Obrázky na stránke
PDF
ePub

ADOLESCENS.

Findor.....

PHILOSOPHUS.

Ut Arcadia pecuaria rudere credas.

Jam liber, et bicolor positis membrana capillis,
Inque manus chartæ, nodosaque venit arundo.
Tunc queritur, crassus calamo quòd pendeat humor,

9. Findor.] ῥήγνυμαι τῷ χόλῳ καὶ Max. Rumpor, disrumpor iracundiâ, inquit adolescens; et quia ad laborem non sponte suâ trahitur, ideo iracundiam suam in famulos exonerat. C. et P.- Ut Arcadiæ, etc. Adolescentem irridens subdit doctor: ut Arcadiæ, etc. In Arcadia autem, multi magnique asini. Rudere. Proprium est equis hinnire, bovibus mugire, asinis autem rudere. A.

10. Bicolor positis membrana capillis.] Membranâ utebantur pueri in ludis, non ceris et stylo ; quæ ratio scribendi expeditior erat, ut observat Quintilian. lib. X, cap. 3. Vide Juven. sat. VII, v. 23. -Bicolor, quia pars membranæ interior, quæ spectat carnem, est albida; et pars exterior in qua apparent capilli, id est, pili, est modo nigricans, modo flavescens. F. D.

ΙΟ

II. Inque manus charta.] Repertus chartæ usus sub Alexandro, teste Varrone. Arundo. Veteres arundine pingebant. Persius, variatis nominibus, arundinem, calamum, fistulam, vocat. P.

12. Tunc queritur.] Desidiam in surgendo et mollitiem notavit; nunc lentitudinem in studendo, et ἀποπροθυμίαν carpit. Per ista autem quæ fieri vulgo solent pueris apud magistrum, intelligi debent omnia quæ prætexere moris est juventuti dissolutæ, et studia litterarum fastidienti; ad quæ respondent magistri per hoc triviale proverbium gallicum : un mauvais ouvrier ne trouve jamais de bon's outils. A.-Crassus.... quòd pendeat humor. Non fluat atramentum e calamo, et quasi pendulum hæreat, ob nimiam crassitiem. C. et P.

[ocr errors]

V. 9. Findor.......... Ut, etc. Ita vet. schol. edit. Aldina, 1535, omnes codd. antiquiores, et cod. noster. At tres codd. posterioris sæculi, et nonnullæ editt. prisca XV sæculi legunt, finditur Archadiæ, etc.; ut sint verba magistri irridentis. Hoc sensu verba finditur Arcad. jungenda sunt superioribus, turgescit vitrea bilis; et est sensus: Juvenis: Ocius adsit huc aliquis!.... Nemon'? Magister: Turgescit vitrea bilis: finditur: Arcadia pecuaria rudere credas. Non male fluit ista lectio. Credas. Ita vet. schol. cod. n° 8050, et tres alir. Cæteri, et cod. noster, dicas. V. 12 et 14. Queritur. Vet. schol. et Colbertini duo, I et II, habent querimur: ita et tres alii; quam lectionem recepit Casaubonus. Cæteri omnes queritur. Utrumque heue se habet. Cod. noster, queritur.

Nigra quòd infusâ vanescat sepia lymphâ ;
Dilutas queritur geminet quòd fistula guttas.
O miser! inque dies, ultra miser! huccine rerum
Venimus? At cur non potius, teneroque palumbo,
Et similis regum pueris, pappare minutum
Poscis, et iratus mammæ lallare recusas?

13. Nigra quòd infusa, etc.] Modo querebatur quòd atramentum nimis spissum esset; jam dicit dilutius esse propter infusam aquam, et scripturam non apparere. Sepia. Metonymia. « Sepiam, in

«

quit vet. schol. pro atramento << a colore posuit: quamvis non « ex ea, ut Afri, sed ex fuligine ⚫ cæteri conficiant atramentum. » 14. Dilutas queritur.] Non alia est querela, sed effectus præcedentis. Addit quòd, propter effusam aquam, adeo liquidum factum sit atramentum, ut papyrum maculet, uberius effluens quàm par sit. Geminat autem guttas calamus, cùm liquidius et uberius fuit.—Fistula. Ο δόναξ, ὁ κάλαμος, idem ac calamus. C. et A.

15. Huccine rerum venimus?] Eone recidit spes quam de te parentes et magistri conceperant? inquit philosophus.

16. Teneroque palumbo.] Nôrunt omnes quanta cum sedulitate ali debeat palumbus, qui naturâ suâ mollis et delicatus est. Palumbos impenso studio viri et feminæ olim alebant; quod ex Theophrasti caracteribus, ex Athæneo, et aliis constat. Persius autem,

15

hoc loco, mollem institutionem et voluptuariam denotat, qualis ea est quam πλουσιακὴν ἀγωγὴν Μ. Antoninus appellat, initio librorum suorum. Č.

