Obrázky na stránke
PDF
ePub

Neu quis callidior buxum torquere flagello.
Haud tibi inexpertum curvos deprendere mores,
Quæque docet sapiens, braccatis illita Medis
Porticus, insomnis quibus et detonsa juventus
Invigilat, siliquis et grandi pasta polenta ;

De hoc ludi genere vide quoque
Pollucem, lib. IX, cap. 7, quam-
dam hæc lusio similitudinem ha-
bere videtur cum illa, quam nostri
dicunt la fossette, qua luditur cum
globulis, seu nucleis. A.

51. Neu quis callidior buxum torquere.] Turbo,Græcis Béun, Gall. le sabot, lusio alia puerilis satis nota vid. Virg. Aen. VII, v. 379.

52: Haud tibi inexpertum.] Ego puer et ætati meæ et proposito meo, etsi malo, convenienter agebam: tu vero, qui nec jam puer es, quique es imbutus stoicorum præceptis divinis, ignorationem certe recti prætexere non potes.

· Curvos deprendere mores. Curvi dicuntur mores, qui ad recta rationis obrussam non sunt exacti. Contra κατορθώματα stoicis, recte facta. Sic apud Senecam et Plin. curva corrigere, pro censorem agere. C.

[blocks in formation]

53. Braccatis.... Medis.] Braccatus, a bracca, genere vestis, quâ utebantur Galli, Scythæ, Medi, aliæque barbaræ gentes. Illa porticus Athenis erat, et so vocabatur; unde Stoici nominati. Ea quoque dicebatur

55

Toxían, ob picturæ varietatem. In parietibus enim illius depicti erant Persæ et Medi cum Xerxe et Dario regibus superati a Miltiade, Leonida et Themistocle. Vid. Laërtium, et alios. P.

54. Insomnis quibus.] Scis, inquit, illa quæ docentur in porticu, et quibus juventus insomnis invigilat. Aliter: operam jam multam in studio philosophiæ posuisti sub stoico magistro, imbutusque es ejus disciplina. Duabus notis hic distinguit hanc É22nvixǹv ảywyv scholæ stoica, scil. diligentiâ in studiis, et tenuitate cultûs.

Detonsa. Qui disciplinæ stoicorum se dabant, habitum quoque assumebant sectæ convenientem. Non alebant comam, sed strictim tondebant, unde hîc detonsa juventus; pro stratis, grabatulum et pellem habebant; ante lucanum tempus invigilabant, ideoque insomnis dicitur. C.

55. Siliquis et grandi pasta polentá.] Alia nota ÉXnvxñg dywyñs, victus tenuis: puta, polenta, panis secundus, et siliquæ leguminum, quæ sunt pecoris immundi potius quàm hominum. Horatius

V. 54. Et detonsa. Cod. noster et edit. Aldina, indetonsa. Ita et Britannici codd. et interpretantur: indetonsa, i. non tonsa, more veterum, scil. negligens circa cultum corporis. Non male certe et forte melius.

V. 55. Pasta. Cod. Fauchet. 8070, parta : male.

Et tibi

quæ

Samios deduxit littera ramos

Surgentem dextro monstravit limite callem :
Stertis adhuc! laxumque caput, compage solutâ,

eâ voce expressit :

Vivunt siliquis, et pane secundo. — Siliquis. Proprie est operculum seu folliculus leguminum. - Polenta. Pultis genus, quam ex hordei farina conficiebant, ut apparet ex Plin. lib. XVIII, cap. 7: hoc loco, pro quovis alimento vili et communi. C.

56. Et tibi quæ Samios, etc.] Et littera, quæ dividit ramos Samios, ostendit tibi, etc. hoc est, Pythagoræ etiam præcepta delibasti. Littera. Nempe Y, per cujus dextrum cornu angustum, arduum virtutis iter, per sinistrum latius, vitiorum facilem viam Pythagoras designabat. Vid. Laërt. vit. Pyth. Virgil. epigram. de littera Y : Littera Pythagoræ discrimine secta bi

