Obrázky na stránke
PDF
ePub

Venter, negatas artifex sequi voces.
Quod si dolosi spes refulserit nummi,
Corvos poëtas, et poëtrias picas
Cantare credas Pegaseïum melos.

11. Negatas.... voces.] Eodem sensu, Manilius, lib. V:

Quin etiam linguas hominum, sensusque docebit

Aërias volucres, novaque in commercia ducet, Verbaque præcipiet naturæ sorte negatas.

- Artifex sequi. Hellenismus notissimus. Nihil figurâ istâ frequentius apud poëtas Latinos, præsertim apud Persium. Hîc, artifex sequi pro, qui docet, cogit, facit sequi, etc. C.

12. Quod si dolosi, etc.] Dolosum nummum nominat, non tam quòd dolosos homines faciat, quàm quòd ad nefanda, hoc loco, turpia et homine libero indigna perpetranda inliciat. Virg. Aeneid. lib. III, v. 55:

[blocks in formation]

tionem; quin immo (adeo dulces illius illecebra), eos aliquando ad grandia ducit. Quæ cùm ita sint, minime mirandum est, cur tam efficax animorum vehiculum, rerumque humanarum vectis potentissimus, hoc loco, dolosus dicatur. Hic, idem valet dolosus ac corruptor; quod sic optime reddidit interpres Gallicus Sélis : l'espoir d'un or séducteur. A.

13. Corvos poëtas, etc.] Malos poëtas et ineptos. Ad naturam corvorum et picarum respicit,qui, etsi humanas voces imitantur (excellunt enim in eo genere pica et corvus), tamen naturâ sunt voce præditi, non solum ingratâ, sed et infaustâ veteribus habitâ, præsertim corvus, qui cùm xλúčet, glocitat, vel xpóčet, grocitat, vocem videtur habere strangulati. C.

-

14. Cantare credas. ] Hoc ipovix dictum.Videbitur Musarum vos dulces audire concentus. Pegaseium melos. Egregium carmen, quale composuerit is, qui ex Hippocrene biberit. Prateus.

V. 13. Poëtrias. Dimidia pars codd. habet poëtridas, utrumque bene se habet. Nonnulli poëtritas; male! Codex noster, poëtridas.

V. 15 Melos. Vet. schol. ita in aliis est nectar. Et reipsa in duobus codd. legimus nectar. Ast alii omnes habent melos: quam lectionem servavimus auctoritate freti codd. nostrorum et Homeri qui, ut ait Casaubonus, in duobus continuis versibus hymni in Mercurium et corripuit et produxit priorem verbi melos. Cod. noster, melos.

SATIRAE PRIMAE

ARGUMENTUM.

PRIMA LEVES CARPIT VATES, MOLLEMQUE NERONEM.

In ridiculum ineptumque scribendi et recitandi cacoëthes, ac pene rabiem immutatum fuerat generosum illud eloquentiæ poëseosque studium, quod jam antea, felicissimis Augusti temporibus, Romæ floruerat. Omnes invicem oratores in causis forensibus, neglecto vero et honesto, vanam ostentationem affectabant inde, plurima illa' antitheta, quæ rasa noster vocat; inde, crudæ illæ et sine arte redundantes figuræ; debilia illa et exsucta troporum figmenta; inde, obsoleta verba, ampullas et sesquipedalia verba, quæ Ciceronum et Hortensiorum et Cæsarum excellentissimam artem turpiter deformaverant. Nec minor in Virgiliana et Horatiana lingua tumultus et confusio. Divinorum horumce vatum grandiloquium, dulcis et perjucunda melodia, ad vivum effictæ imagines, atque naturam æmulantes picturæ, comparationes justæ, sapientes et rectæ sententiæ, nervis demum, æstu, simul ac succo pleni, et quasi divinitus afflati numeri, in vanam brevi abierant subtilitatem, in rudes, insolitas, et obsoletas dicendi formas, in descriptiones aut ambitiosas nimium, aut inutiles, aut a veritate prorsus alienas, in argutias futiles, viribus item ac sensu plane carentes, in molles versus et effeminatos, quos sartaginis ingratum stridorem lepide dicit Persius. Quòd si ad recitandi modum transieris, eamdem et affectationem in recitante poëta, eumdem naturæ contemptum reperies. Digitos annulis ornatos videbis, capita cirris ornata et cincinnis, aures gemmis distinctas, fauces vellere seu lanâ circumdatas, pexos capillos, togas recentes et splendidas, ad recitandum sedem celsam, libidine et insolenti luxuria scintillantes oculos, gra

