Obrázky na stránke
PDF
ePub

De obscuritate Persii jamdudum conqueruntur critici. Sed, ut recte observavit Vulpius, in libro suo de Satira Latina (p. 153), ea opinio ab inscitia et negligentia lectorum potius quàm a poëta ipso originem duxit: nihilominus idem criticus tres causas obscuritatis Persianæ in medium affert, quarum unam ipsi assignat auctori, alteram lectoribus, tertiam interpretibus. Et primum, multa sunt quæ Persium obscurum faciunt: imprimis, dictio tropica, eruditio recondita, et ẞpayvλoyía, seu breviloquentia. Ex stoicis hauserat gravitatem magnificentiamque, eruditionem, ac præsertim hanc brevitatem in loquendo, quam passim affectabant. Præterea, translationes verborum, et locutionum grata quædam et venusta obscuritas eis perplacebant, in quibus sæpe constant vis et acrimonia, quæque in dialecticorum senticetis, quàm in rhetorum viridariis frequentiores sunt. Altera causa in ipsis lectoribus. Plerique enim imparati scriptores Latinos adeunt, nullâ præviâ antiquitatis notitiâ, quâ sublatâ, nec Persius, nec alii possunt intelligi. Multum enim discrepant ritus et consuetudines veterum a nostris, neque ex moribus hodiernis prisci æstimandi sunt: quapropter ampla supellectile opus est ad intelligentiam tum veterum,

ditio, pace tanti viri dicam, redundaret, inde tantum elicui quicquid ad propositum meum melius, commodiusve aptari posse mihi videretur: quando enim de scriptore tam recondito agitur, nihil præstantius, efficaciusve quàm explicatio simplex ac perpetua, quæ vel minimum lectori desiderandum relinquat. Commentarius igitur iste meus est quasi summa observationum quæ ad hunc diem de Persio nobis traditæ fuerunt, ad quas opportune accedunt inedita multa, quæ mihi vel occasio, vel amicorum benevolentia suppeditavit : atque, ut suum unicuique redderem, litteris initialibus varias notas signavi, suadente erudito viro FRANCISCO BOISSONADE, qui et in Persio edendo, ut antea in Juvenale, consiliis suis me perhumaniter adjuvit. Ne tamen, Lector, erres, id te præmonitum volo scilicet, me non semper iisdem, nec totidem verbis quibus illi notas exarâsse; quas modo contraxi, modo produxi, pro ut poscerent series et ordo operis. Difficultates nonnullas et incommoda præ se ferre hunc interpretandi modum non diffiteor, at illæ nec sunt tantæ, quantæ quæ ex inconcinnis ac sine delectu direptis hinc et inde notis procedunt. Cùm ad utilitatem lectoris perpetuo attenderim, quod ei commodissimum foret

selegi, habità prius religiose reverentiâ quam nostris debendam magistris profiteor.

Atque utinam LUCILIUS integer servaretur; optimus vitæ præceptor, pictorque morum acutissimus ! Id vero aliter, infelici nesciò quo fato, accidit. Fragmenta permulta quidem satirographorum principis collegit, inter alios, FRANCISCUS DOUSA JANI filius, sed multimodis deformata, mutilata, atque parum proficientia ad rem poëticam aut satiricam ; ideoque difficile admodum ex iis rectum de Lucilio ferri judicium posset: cùm autem aliunde multa grammatices ac philologiæ respectu perutilia præbe rent, præsertim propter verba innumera, venerandam antiquitatem redolentia, ea denuo typis mandanda curavi. Hæc autem debentur præsertim Ciceroni, Quintiliano, Diomedi, Gellio, Nonio, Festo, Servio, Isidoro, Charisio, Lactantio, qui, duobus tribusve exceptis, grammaticos inter claruerunt; unde fit, ut ea potissimum quæ àrti suæ profutura judicarent excerpserint. Nostris autem fragmentis notulas magna ex parte ab iisdem scriptoribus acceptas subjunxi, quæ verba vetusta et obsoleta, vel difficiliora interpretarentur, quo major juventuti effloresceret utilitas.

Cæteroquin, eadem est forma volumini quæ

[ocr errors]

tum præcipue Persii. Postrema denique causa in interpretibus: omnes nempe, si Turnebum, qui in integrum poëtam non commentatus est, excipias, nec Persium penitus intellexerunt, nec recte explicaverunt. Britannicus non usitato suo judicio usus est. Murmellii ecphrases vix tolerandæ sunt: Plautii et Badii Ascensii paraphrases insulsæ. Non loquor de versionibus in linguas recentiores: cunctæ enim Persium turpiter adeo deformant, ut ibi vix una satira lectu digna videatur. Superest igitur Casauboni commentarius. Nullus sane, si tantam eruditionem ferrent adhuc mores nostri, melius scopum attigit; et certe, voluissem opus celeberrimi hujus critici totum denuo typis mandari: at, hodie, vix intelligeretur Casaubonus ipse. Novus igitur commentarius et simplicior et debilitati nostræ accommodatior mihi necessarius visus est; sed in quo, omissâ non posthabitâ excellenti eruditione, Persius pure ac sincere explicaretur: quod quidem ego pro meis facultatibus tentare non dubitavi. At non id, Lector, dissimulare fas est: labore tibi opus est, namque :

Qui nucleum esse volt, necesse est ut frangat nucem. Et vigiliis tuis prorsus dignus est candidus Cornuti discipulus: quas si patienter tolerare potis fueris, dulcissimos inde, tum ad vitam præsentem, tum ad futuram, fructus leges. Vive et vale.

N. L. ACHAINTRE, PARISINUS.

[blocks in formation]

Auctores ex quibus Lucilii Fragmenta collecta sunt.
Index Vocabulorum omnium Persii.....

323

325

Index Vocabulorum Fragmentorum Lucilianorum.

355

« PredošláPokračovať »