Obrázky na stránke
PDF
ePub

Hesterni capite induto subiere Quirites.

Tange, miser, venas, et pone in pectore dextram ;
Nil calet hîc : summosque pedes attinge, manusque ;

vulgo est porta Urbis; hîc vero est janua domus. Ad ostium enim admovebatur cadaver, versis in portam pedibus, qui mos antiquissimus, ut patet ex hoc Homeri loco. Iliad. 7:

Κεῖται ἀνὰ πρόθυρον τετραμμένος.... Etiam nunc exstat apud nos. Plin. lib. VII, cap. 8: ritu naturæ, capite hominem gigni mos est, pedibus eferri. Istius autem προθέσεως, seu collocationis et expositionis tempus legitimum trium fuisse dierum innuit Plato in XII leg. Τὰς δὲ πρόθεσεις πρότερον μὲν μὴ μακρότερον χρόνον ἔνδον γίγνεσθαι τοῦ δηλοῦντος τόν τε οὐ τεθνεῶτα, καὶ τὸν ὄντως τεθνηκότα. Εἴη δ' ἂν σχεδόν, ὡς τ ̓ ἀνθρώπινα, μέτρον ἔχουσα, τριταία πρὸς τὸ μνῆμα ἐκφορά. G.

106. Hesterni.... subiere Quirites.] Patroni sui feretrum novi liberti subiere. Cùm erant plures testamento manumissi, partim lectum gestabant, partim ad latus procedebant, omnes capite induto, hoc est, pileati, quod erat signum receptæ nuper libertatis. Interdum tamen viri nobilissimi etiam alieno lecto funebri humeros subjiciebant; ut patet ex Val. Max. lib. IV, cap. 1, de Scipionis Afr. funere et aliis. - Hesterni Quirites. Servi recens libertate donati. C.

-

107. Tange, miser, venas.] Jam centurio hircosus adversus philosophum insurgit, et ait: Ita igitur me male sanum et ægrum

nuncupas? atque, si tuæ comparationis mentem penitus ceperim, insanum et stultum, quia tuis philosophis non morem gero?

[ocr errors]

- Tange, miser, venas, etc. Lubinus' hæc ab adolescente discipulo voluit dici, sed extra sensum et contra ratiocinandi leges. Alii melius hæc quidem ab eodem centurione, sed quasi poëtæ mentem non intellexisset, et reipsa se ab eo corpore ægrotum vocari credidisset. His non assentior: quippe non eo stoliditatis centurionem devenisse arbitror, ut ita aberrasset. Eum igitur et comparationis scopum sensisse, et eamdem ironice comparationem protulisse conjicio. At, vide totius satiræ eam quam in duobus notis v. 58 et 77 analysim dedimus. - Miser. Hic non in eodem, quo vulgo, sensu accipiendum; sed miser significat pessimum, impolitum philosophum; vel potius, Gall.

homme à tristes chimeres, ut recte sensit interp. Sélis. A. - Tange.... venas,et pone,etc. Explora pulsum, apuyov arteriæ et cordis motionem. Julian. in Misopog. Todays τῷ φέρνῳ τὴν χεῖρα. C.

108. Nil calet hic.] Immodicus ibi calor nullus est, adeoque fatendum me non laborare febri. - Summosque pedes. Hoc quoque in arte medicorum, e summarum manuum vel extremorum pedum calore aut frigore judicium de valetudine facere.

1

Non frigent. Visa est si forte pecunia, sive
Candida vicini subrisit molle puella,

Cor tibi rite salit? Positum est, algente catino,
Durum olus, et populi cribro decussa farina;

109. Visa est si forte pecunia.] Respondet philosophus. Te valentem ac robustum corpore fateor; te etiam, hac ipsa hora, nullo modo animo laborare: sed numquid semper animo perinde vales? Exploremus igitur; et in te superbo misophilosopho periculum faciamus. Annon aliquando, immo sæpissime, occasione oblatâ, avaritiâ, libidine, mollitie, timore, iracundiâ laboras? verbi causa: si forte tibi visa est pecunia, etc. et statim Persius ea vitia supra memorata percurrit, quibus inserviunt facilius qui philosophiæ præceptis non fuerunt illustrati.

Visa est si forte pecunia. Objectum movet potentiam, ut aiunt philosophi. P. et A.

[ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]
[ocr errors]

«

110

æger esset Antiochus Seleuci regis filius.» Sensus igitur est : cùm pecuniæ lucrandæ, aut explendæ libidinis offertur occasio, an rite, et ex ratione ardescis, inhias? - Positum est algente catino. Ad frugalitatis periculum faciendum provocat. Quod si, inquit, vilior quis cibus et male conditus tibi apponatur ? — Algente catino. Veteres ferventibus cibis mirifice delectabantur. Ideo algentem catinum dixit, eo ipso vilitatem apparatus designans. C.

