Obrázky na stránke
PDF
ePub

Quis modus argento; quid fas optare ; quid asper

Utile nummus habet; patriæ, carisque propinquis 70

πλοκὴ τῶν αἰτίων. M. Ant. lib. Χ : est quoque illa Chrysippi σύντα, ordinata compositio. Vid. A. G. lib. VI, cap. 2. Hoc igitur modo, auctoris nostri verba interpretemur: disce: quis ordo datus, hoc est, disce fatorum certâ lege (et imprimis voluntate Dei, cui in mente etiam stoicorum fatum

mam,

subjectum), disce omnia fieri, cui volens lubensque acquiescit sapiens. C. et A. Aut metæ quàm mollis flexus. Quàm lubricus vitæ cursus, in quibusdam circumstantiis, quàmque difficilis adeo sit metæ flexus, id est, ad vitæ terminum, mortem scil. optidexter et felix sine casu, accessus. Aliter: disce quàm sit difficile et lubricum inter tot ac tanta repugnacula vitæ cursum dirigere, et ad vitæ finem optatum pervenire. Metaphora petita a ludis Circensibus, in quibus decertanti cuique solerter meta flectenda; ne, si propius accederet, frangeretur, sin vero longius a scopo recederet, ab antagonistis - Et unde. Id est, quo loco, quo tempore cursus vitæ incipiendus et instituendus, ut et commode teneri possit, nec ad finem impingatur. Aliter hæc, aut metæ quàm mollis flexus et unde, Britan. J. Baptista Pius et Casaubonus interpretantur, ut sit senAut quàm brevis sit hæc « vita, quàmque in propinquo « mors illi immineat: et quidem, « ex causis sexcentis,meta est finis... «flectere metum, addit idem Ca

superaretur.

sus:

[ocr errors]
[ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small]

69. Quis modus argento.] Nempe quærendo. Modus autem pecuniæ quærendæ, secundum stoicos, est optimus ac legitimus qui naturæ

--

conveniat. Natura autem facilis est, et parvo contenta; hominum vero aviditas sine fine caret. Quid fas optare. Vid. præcedentem satiram de Votis, et Juven. sat. X. Quid asper utile nummus habet. Quo modo divitiis utendum sit.. -Asper. Epitheton est rei nuper signatæ, nam signi impressio recens exasperat argentum aurumque. Virgilius : Cymbiaque argento perfecta atque aspera siguis. 70. Patrice carisque propinquis.]. sed Non nobis solis natos esse, patriæ primo, deinde parentibus, postremo nobis,

Quantum elargiri deceat ; quem te Deus esse
Jussit; et humana qua parte locatus es in re.

71. Quem te Deus esse jussit.] Supra, v. 67, quid sumus.... Sed aliud est: nam ibi natura hominis proponebatur inquirenda; hic personæ qualitas: ibi, epi puces περὶ φύσεως agebatur, hîc, περi oxśσews; etsi vox illa exéotę, varie sumitur apud auctores, sæpe tamen est relatio unius ad alterum, cujusmodi σχέσεσι, circumscribuntur singulæ persona. Ita certe accipiunt stoici, cùm docent; plerumque officia ταῖς σχέσεσι παρα METρεiola, hoc est, dirigi hujusmodi conditionibus ac qualitatibus quæ sunt in uno quoque homine. Hæc quoque, quem te Deus esse jussit, spectant ad officia, quæ ex duobus exstare scribit Senec. lib. II, de Benef. quæ Epicteto ap. Arrian. lib. II, dicuntur partim φυσικαί, partim ἐπίθετοι σχέσεις. Ita ergo accipe poëtæ verba, quem te, etc. hoc est, ποίαις σχέσεσί σε περιέβαλε καὶ ἐνέδησε, φυσικαῖς τε xai imośτas, quibus relationibus seu naturalibus, seu pactitiis ad societatem te alligavit, quæ tibi officia imposuit. Puta si pater es disce quæ sint officia tibi erga liberos imposita; si filius, erga parentes; si civis, erga rempublicam ; si subjectus, erga principem; si sacerdos, si magistratus, si miles, si mercator, etc. disce quæ sint tibi officia exequenda. Idem vult poëta noster cum Epicteto, cujus hæc verba sunt in Enchiridio : Τὰ καθήκοντα ὡς ἐπίπαν ταῖς σχέσεσι παραμετρεῖται. Πατήρ ἐςιν; ὑπαγορεύε