[ocr errors]

quoque extremam frugalitatem cebat cui respondit interpres Sélis, brevi et justâ satiræ analysi, quam ad commodum lectoris, hoc loco, in Latinum sermonem vertere nequaquam inutile erit. Tu, inquit ab initio sat. Persius: Tu, jam sole dudum lucente, stertis adhuc!... Pigritiam fugito: neu vanas tuæ culpæ excusationes prætende.... At tibi far modicum est, et sine labe salinum, id est, honesta satis et ampla fortuna.......... Hoc satis? vitiis obrutus es... Ego quoque tui similis, in pueritia, studia, virtutem nugis et puerilibus oblectamentis postponebam: ast ego puer eram, ignarus et imperitus; atque, proh dolor! mihi pædagogus male sanus, mihi parentes imbecilles erant... Tu vero, jam prope vir factus; tu, jam nec discipulus, cui contigit feliciter, ut doctores magistros haberes ; tu, qui stoicorum et pythagoricorum etiam principia, necnon documenta delibasti..... stertis adhuc!.... Ex hac simplici explicatione ordinis sermonis ac seriei, judicet lector, an tanta sit adhibenda fides iis, qui vagabundum, obscurum, febricitantemque poëtam Persium perpetuo dicunt A.-Laxumque caput, etc. Pluribus verbis describit Persius, quem unâ voce, exλutov Græci, dissolutum Latini vocant. Ex omnibus vitiis nullum est quod corpus æque corrumpat, quàm Veneris et cibi

corni,

Humanæ vitæ speciem præferre videtur.

- Samios........ ramos. Rami litteræ dicuntur Samii, ob Pythagoram oriundum e Samo insula maris Aegæi. Hujus autem formam dicitur Palamedes e gruum volatu finxisse. Philostrat. lib. IV. P.

57. Dextro monstravit limite callem.] Imitatio Virgiliana: Nam via virtutis dextram petit ardua callem.

58. Stertis adhuc ! ] Interpres Gallicus Le Monnier, in suis ad Persium notis, nostrum poëtam excurrisse et vagatum îsse di

V. 56. Deduxit. Cod. noster, tres alii, et edit. Aldina, diduxit.

Oscitat hesternum, dissutis undique malis!
Est aliquid quo tendis, et in quod dirigis arcum ?
An passim sequeris corvos, testâque lutoque,
Securus quo pes ferat, atque ex tempore vivis?
Helleborum frustra, cùm jam cutis ægra tumebit,
Poscentes videas: venienti occurrite morbo.

potusque nimietas. Quare iis notis poëta complectitur quæ proprie homini temulento conveniant; scil. laxum caput, compaginem nervorum solutam, OScitare hesternum, malas undique dissutas. C.

59. Oscitat hesternum.] Exhalat crapulam veterem, ait Seneca. Plato, xpaiñaλặ ix tñÇ πротeрaías. C. 60. Est aliquid quo tendis? ] Omnium officiorum vitæ radix, secundum philosophos, atque imprimis stoicos, est finis cognitio. A notitia enim finis proveniuntxaropμata, ut,ab ejusdem ignorantia, peccata omnia erroresque omnes. Senec. epist. LXXI: Ideo peccamus, quia de partibus vitæ omnes deliberamus, de vita nemo. Hunc finem ultimum Græci philosophi non solum vò ¿yaðòv et τέλος vocant, sed et σκοπόν, a sagittariis vocem mutuati, ut docet Aristot. Nicomach. I. Ap' cuv, inquit, καὶ πρὸς τὸν βίον ἡ γνῶσις τοῦ τέλους μεγάλην ἔχει ῥοπήν· καὶ και θάπερ τοξόται σκοπὸν ἔχοντες, μᾶλλον ἂν τυγχάνομεν τοῦ δέοντος. Græcam dictionem noster exprimit, cùm ait: Est aliquid quo tendis? Boni igitur doctoris munus præstat hîc stoicus. Discipulum primo ignaviæ accusavit et objurgavit, nunc fontem culpæ ape

60

rit, et aptam morbo medicinam facit. C.

61. An passim sequeris corvos?] Testá lutove corvos sequi stulti, et frustra laborantis est: quod qui tentat, hoc Græco proverbio notatur, τὰ πετόμενα διώκει.

62. Securus quo pes ferat.] More eorum, inquit Sen. de Tranq. An. qui sine proposito vagantur, quærentes negotia: qui, non quæ destinaverunt agunt, sed in quce incurrerunt. Atque ex tempore vivis. Per hoc, ex tempore vivere, non intelligit, in quærendis vitæ præsidiis ultra præsentem diem cogitationes suas non extendere; sed quod Græci dicunt autoaxediáetv Tov Bíov, vivere tumultuarie, sine proposito et ultimo fine; probare et aggredi modo hoc, modo illud. C.