17. Et similis regum pueris.]. Qui deliciis et imperio innutriti omnia ad libidinem suam fieri volunt, nec grave quidquam suscipiunt ac molestum : ideoque veteres de corrupto aut de intemperante dicebant, est similis regum pueris. Dio Chrysostomus in una earum, quas pro se habuit: Toλλοὶ κατεγέλων τῆς πόλεως διαφερού σης οὐδὲν κατὰ τὴν ἀφροσύνην τῶν παίδων τῶν βασιλέων. Pappare minutum poscis. Cur non minutos et teneros cibos more puerorum poscis?-Pappare cibum infantium vocabant (quem nostri dicunt de la bouillie, vel de la panade), Cato de liberis educand. Cùm cibum ac potionem buas ac papas dicunt, et matrem mainiai, et patrem tatam. Pappare quoque pro cibum poscere, atque etiam pro edere. Plaut. in Epidic. Ep. Novo liberto opus est quod pappet. Pe. Dabitur: præbebo cibum.

C.

18. Iratus mamma.] Hoc est, matri, vel nutrici. - Mamma La

V. 16. Palumbo. Ita codd. permulti. Alii columbo. At parvi interest.

ADOLESCENS.

An tali studeam calamo?

PHILOSOPHUS.

Cui verba ? Quid istas

Succinis ambages? Tibi luditur : effluis, amens!
Contemnêre. Sonat vitium percussa, maligne

tinis, ut páμμ¤ Græcis, et maman Gallis. Mart. lib. I, ep. 101: Mammas atque tatas habet Afra; sed ipsa tatarum

Dici et mammarum maxima mamma

potest.

-Lallare recusas. Dormire nolunt, cùm sive mater, sive nutrix provocat ad somnum cantillando. Proprie lallare infinit. pro nomine substant. Næniæ quas iratis infantibus canunt nutrices, ut eos demulceant. Græcis alia, Gallis la, la. Nec mirum, si apud Græcos πάππας, μάμμα, λαλίαι, apud Latinos, mamma, tata, lallare, apud Gallos, papa, maman, la, la, et alia similia verba, apud cæteras gentes, ab infantibus pronuntiantur; simplices enim sunt soni, naturæ et organo vix inchoato accommodati. A.

19. An tali studeam calamo?] Objurgatus adolescens, cùm culpam agnoscere deberet, vanas potius suæ ignaviæ excusationes quæritat. Cui verba. Repo

20

[blocks in formation]

V. 20. Effluis. Ita legendum cum codicibus, non et fluis, cum vet. schol. et duobus codd. « Hoc, inquit Casaubonus, accipiendum áñàõç, de eo qui sit moribus depravatis, et voluptatibus diffluat: nam ita Græci Latinique loquuntur. Passim legas in Cicerone, liquescere, effluere mollitie; et liquefacere voluptatibus; quod est Græc. Týzety: inde fluidi, oi dove xol, ap. Senecam, et id genus plurima. » Cod. Colbert. n° 8049, et filius amens, male, propter metrum. Edit. Aldina, 1535, effluis.

H

"

[ocr errors]

Respondet viridi non cocta fidelia limo.

Udum et molle lutum es: nunc, nunc properandus, et acri Fingendus sine fine rotâ. Sed rure paterno

[ocr errors]

λάροισι.

C.

24. Fingendus sine fine rotá.] Eamdem allegoriam producit.Fingere, sicut et Græcis λάTTELY, de institutione usurpatur. Sil. Italic. lib. IV:

« maligne respondet fidelia), est Ὡς τυρὸν πλεκτοῖσιν ἐειδόμενον τα« Tautoλcyía; nisi eam commendaret, nedum excusaret, quòd dicuntur hæc ab irato: amant << vero irati sæpius idem repetere, βαττολογοῦντες ἅμα καὶ ταυτολο « γοῦντες. Sonat vitium. Σαθρὸν poéyyes0a, absurdum sonum edere, cui opponitur, ὑγιες φθέγγε Goat, clarum sonare.— - Maligne respondet. Testa sonum edit parvum, ut est sonus vitiosi vasis. Eleganter dicitur testa percussa maligne respondere. C.

22. Viridi non cocta.... limo.] Ex crudo, non satis cocto, vel e crudo et viridi limo facta. - Fidelia. Vas Samium, ad usus plurimos, ut scribit Marcellus. L.