:

ται (ὁ ὑιὸς), ἐπιμελεῖσθαι, παραχωρεῖν ἁπάντων, ἀνέχεσθαι λοιδοροῦντος, παίοντος. Deus. Dicit Deus, non Dii: nam etsi stoici palam loquentes, seu profitentes, sæpe Deos Deorumque nomina in ore haberent; attamen in explicandis suæ scholæ decretis, Deum unum prodebant causam efficientem et moderatorem hujus universi, sicut notum est ex M. Tull. Senec. Laërt. de Zenone. M. Aurel. Ant. Epict. etc. C.

[ocr errors]

72. Et humana qua parte locatus es in re.] Humana res humani generis est societas. Homo igitur, quatenus homo est, habet σχέσιν, et naturalem conjunctionem cum hominibus. Sed illud generale officium astringitur postea aliis, ut stoici ipsi dicunt, orbibus minoribus; qui eo expressius intelliguntur, quo patent angustius: unde fit, ut plures privatas caritates curent, quam publicam civitatem, aut regni utilitatem ; multo minus iidem ad universam societatem cogitationes suas referant. Stoici vero corrigendi hujus erroris gratia, unde multa in vitam peccata manarent, soliti suos non tantum ad universæ rei humanæ, ut hîc Persius, contemplationem hortari; sed etiam ad totius rerum universitatis. Quippe omne hoc unum esse, cujus pars, imo membrum, homines sunt singulas autem civitates esse quasi totidem universi domos. M. Antonin. sæpe sæpius hunc cujusque hominis nexum

Disce! nec invideas, quòd multa fidelia putet
In locuplete penu, defensis pinguibus Umbris,

et conjunctionem cum universo mundo inculcat, ut initio lib. II: δεῖ δὲ ἤδη ποτὲ αἴσθεσθαι τίνος κόσμου μέρος εἶ, καὶ τίνος διοικοῦντος τὸν κόσμον ἀπόῤῥοια ὑπέςης. Εt lib. X Te aτcμcι EÏTε púσεis, πρῶτον κείσθω ὅτι μέρος εἰμὶ τοῦ ὅλου ὑπὸ φύσεως διοικουμένου· ἔπειτα ὅτι ἔχω πως οἰκείως πρὸς τὰ ὁμο yevñ pépn. Hujus deinde persuasionis, quod simus pars universi, fructum duplicem subjicit : prior est animus æquus adversus omnes casus : τούτου γάρ μεμνημένος, ait, καθότι μὲν μέρος εἰμὶ, οὐδὲν δυσαρεςήσω τῶν ἐκ τοῦ ὅλου ἀπονεμομένων. posterior fructus est amor proximi, et omnes juvandi studium : καθόσον δὲ ἔχω πως οἰκείως πρὸς τὰ ὁμογενῆ μέρη, οὐδὲν πράξω ἀκοινώνητον. Μᾶλλον δὲ ςυχάσομαι τῶν ὁμογενῶν, καὶ πρὸς τὸ κοινῇ συμφέρον πᾶσαν ὁρμὴν ἐμαυτοῦ ἄξω, καὶ ἀπὸ τοὐναντίου ἀνάξω. Similiter Seneca, epist. XCV: Omne hoc quod vides, quo divina atque humana conclusa sunt, unum est: membra sumus magni corporis. Ex his supra memoratis, Persii locum hunc, et humanâ quâ parte locatus es in re, ita interpretor: disce qua in parte totius universi locatus a Deo fueris, et quâ conditione: scilicet, ut, miles in statione positus, societatis utilitati commodisque invigiles, nec ab ea discedas Dei imperatoris injussu. M. Antonin. cap. XI: où dén тò vũv

τῇ τῶν ὅλων φύσει εὔκαιρον, ἄνθρωπος τεταγμένος πρὸς τὸ γενέσθαι δι' ὅτου δὴ τὸ κοινῇ συμφερον. C. et A.

