergebant tantum : qui vero Diis superis sacra faciebant, mergebant se, et totos abluebant. Virg. Aeneid. IV:

14. Nerio jam tertia conditur uxor.] Honeste satis votum suum exprimit impium. Neque enim proprie mortem uxori optat, quæ tamen voti summa erat ; sed alium beatum prædicans, cui hæc sæpius contigisset fortuna, figurate lib. III, cap. 11. Hunc morem

quid cupiat ostendit. Nerius autem iste morte trium uxorum, ut videtur, ditatus fuerat; at, Nerius-ne sit, de quo Horat., Nerio scribe decem, an alius, incertum est æque.-Conditur. Jam mortua est et sepulta. C.

15. Hæc sancte ut poscas.] Ironice hoc dictum. - Tiberino in gurgite mergis. Sacra peracturi, et Deos adituri veteres sese purificabant; et, quantum id fieri poterat, se lavabant aquâ maris, quò respiciebat Euripides dicens: Θάλασσα κλύζει πάντα τ' ἀνθρώ

πων κακά,

vel aquâ fluviali sale immisso purgatâ, vel etiam aquâ fontanâ. Philo de sacrificantibus: Oi pèv ἄλλοι σχεδὸν ἅπαντες ἀμιγεῖ ὕδατι περιῤῥαίνονται· θαλάττῃ μὲν οἱ πολλοὶ. τινὲς δὲ ποταμοῖς· οἱ δὲ κάλ πεσιν ἐκ πηγῶν αρυόμενοι. Qui

Attrectare nefas, donec me flumine vivo Abluero.

Vid. quoque Macrob. Saturn.

mutuati videntur a Græcis Romanisque veteres Christiani. C. et A.

16. Mane.] Mane et Solis ortu Diis superis; vesperi, et Sole cadente, Diis inferis. Vid. interpp. vett. Apollonii in Argonautas, et Pindari in Isthm. od. 4. - Bis terque. Alii totum corpus, alii caput tantum mergebant, ut hic et apud Theophrastum; alii caput bis mergebant, alii ter, ut hîc, de

clarat Persius. Solemnes hi erant numeri in sacris, ut patet ex Ovid. Fast. IV, et Virg. ecl. VIII.

·Et noctem flumine purgas. Noctem, scil. nocturnum concubitum,

nocturnas sordes e Venere contractas; de quo genere purgationis vid. ad Spartianum. Cæterum, antiqui noctem ipsam polluere putabant, ut notat Servius. Propert. lib. III, eleg. 9: · Ac primum purâ somnum tibi discute lympha. C. et P.

V. 14. Conditur. Hanc lectionem revocavi ex vet. schol. Puteano cod. Pithoeano et aliis vetustissimis. Nostræ lectioni adversatur Casaubonus, auctoritate fretus Servii, apud quem ducitur idem est ac fertur ad rogum ; at, Tò jam satis indicat Nerii tertiam uxorem jam pridem mortuam et elatam esse, ideoque sepulchro conditam. Pene omnes libri, sed recentiores, habent ducitur.

Heus age, responde; minimum est quod scire laboro:
De Jove quid sentis? Estne ut præponere cures
Hunc cuiquam? Cuinam? Vis Staio. An scilicet hæres ?
Quis potior judex, puerisve quis aptior orbis?
Hoc igitur, quo tu Jovis aurem impellere tentas,

17. Heus age, etc.] Venustissimo dialogismo stultam impietatem eorum reprehendit, qui scelerata vota Diis offerunt. Arguit autem Êx TOũ μãlhov xai TTOV. Nullus quantumvis sceleratus pro tribunali judex sedens vocem illius feret, qui talia a se petat: et Jupiter feret? C.

του.

18. Præponere.] Pietate, sanctitate et justitia.

19. Cuinam?] Nondum Persius sensum absolverat, cùm volentem sciscitari ab isto, annon Jovem quovis judice humano potiorem et justiorem putaret, avarus antevertit petitione istâ, cuinam? quasi stupefactus hujus interrogationis novitate excipit autem Persius, vis Staio: quasi dixisset: tu ipse a me petis cuinam judici præponi possit Jupiter? Agedum, eligamus nequissimum hominem, Staium, verbi gratiâ. Staio. Ex historia famosissimi illius judicii Juniani quam narrat M. Tull. in Verr. ac pro Aul. Cluent. mutuatus est Persius nomen Staii; nullus enim

20

unquam illo turpior aut inquinatior fuit judicum consessus. Ex eo numero fuerunt illi tres Staienus,

Gutta, Bulbus, quos toties exagitat Cicero. De Staio sive Staieno, qui in ea causa judex sedit, multa idem Cicero: præcipue, quòd conjugem suam primo, tum fratrem, fratrisque uxorem gravidam sustulerit, Asinium item Larinatem, adolescentem pecuniosum, Romam blanditiis allectum Arullii opera interfecerit, aliisque sceleribus quàm plurimis

se contaminaverit. - An scilicet hæres? An scilicet dubitas sitne Staio Jupiter præferendus, sitne melior judex, sitne aptior pupillis tutor? C.

