Obrázky na stránke
PDF
ePub

Hæc cedo, ut admoveam templis, et farre litabo.

[merged small][ocr errors][merged small]

75

viri litare dicuntur proprie; sacrificare, quilibet, etiam improbi. Tit. Liv. lib. XXXVIII, cap. 20. Postero die sacrificio facto, cùm primis hostiis litasset. Et Plautus in Persa Tum Jupiter faciat, ut semper sacrificem, nec unquam litem. -Farre. De hac voce, vid. apud Juven. sat. IX, v. 122. Demum hanc satiram ita concludit ut Porphyrius, Tepi άoуñç, lib. II: Tò δαιμόνιον μᾶλλον πρὸς τὸ τῶν θύον των ἦθος, ἢ πρὸς τὸ τῶν θυομένων λños ẞhémet. C. et P.

SATIRAE TERTIAE

ARGUMENTUM.

TERTIA DESIDIAM JUVENUM FASTUSQUE LACESSIT.

[ocr errors]

In ea satira stoico philosopho dignissima, Persius segnitiem et desidiam juvenum sui temporis carpit, qui studia litterarum negligenter tractabant, et philosophiam contemptui habebant. Et, primo, discipulum alloquitur, eique exprobrat, quòd, alto jam sole, vix de libris cogitet, stertens adhuc (1—). Deinde vanas ejus excusationes irridet; atque jam a pueritia egressum, tanquam si in cunis esset, ad mammam tatamque remittit (7—23): et, quia plerique Romanorum, quo nobiliores essent, eo minorem studiis operam dabant, ostendit eos frustra majorum gloria aut divitiis inniti, si ad morem discincti Natta viverent. Nattam multo magis excusandum, si in sordibus volutaret, quippe qui liberali institutione destitutus esset (24-34); illos vero ad grandia natos, et philosophiæ præceptis jam imbutos, olim conscientiæ pœnas daturos, cùm, posthabito virtutis cultu, ferox ingenium dira libido moverit, eosque in profundum immerserit (35—43). Sibi puero evenisse non diffitetur, ut ludo atque nugis plus æquo dederit, sed culpa præceptoris ac parentum suorum; iis contra, jam grandioribus, jamque Zenonis atque Pythagoræ scholæ addictis, indignum et contra ordinem fore, si oscitarent hesternum, et toto sterterent die, ferarum aut jumentorum more (44-61). Remedium, addit, frustra olim quæres: venienti occurrite morbo. Inde totius doctrinæ Stoicorum summam divinis undecim versibus complectitur :

Discite, ô miseri, et causas cognoscite rerum!
Quid sumus, et quidnam victuri gignimur; ordo
Quis datus, aut metæ quàm mollis flexus, et unde?
Quis modus argento; quid fas optare; quid asper

Utile nummus habet; patriæ carisque propinquis
Quantum elargiri deceat ; quem te Deus esse
Jussit, et humana qua parte locatus es in re
Disce; nec invideas, etc.

(6276): et, quia plurimi inter Romanos philosophiam aspernabantur, et Græculos tristes ærumnososque vocabant illius studiosos, eorum stultitiam remordet, arguitque istos non minus esse insanos, quàm ægrotum, qui medicum a se vocatum repellit, minis atque conviciis remedia excipiens (77-106). Inde colligit, philosophiæ præcepta esse animi remedia omnibus et præcipue juvenibus proposita, et omni morbo convenientia; quæ qui respuit, frustra se sanum profitetur: nam statim, occasione data, aut Veneris stimulis agitatus, opumve siti æstuans, gulâ percitus, aut timore perculsus, aut furore actus dicet, facietque

quod ipse

Non sani esse hominis non sanus juret Orestes.

[ocr errors]
[ocr errors]

SATIRA III.

IN DESIDIOSOS.

NEMPE hæc assidue ? Jam clarum mane fenestras Intrat, et angustas extendit lumine rimas: Stertimus indomitum quod despumare Falernum Sufficiat, quintâ dum linea tangitur umbrâ.

1. Nempe hæc, etc.] Vet. schol. « Hanc satiram poèta ex Lucilii libro quarto transtulit, castigantis divitum luxuriam et vitia. » Introducitur ergo philosophus juvenes sibi in disciplinam datos excitans, et post longam patientiam irascens illis, quòd serius pro móre suo surgerent.

«

[ocr errors]

Hæc. Scil. hæc eadem ages, et in clarum diem stertes? Mane. Adverb. pro nomine positum. Est vero clarum mane sol altus, clarior factus et διαυγέςερος, discussis nubibus, quæ fere orientem obumbrant. C. et P.