63. Helleborum frustra.] Causam morbi aperuit; nunc sąnationem indicaturus, per hortatiunculam incipit, ut sine mora faciant morbo medicinam, ne fiat morbus temporis tractu insanabilis.

- Helleborum. Pharmaca noxios humores purgantia. De hoc fusius Plin. lib. XXV, cap. 5, A. Gell. lib. XVII, cap. 15. — Cutis ægra tumebit. Non hydropisim solum intelligit; sed confirmatam longo usu έξιν κακίας. Commune est

[ocr errors]

Et quid opus Cratero magnos promittere montes?
Discite, ô miseri! et causas cognoscite rerum:
Quid sumus, et quidnam victuri gignimur; ordo

enim morbis omnibus qui foras
produnt, ut heyμcv cutem in-
tendant ac tumorem excitent. C.

65. Et quid opus, etc.] Eos obiter ridet, qui dum sani essent, neglectâ valetudinis curâ, ægri postea nihilnon medicis promittunt; puta, auri et argenti montes, quasi esset in eorum potestate fata extrema morari. Similiter Epictet. apud Arrian. lib. III, cap. cui titulus : Πῶς δεῖ φέρειν τὰς νόait : Τί κολακεύεις τὸν ἰατρόν; Τί λέγεις, ἐὰν θέλης, Κύριε, καλῶς ἔξω; Τί παρέχεις αὐτῷ ἀφορμὴν τοῦ ἐπάραι ὀφοῦν; Cratero. Augusti medico celebri, ut conjicere est ex Horat. lib. II, sat. 3:

σους,

[ocr errors]

... Craterum dixisse putato. C. et P. 66. Discite, 6 miseri, etc.] D. Augustinus, de Civit. Dei, lib. II, cap. 6, hunc locum integrum affert, qui certe exhibet velut enchiridion philosophiæ moralis. Hæc sunt illa summa ac præcipua sapientiæ capita, paucis versibus, eleganter æque ac præcise a nostro poëta stoico indicata. Quid sit homo; in quem finem a Deo sit creatus; quis rerum ordo ? etc. - Causas cognoscite rerum. Hæc potius cum Casaub. ad causas peculiares eorum quæ homini cuique eveniunt, causas rov qeuxτῶν καὶ αἱρετῶν, rerum expetendarum et vitandarum, respicere

65

putarem, quàm ad causas physicas et naturales in universum. A.

67. et 68. Quid sumus.] Primum et præcipuum ethicæ præceptum, INNOI ZEAYTON, Juven. sat. XI, v. 27. Ex hac enim cognitione pendet omnis sapientiæ principium et consummatio.Simplicius: Τὸ ΓΝΩΘΙ ΣΑΥΤΟΝ τοῦ Θεοῦ παράγγελμα καὶ ἀρχὴ καὶ τέλος πάσης ἐςὶ φιλοσοφίας καὶ εὐζωΐας. Quid ergo homo est? Platoni in Phædro, φυτὸν est εὐράνιον οὐκ ἔγΓειον· ἓν τῶν κτημάτων τοῦ Θεοῦ. Stoicorum est illud scitum : τὸν ἄνθρωπον οὐσιῶσθαι κατὰ τὴν λογικὴν ζωὴν, σώματι δὲ χρῆσθαι ὡς ὀργάνῳ. Summaque illorum doctrinæ hæc est, esse hominis, idque adeo omne per quod homo censeatur, in animo et rectâ ratione situm esse. Hanc esse illius tò nãν: corpus vero et cætera omnia, pro mentis vitæ istius habenda. Sed rursus, quid est homo? Senec. Consol. ad Marciam : Imbecillum corpus et fragile, nudum, suâpte na- . turá inerme, alienæ opis indigens, ad omnem fortunæ contumeliam projectum. Spectat codem sapientissimum illud M. Antonini monitum : Τοῦ ὅλου αἰῶνος, καὶ τῆς ὅλης οὐσίας συνεχῶς φαντασία, καὶ ὅτι πάντα τὰ κατὰ μέρος (ἐν οἷς καὶ ἄνθρωπος ἐςι), ὡς μὲν πρὸς οὐσίαν κεγχραμίς· ὡς δὲ πρὸς χρόνον τρυ

instru

V. 66. Discite, 6 miseri. Male Juvencius, discite, vos miseri.-O miseri: ô longum et aspiratum; ideoque vocalis antecedens sæpe non eliditur. F. D. V. 67. Et. Cod. noster, aut. Ita et v. ed. Brit. et edit. Aldina, 1535.