21. Hoc igitur, etc.] Sustine eadem apud hominem perditissimum loqui, et eadem vota nuncupare, quæ apud Jovem confidenter loqueris. Seneca, epist. X. Nunc quanta dementia est hominum? Turpissima vota Diis insusurrant : si quis admoverit aurem, conticescent; et quod scire hominem nolunt, Deo narrant.C.-Jov. aur. impell. Jovem

V. 19. Cuiquam ? Ita codex optimus Mazarineus, Mentellianus et alii optimi. Vet. schol. cuinam ? et ita distinxit Casaub. Pers. Estne ut præponere cures hunc? Avar. Cuinam? Cuinam? Pers. Vis Staio. Ego autem ita distinguo et intelligo: Pers. Estne ut præponere cures hunc cuiquam? Avar. Cuinam? Pers. Vis Staio. Vid. sup. comm. Cod. noster, cuiquam? Cuinam? V. 21. Igitur. Codex noster, ergo.

Dic agedum Staio. Proh Jupiter! ô bone, clamet,
Jupiter! At sese non clamet Jupiter ipse?
Ignovisse putas, quia, cùm tonat, ocius ilex

Sulphure discutitur sacro, quàm tuque domusque. 25 An, quia non, fibris ovium Ergennâque jubente, Triste jaces lucis evitandumque bidental,

ad libitum flectere, exorare. 22. Proh Jupiter!] Vox detestantis, ut passim apud comicos.

23. At sese non clamet Jupiter ipse?] Conclusio argumenti. Si vel nequissimus infanda tua vota audiens non potest sibi temperare quin exclamet, proh Jupiter! an Jupiter ipse non exclamabit, et se ad vindictam excitabit? A.

24. Ignovisse putas.] Scilicet putas ignovisse, quia, etc. Hæc sine interrogatione legenda. Vulgi errorem simpliciter refert, quem mox versu sequenti confutat, dicens : an, quia, etc? A.

25. Sulphure... sacro. ] Sulphur Persius posuit pro fulmine; nam et sulphuris odorem habet fulmen, et lux ejus materia est sulphurea. -Quam tuque domusque. Alludere videtur ad hunc Homeri locum de iis quos serior quidem, sed eo gravior Dei vindicta persequitur: Εἴπερ γάρ τε καὶ ἀυτίκ' Ολύμπιος οὐκ ἐτέλεσσεν,

[ocr errors]

Σὺν σφῇσι κεφαλῇσι γυναιξί τε,

xai

[ocr errors]

tandum, fibris ovium id signifi-
cantibus, et Ergennâ haruspice
jubente; an, idcirco, Jupiter tibi
concessit ut ei impune vellas
barbam ?-Fibris ovium. Extis, in-
testinis ovium quibus expiaris.
- Ergennáque jubente. Ergenna
nomen proprium sacerdotis ful-
gurum
conditoris. Vid. ad Juven.
sat. VI, 587. P.

27. Triste jaces lucis, etc.] Moris erat, ut icti fulmine, quo loco fuerant exstincti, ibi relinquerentur, neque instar aliorum cremarentur; sed, ibidem, in eodem statu quo fuerant reperti sepeliren. tur: nam nefas erat eos in genua tollere et efferre. Locus ipse sacer habebatur, ac certis cærimoniis, prout libris fulguralibus Tagetis, et aliorum Etruscorum continebatur, sacra eo loci fiebant: neque id semel solum, sed in posterum etiam religiose locus colebatur, aris etiam ibi positis, et reliquo sacrificiorum apparatu. Fulguri

yε καὶ ὀψὲ τελεῖ· σύν τε μεγάλῳ tum autem Persius dixit jacere in ἀπέτισαν lucis, quia locus sacer in quo exstinctus fuerat luco similis erat, cùm intactum maneat quidquid in eo nascitur; propterea, sine dubio, post certum temporis lap

τεκέεσσιν. C. 26. An, quia, etc.] Quia non jaces in lucis triste bidental et vi

V. 23. At. Vividior quàm ad, quæ est lectio vet. schol. Cod. Pithoei alter, Puteanus, quinque alii, et noster, at: Mentellianus ac, male.

« PredošláPokračovať »