112. Durum olus.] Infra sat. VI, v. 69.-Et populi cribro decus. far. ἄρτος οὐ λεπτῷ κοσκίνῳ σηθεὶς, inquit Galenus. Populi cribrum quod Plinius appellat farinarium. Farina non omnino furfure succreta panem facit secundarium, quo plebeii vescuntur; ut quæ cribro subtili sericeo, pollinario decussa fuerit primarium ac candidum. Hæc igitur pro pane secundario vili accipienda. Hic, Casaub. refert Ammiani lepidissimum epigramma quod miserrimam cœnam qualis est ea nunc proposita ita describit :

Ως κῆπον τεθυκὼς, δεῖπνον παρέθηκεν Απελλής,

Οἰόμενος βόσκειν ἀντὶ φίλων πρότ βατα.

ἦν ῥαφανὶς, σέρις ἦν, τῆλις, θρίδακες, πράσα, βολβοί,

V. 110. Subrisit. Cod. noster, surrisit.

Tentemus fauces: tenero latet ulcus in ore

Putre, quod haud deceat plebeia radere beta :
Alges, cùm excussit membris timor albus aristas: 115
Nunc, face suppositâ, fervescit sanguis, et irâ
Scintillant oculi; dicisque, facisque quod ipse,
Non sani esse hominis, non sanus juret Orestes.

Ωκιμον, ἡδύοσμον, πήγανον, ἀσπάραγος.

Δείσας δ ̓ ἐκ τούτων μὴ καὶ χόρτον

παραθῇ μει, Δειπνήσας θέρμους ἡμιβρεχεῖς ἔφυγον. Α.

113. Tentemus fauces.] Experiamur, an his contentus fueris? Tenero latet ulcus in ore. Tunc apostema causaberis, quod du

riori cibo non sit exasperandum ;

et mollitiem tuam certe puden-
dam prodes, et gulosum te os-
tendes. P. Aliter explicat eruditus
vir Chardon de la Rochette,cujus no-
ta est: Je ne crois pas que ce soit le
sens de ce passage. On vient de vous
servir, dit le médecin, des légumes
durs et du pain bis. Mais auparavant
voyons votre gorge. Oh! j'y aperçois
un ulcère en suppuration, qu'il ne
convient
d'excorier avec un lé-
pas

[merged small][ocr errors][merged small][ocr errors]

Dicisque facisque. Ergo vos, ô centurio! cæterique huic similes, qui philosophiam respuitis; noscite vos tandem. Si quales sitis

gume grossier. Il me semble que hactenus ignoravistis, contempla

c'est le véritable sens de cette phrase. Videat lector. A.

114. Quod haud deceat, etc.] Sed, revera quia non te decet esca eadem qua populus uti. Mollitiei argumentum. Beta. Herba nullius pretii et saporis.

115. Alges, cùm excussit, etc.] Alius morbus animi, timor. Alges, inquit, hoc est, algere te fingis, ut timorem dissimules.-Excussit, pro erexit, powoɛ. Nihil enim

mini vos in hoc speculo quadriplici : videte vos in prima facie ultra modum exilientes spe lucri et luxuriæ; in secunda molles et delicatulos; in tertia laxos et timidos; in quarta denique iracundos usque ad furorem. Quod si sanari renuitis, ut æger supra dictus, et philosophiam animi medicum repellitis, dicam ego vobis: pergite, in profundum vos mergite, tacebo, discedam. A.

SATIRAE QUARTAE

ARGUMENTUM.

IN QUARTA STULTUS REX, CENSORESQUE NOTANTUR.

Prima Persii satira fuit in malos ineptosque poëtas scripta, et imprimis in Neronem eorum coryphæum : hâc autem quartâ, politicam principis aggreditur. Porro tres partes sunt satiræ hujus : primâ, reprehendit Neronem, quòd nondum XX annos natus, et tanto impar oneri, quòdque domesticis tantum vitiis clarus, paucis admodum immixtis bonis (nondum enim totus innotuerat Nero), sed inani majorum suorum gloriâ tumens rempublicam susceperit gubernandam; haud minus, hâc in re, insanus, quàm pannucia Baucis,

Cùm bene discincto cantaverit ocima vernæ

[ocr errors]

(1—22). Secundâ vero, versibus plane aureis, ostendit fieri non posse, ut vitia cujusque diu lateant, imprimis viri potentis, nec non principis; cùm ita sit a natura comparatum, ut omnes in vitia aliena libenter inquirant, suorum securi: nam,

Cædimus, inque vicem præbemus crura sagittis.

Vivitur hoc pacto. Sic novimus : ilia subter

[merged small][ocr errors]

(2343). Tertiâ tandem, ad Neronem redit, eumque hortatur, ne sibi aliisqué fucum faciat; animumque a pessimis adulatoribus avertens, in se descendat, et ipse consideret,

Quàm sit sibi curta supellex,

id est, quàm imparatus sit iis artibus, quarum notitia requiritur ad bene feliciterque rempublicam administrandam (44-52).

Tecte tamen et obiter, sub persona Alcibiadis, Neronem, aliosque depravatissimos juvenes, quos ille in consilium suum

vocaret, Persius tetigit. Eodem consilio, abstinuit ab iis, quæ personam principis essent denotatura; ita ut, si quis maledicens nomen ipsius deferret, probabili excusatione se posset defendere, quasi, exercendi tantum styli causâ, petitum e Platone Alcib. I et II, hoc argumentum esset.

« PredošláPokračovať »