Quis datus, aut metæ quàm mollis flexus, et unde;

πάνου περιστροφή. De corporis ac naturæ humanæ fragilitate vere ista: quid dicemus, si depravationem animi spectemus? Hoc nempe quod Chrysostomus, Małoμεν, ait, τίνες ἐσμὲν, καὶ ἀρκεῖ τοῦτο εἰς ταπεινοφροσύνης ὑπόθεσιν. Et ita est: neque fieri potest, ut superbiâ, vel arrogantiâ tumeat, cui fuerit aliquando curæ, hoc serio cogitare, QVID SVM VS. C. — Et quidnam victuri. Hæc etiam quæstio cohæret cum præcedenti: nam qui nescit ad quem finem creatus sit, ipse quid sit ignorat. Ó μǹ εἰδὼς πρὸς ὅ τι πέφυκεν, οὐκ οἶδ' Ŏs Tis ésív. M. Antonin. De hoc permultas habemus sapientium veterum et præclaras sententias; alii hominem natum dicunt ad mundum contemplandum et imitandum; M. Tull. de Nat. D. lib. II. Aristoteles ad intelligendum et agendum; quidam generaliter, ad cognitionem rerum : sed Stoici optime, ad contemplanda et enarranda opera Dei. Τὸν ἄνθρωπον θεατὴν εἰσήγαγεν ὁ Θεὸς αὐτοῦ τε καὶ τῶν ἔργων τῶν αὐτοῦ· καὶ οὐ μόνον θεατὴν, ἀλλὰ καὶ ἐξηγητὴν αὐτ Twv. Arr. lib. I, cap. 6. Non minus sancte et humaniter iidem Stoici dicebant: hominem in adjutorium mutuum esse generatum.· Victuri. Hoc est, in vita acturi; nam vivere secundum Stoicos, quid aliud nisi

agere?C.-Ordo quis datus. Etsi, de ordine illo admirabili, quo maximus rerum opifex sapientiam, potentiam providentiamque suam hominibus manifestam præbuit, hæc quoque intelligi queunt; attamen, ut Casaub. nobisque visum est, satius foret, si eadem interpretaremur de fato et lege necessariâ cuique nascenti homini impositâ; scil. ut, cùm quæque in ordine miro sint compositæ, ipse suum quoque servet ordinem, neminem lædat, suum cuique tribuat, etc. item, animi bona bonis aliis corporis ac fortunæ, utili ac jucundo anteponendum existimet honestum. Senec. Epist. CVII. Sic vivamus, sic loquamur: paratos nos inveniat atque impigros fatum. Hic est magnus animus qui se Deo tradidit. At contra pusillus ac degener, qui obluctatur, et de ordine mundi male existimat, et emendare mavult Deos quàm se.... In mente autem Stoicorum ordinem, aut rerum ordinem idem esse ac fatum, nullo modo ex his Senecæ dubitare possumus: Causa pendet ex causa; privata, publica longus ordo rerum trahit. Vid. lib. cui titulus : Quare bonis veris mala accidant. Idem Natural. Quæst. lib. II: sic ordinem rerum fati æterna series rotat, cujus hæc prima lex est, stare decreto. Ita fati ordo est illa ¿p.

V. 68. Quis datus, aut metæ quàm mollis flexus, et unde. Vet. schol. Fauchetii cod. et quatuor alii, metæ qua. Thuan. Quis datur, aut metæ qua mollis flexus, et unde: non mala hæc lectio, et forte priori anteponenda. Et est sensus : quis ordo datur? qua môllis flexus metæ suscipiendus est ? et unde proficiscendum ? Cod. noster, quàm. Nostra edit. Ald. habet quàm. – Unde. Male Prateus, undæ, ut sit similitudo a naumachia.

« PredošláPokračovať »