73. Nec invideas.] Ultimum præceptum, ut quisque contentus suâ sorte vivat, neque ea vera bona esse putet, quæ vulgo tanta contentione quæruntur.Illa igitur ne optes, neque doleas, si uberior copia horum bonorum aliis sit quàm tibi. Quòd multa fidelia, etc. Ex omnibus litteratis Romanis, soli fere oratores erant qui rem facerent. Causidicis nempe donari solitæ vini lagenæ et salsamenta, ut patet ex Juvenale ipso, sat. VII, v. 119 et seqq. Ejusmodi sunt munuscula, quorum hic meminit Persius, fidelia vini, piper, pernæ et orca mænæ. Itaque dum noster invidiam discipulo vetat suo, simul et avaritiam carpit causidicorum et patronorum, qui contra legem Cinciam, in captandis undique donis avidissimi erant. — Fidelia. Vid. sup. v. 22. Putet. Putrescat, vel putere incipiat, ob nimiam copiam. C. et P.

74. In locuplete penu.] Divitis advocati. Penu. Metonym. pro cella penuaria, in qua conditur et asservatur penus.· -Defensis pinguibus Umbris. Eo nomine, quòd defenderit Umbros, patronus aut advocatus. Pinguibus. Nempe Umbri et opulentissimi et antiquissimi erant populi Italiæ.

--

V. 73. Nec. Neque pro nec habent codd. permulti : at parvi interest.

Et piper et pernæ, Marsi monumenta clientis,
Manaque quòd primâ nondum defecerit orcâ.
Hic aliquis de gente hircosa centurionum

75. Marsi monumenta clientis.] Marsi, Apuliæ populi. Plinius, lib. III, cap. 11. In eorum regione et silvis apri erant complures, hinc pernas ab iis dono mitti patronis suis ait Persius. P.

76. Manaque, etc.] Piscis marinus exiguus. Hoc loco, pro pisce quolibet.—Quòd primá nondum defecerit orcá. Vid. sup. v. 5o.

77. Hic aliquis de gente, etc.] Hactenus de præstantia et utilitate philosophiæ, et de ejusdem ad vitam beatam necessitate disseruit, tanquam de re nota et constante; ita enim discipuli sui segnitiem excussit. Nunc, quia permulti Romæ, præsertim inter juvenes et militares viros, philosophiæ studium aspernabantur, atque a moribus Romanis alienum dictitabant, eorum insanam objectionem antevertit atque diluit, hoc modo. Unum inducit aliquem agrestium et opicorum, qui ad studia rei militaris, non philosophiæ, Romanos se applicare debere jactitabant; et ridiculo, quale conveniat hircoso centurioni, in philosophos convicio, efficit primum, ne quid ponderis apud discipulum suum hujus voces habeant; deinde istum centurionem, et alios qui talia jactarent, comparat ægroto cuidam insano medici consilia respuenti, et ad mortem intempestiva cur

75

renti pertinacia; quod quidem evenire necesse erit cuilibet aspernanti philosophiæ præcepta, quæ sunt animi vera et sola remedia. En ea sine dubio quæ ab his ducenda erit conclusio. Sed auctoris mentem obscurat comparationis omissa penitus altera pars. Solam enim protasim posuit, apodosim reliquit auditori supplendam ; quod quidem eo facilius est, quòd morbi appellatio communis est corporis animique vitiis. Ita, ergo, ad totius hujus præstantissimæ satiræ intelligentiam, mecum, lector, inchoatam pridem (vid. notas ad v. 58) analysim repetas, et continues necesse admodum videtur.... Stertis adhuc ? laxumque caput, etc.... Est aliquid quo tendis? an passim sequeris corvos? . . . . Frustra remedium quæsieris,cùm jam morbus invaluerit.......... Venienti oc curre morbo.... Disce causas rerum.