23. Udum et molle lutum es.] Perstat et in eadem allegoria ab arte figulina. Lutum est argilla fictilibus apta, sed adhuc rudis. Sic allegorice denotatur eâ voce indoles juvenis melioris cultûs capax, sed nondum exculta. Nunc, nunc properandus. Apte iteratur vox nunc, id est, modo, et sine mora: nam eâ es ætate ca

piendis disciplinis habiliore. Gregor. Naz. de educatione sua, pa

rentum curâ :

Τοῖς μὲν ἐγὼν ἀπαλὴν πλάσθην φρένα,

καὶ νεόπηκτος

Οἷα τυρὸς ταλάρου λάμβανον διψα

τύπον.

Idem, alio carmine:
Όσσοις ἤθεα κεδνὰ διαπλάσσουσιν
ἄριςοι,

Atque his præformat dictis fingitque monendo.

"

[ocr errors]
[ocr errors]

C.

Tò sine fine, idem atque sine intermissione, et continuâ operâ. Pulcherrima, inquit Casaub. eixov (scil. nunc, nunc properan« dus et acri fingendus sine fine rotá), quod fateantur, vel oso« res hujus viri divini; sed quæ <«< non per omnia respondeat: nam argilla cùm infecta manet, caret culpâ ; homo non plane, qui a << natura igniculos omnium vir<< tutum accepit, quos nisi ex

[blocks in formation]

"

dignissimus est.» Errat, meâ sententia, Casaub. cùm dicit: nam argilla cùm infecta manet, caret culpá. Hoc loco, agitur de argilla jam præparata, et aquâ dilutâ, udâ et molli, atque etiam igne coctâ, ad quam perficiendam nihil aliud restat, nisi ut rotâ limetur, et ad usum apta efficiatur; quæ, si in hoc statu infecta remaneret, id est, non fingenda esset rotâ Gguli, prope inutilis, vel vegetationi, diutius staret: porro, omnibus notum, terram aquâ dilutam aliquid de sua virtute amittere. Ergo quod inutile est, non

Est tibi far modicum, purum et sine labe salinum: 25
Quid metuas ? cultrixque foci secura patella est.
Hoc satis? An deceat pulmonem rumpere ventis,
Stemmate quòd Tusco ramum millesime ducis,

caret culpâ : materia quæcumque
ab institutione prima deterrita,
deformata, aut in vanum ela-
borata vitiosa est. Ita censent
stoici. Justa igitur in nostro sen-
su erit, et ab omni parte, exi-
mia illa Persii comparatio. A.·
Sed rure paterno. Prolepsis. At,
inquies, quid opus me laboribus
ac vigiliis fatigare, cùm possim
beatam ac tranquillam vitam age-
re, partis etsi mediocribus con-
tentus divitiis. P.

25. Est tibi far modicum.] Sufficiens fortuna, licet modica. Purum et sine labe salinum. Partæ sunt mihi opes virtute meorum majorum: quas non metuo,ne quis casus auferat; sunt enim bonis artibus quæsita. Vet. poëta :

Est mihi rus parvum, fenus sine crimine parvum.

Alio etiam sensu, hæc possent accipi. Scil. est mihi salinum (pro supellectili qualibet) mundum et nitidum. Sed potior videtur sententia prior. A.

26. Cultrixque foci secura patella est.] Hæc superioribus jungenda. — Patella, vas e quo libationes Diis Laribus ad focum ferebantur: secura, quia domesticos Deos religiose colens præsidium ab iis et patrocinium sibi pollice

tur.- Cultrixque foci, quia Lares in foco colebantur. P.

[ocr errors]

27. Hoc satis?] Inquit stoicus doctor. Nonne tria bonorum genera sunt; animi, corporis, fortunæ ? an, qui duobus tantum ultimis fruatur, priore relicto, vere felix possit dici? Tune igitur adeo amens ut fortunæ munera ad beate vivendum tibi esse satis putes? Stoici ad finem omnia referunt. Quare satis esse idem est, hoc loco, ac summum bonum.—Pulmonem rumpere ventis. Id est, inflari, fastosus, turgidus, et superbus fieri ob natales tuos. Ventos appellat quod usitatius dicunt spiritus: Græci púonua et öyxov. Sic spiritum quoque illum quem

anhelando ducimus, ventum vocant optimi scriptores Latini. C.

28. Stemmate quòd Tusco, etc.] Eo quòd per mille generationes originem ducas, ex aliqua vetusta et nobili familia Etruriæ. De ver

[ocr errors][merged small][merged small]

V. 26. Patella est. Est vacat in cod. nostro, et in duobus aliis: ita in ed. v. Britan. et Aldina; et, reipsa, salvo sensu, potest rejici.

« PredošláPokračovať »