::

ciles et tenuem sonum edentes voces ; in auditoribus, applausus nimios et inconditos, lascivis motibus expressos, et scelestæ recitantis impudicitiæ mire consentaneos: quæ omnia salse admodum et satirice exagitans percurrit Persius, in hac festivissima satira, in sub qua, specie suum de satiris scribendis consilium declarandi, vel potius suas partes contra futiles adversarii cujusdam observationes defendendi, malos sui temporis poëtas, et imprimis Neronem ipsum imperatorem eorum coryphæum carpit atque dilacerat. Istius simile fere argumentum satiræ Horatianæ, lib. II, sat. 1; similiter accedit ad primam nostri Juvenalis sed diversus utrique fuit tractandi modus. Horatiana satira ad poëtam ipsum, et ad suum in adversarios odium fere tota respicit; et est tamen jocis referta et festiva, atque etiam Persianæ stylo superior : satira Juvenalis ad mores depravatos Romanorum; est gravitatis, et indignationis plena; formam oratoriam præ se fert, ut decebat opus satiricorum principis, publicæ libertatis ac disciplinæ defensoris acerrimi: Persiana autem sapientis et litterarum amantissimi ac philosophiæ alumni opus est, qui corruptum sermonem non minus dolet, quàm mores perditos. Sensus inde rectus, judicium severum, ironia salsa et mordax aliquando, attamen jocosa et temperata, in illa satira potissimum fulgent. Cæterum, si attente perpenderis et ex nostro commentario, et ex nostra dialogi forma et distinctione, non tantopere obscurus videbitur noster, quantopere sibi finxerunt interpretes nonnulli; cùm, si unum exceperis locum (a versu 50 usque ad 53, quem suspicor interpolatum, aut immutatum et truncatum, timore Neronis, a Cornuto, vel a Basso satirarum Persianarum editore primo), omnia æque tibi, inquam, plana et intellectu facillima videbuntur; et, ut spero, luce etiam

clariora lucebunt.

DE VATIBUS.

PERSIUS, ADVERSARIUS.

PERSIU S.

O CURAS hominum! ô quantum est in rebus inane!....

Quis leget hæc?

ADVERSARIUS.

PERSIUS.

Min' tu istud ais?

ADVERSARIUS.

[blocks in formation]

Nemo, Hercule.

stolidus admirator, qui incœptum de vanitate rerum humanarum sermonem intercipit, dicens: quis leget hæc ? Inde, a philosophica contemplatione, et moribus, ad malos poëtas, et ad eorum ineptos sectatores delabitur sermo, qui totus διαλογικῶς legendus est. Interpretes plerique hunc Persii amicum, seu monitorem volunt; ego vero et morosum adversarium, et ridiculum senem intelligo. Meam sententiam dialogi series et ordo comprobant. C. et A.

2. Min' tu istud ais?] Dicuntur hæc a Persio, ob vocem repentinam attonito ejus, quem nesciebat adesse, aut in meditatione totus non cogitabat. C. - Nemo Hercule.Romani jurabant per Deos, Hercule.Romanijurabant scil. per Jovem, Herculem, etc.

[blocks in formation]

Vid. Juven. sat. II, v. 98.-Nemo? Hæc vox Persii εἰρωνευομένου, quasi qui auditione rei inopinatæ

commoveretur.

3. Vel duo, vel....] In Puteano cod. n° 8048, initium versus cum fine præcedentis cohæret: Persio enim hæc tribuuntur, quasi dixisset: nemo (ais)? ah! saltem duo, vel tres, vel aliquot mihi erunt lectores: sed adversarius non exspectans donec inchoatam sententiam absolverit, interpellat et subjicit: Nemo. Turpe et miserabile. Huic assentimur interpretationi, quæ et apta et elegans est.-Nemo.Turpe et miserabile. Cæteri interpretes explicant: turpe et miser. scil. esse sine lectoribus. Ego vero: quod tu dicis ( ó curas hom.), est turpe et miserabile, tritum, insulsum, pessimum; cela est mauvais, pitoyable. Quæquidem interpretatio et moroso adversario, et stolido elegidiorum et ampullarum admiratori apprime convenit. A.

4. Næ mihi Polydamas, etc. . ] Certe, pergit Persius, mollis et ignavus princeps, qualis est Nero (designatus sub nomine Polyda

Quare?

mantis), certe, cives effeminati, viles Troiades mihi prætulerint Labeonem, etc. sed, si turbida Roma, etc. Polydamas. Ingeniosissime poëta duos versus Iliad. χ, hoc unico expressit. Πουλυδά μας μοι πρῶτος ἐλεγχείην ἀναθήσει : et statim, Αἰδέομαι Τρῶας καὶ Τρωάδας έλκεσιπέπλους. Sic Μ. Tull. epist. ad Att. lib. VII, 1: Aliter sensero ? αἰδέομαι non Pompeium modo, sed Τρωας, καὶ Τρωάδας. Πουλυδάμας μοι πρῶτος ἐλεγXeinv άvalnost: quis? tu ipse scilicet, laudator et scriptorum et factorum meorum. Polydamas autem Trojanus, Panthi filius, sapientiâ præditus, eadem nocte natus quâ Hector, cujus fuit comes, sed Hector hasta potentissimus, Polydamas autem verbis tantum notus fuit; quod his expressit Ho

[blocks in formation]

V. 2. Nemo? Vel duo, vel.... Vide supra commentarium.

V. 4. Troiades. Omnes nostri codd. tribus exceptis, et quidem infimæ

notæ, qui habent Troiadas, male! Cod. noster, vel Troades.

« PredošláPokračovať »