Quid sumus, etc. (Sequitur admirandum totius stoicorum philosophie moralis compendium undecim versibus inclusum).... Hic aliquis centurio hircosus, vel huic similis dicet: Quod satis est, sapio mihi : non ego curo esse quod Arcesilas; etc.... Huic sermoni impio suffragatur populus.... Ego autem res-. pondeo: « Tu qui tibi sapiens videris << et sanus; hunc ægrotum vide. Fau« cibus ejus exsuperat gravis halitus •

V. 76. Defecerit. Male cod. Fauchet. et edit. Aldina 1535, Defecerat.

«

Dicat: quod satis est, sapio mihi: non ego curo
Esse quod Arcesilas, ærumnosique Solones,
Obstipo capite, et figentes lumine terram,
Murmura cùm secum, et rabiosa silentia rodunt,

urget morbus: inspice, ait medico. « Medicus quietem præcipit. Tertia « tamen nocte, cùm jam febris pau« lulum cessavit, ægrotus, resistente medico, poscit vinum, it lavatum ; « sibi denique sanus satis videtur. Quid plura? Inde mortes, inde « funera. » Itane, repetit centurio, male sanus et æger sum? Ideoque, si tuæ comparationis mentem cepi, stultus et vitiosus? Tange miser venas...Nil calet híc... « Certe, respondet poëta, nunc nihil, admodum nihil; sed, « dic mihi, sodes, visa est si forte pecunia; si tibi candida vicini « subrisit puella.... cor tibi rite sa« lit? Tibine et tuis cupiditatibus im

[ocr errors]
[ocr errors]

peras? minime certe.... Ergo sanus « non es. Dicis facisque quod ipse « non sani esse hominis, non sanus juret Orestes. Desine tandem nos«tram philosophiam floccipendere, «< quæ sola fortem, liberum, atque << etiam regem hominem et velit et possit efficere: Tu quoque hæc adolescens accipe, et surge! » A.

-

De gente hircosa centurionum. Centurionum hircosam gentem (quæ hircum olet) nominat, illuviem eorum et δυσχέρειαν notans, quâ viri fortes videri vellent. De his, vide Juvenalem, sat. XIV, v. 194. C.

80

Exoticos mores, et transmarinam sapientiam respuo. Cive Romano nemo vivit in orbe melius. C.

79. Arcesilas.] Crantoris discipulus et Academiam celebravit, et contra Zenonem de omnibus dubitandum affirmavit. M. Tull. in Quæst. Acad. Aerumnosique Solones. Solones in plurali numero pro sapientibus posuit.—Aerumnosos eos vocat propter indefessa studia eorum, et vigilias continuas. C et P.

So. Obstipo capite.] Id est, rigido collo et cervice, et in humerum capite inclinato, quod attenti et cogitabundi signum est. Suet. in Tiber. Incedebat cervice rigidá et obstipa. Et figentes lumine terram. Oculos demittere modesta ac studiosæ juventutis signum. Ita enim a pædagogis instituebantur. Plut. Τοὺς παῖδας διδάσκουσιν οἱ παιδαγωγοί κεκυφότας ἐν ταῖς ὁδοῖς περιπατεῖν. Inde docti ex hac consuetudine ab infantia pene contracta, et ex meditatione perpetua atque extasi, oculos dejiciunt, et tenent immotos, ideoque dicuntur terram cernere. C. et L.

81. Murmura cùm secum.... rodunt. ] Multi inter meditandum murmure cogitationem agitare so78. Quod satis est, sapio mihi.] lent, ut ait Quint. lib. X, cap. 3.

V. 78. Quod satis est, sapio mihi. Ita omnes nostri codd. et editt. priscæ quas consului. Ita quoque cod. noster. Recentiores: quod sapio, satis est mihi. Utrumque bene.

V. 79. Solones. Multi codd. habent salones.

« PredošláPokračovať »