2. Et angustas extendit lumine rimas.] Hypallage. Non enim rimæ extenduntur, vel dilatantur lumine solis; sed lumen ipsum extenditur, transmittente sole radios suos per rimas. C.

3. Stertimus.] Tu stertis. Apta autem objurgationi prima persona pro secunda. Indomitum quod despumare.... sufficiat. Scilicet: adeo longum tempus dormis, quod sufficiat concoquendo etiam

acerrimo vino. Indomitum.... Falernum. Falernum indomitum poëtis vocari solet. De hoc vino vid. Juven. sat. XIII, v. 216.—. Despumare. Proprie fervescere, fermentari, spumas agere, active hoc loco etiam digerere, concoquere in stomacho, quod Galli apte dicunt, cuver son vin. C. et A.

4. Quintá dum linea tangitur umbra.] Dum, in solari horologio, gnomon quintæ lineæ umbram facit. Dies naturalis, ut est omnibus notum, apud Romanos in duodecim horas dividebatur: scil. sex erant ante meridiem horæ, et totidem post. Ita, incipiente primâ horâ ad ortum solis, quinta ad nostram undecimam recideret; quo tempore prandere multis erat consuetum. Quod autem spectat ad horologia solaria, illorumque antiquitatem, horum primus inventor, si Plinio fides adhibenda, fuit Anaximenes Milesius; etsi Anaximandro hujus magistro tribuunt Diogen. Laërt. lib. II, et

Vitruvius. Romæ vero illorum

V. 1. Hæc. Quidam codd. et editiones nonnullæ habent hoc: at parvi interest. Noster cod. habet hoc. Item edit. Aldina 1535.

V. 2. Extendit. Cod. noster inter lineas habet ostendit,

En quid agis? Siccas insana canicula messes

Jamdudum coquit; et patulâ pecus omne sub ulmo est (Unus ait comitum).

ADOLESCENS.

Verumne? Itane? Ocius adsit

Huc aliquis!.....Nemon'?

PHILOSOPHUS.

usus esse cœpit, bello Punico pri

mo,

ut habet Plin. lib. II, cap. 76. Antiquiora tamen ea esse constat ex sacris codd. lib. IV Reg. сар. 20, ubi de horologio Achaz, et de sole decem lineas retroper grediente. P.

5. Insana canicula.] Non ipsum quidem Canis sidus, sed sol potius coquit messes et omnia adurit. Canicula autem constellatio, quæ dum sol in Leone est, oritur. Plin. lib. II, cap. 40. Unde ab Horatio, vesani stella Leonis. Insana Persio dicitur, quia morbos ob æstum procreat, et canes in rabiem agit. P.

6. Patulá pecus.] Rustica meridiei descriptio. Virg.eclog. II: Nunc etiam pecudes umbras et frigora

captant.

C.

7. Unus ait comitum.] Hæc ad præcedentia sunt referenda, non ad sequentia. Romæ, magnates soliti philosophos domi alere, quorum privatâ curâ liberi ipsorum instituebantur: Athenis vero aut Rhodi, aut quocumque loco, studiorum causâ, mitterentur juvenes, apud philosophos fere divertebant. Cùm autem, hâc satirâ, non de iis agatur, qui in pueritia

Turgescit vitrea bilis.

5

primas litteras sub pædagogo discerent, sed de illis, qui operâ philosophi cujusdam studiis philosophie imbuerentur; per vocem, unus comitum, intelligo (contra Casauboni sententiam) philosophum ipsum adolescenti a parentibus suis additum comitem. In eodem sensu acceperunt Martial. lib. XI, epigr. 40, et Digest. XV, de injuria. Et nostra interpretatio prævaluit apud recentiores. Diderot tamen, in observationibus suis ad interpretationem abbatis Le Monnier, inquit : « Je << ne suis pas de cet avis; mais n'im«porte. Je fais rapporter l'unus « ait comitum, à verumne, itane. » A.

Verumne? Itane? Inquit stupefactus quasi adolescens, quod audit de alto jam sole, veluti hoc tum primum ei accidisset.

Ocius adsit. Pergit idem, quasi paratus jacturam temporis diligentia sarcire, et vocat famulos. C.

8. Turgescit vitrea bilis.] Irascitur, inquit philosophus, Vitream autem vocat bilem, υαλώδην χολὴν et ὑαλῶδες φλέγμα, quod revera splendeat bilis acist, eodemque sit colore ac vitrum. Horat.

Jussit quod splendida bilis.

C.

« PredošláPokračovať »