Obrázky na stránke
PDF
ePub

inemoriam omnium incidit: uno verbo, illustris ille stoicæ scholæ discipulus, versibus plane aureis, sonoris ac fluentibus hexametris, quantum pateretur lex operis, non oblitâ tamen stoicâ virilitate, nobis vitæ normam omnem , justi et injusti confinia , uno tantum libello ita descripsit, ut veram gloriam consecutus fuerit , teste Quintiliano, et majorem, teste Martiale , quàm si poëma epicum scripsisset : et, certe , sin minus de litteris, at saltem de moribus longe melius meritus, est , quàm ipsi Horatius atque Juvenalis. Non possum ideo quin mirer negligentiam magistrorum hodiernorum , qui, dum toti in Virgilio et Horatio explicandis incumbunt, ne minimam quidem suis auditoribus particulam nostri vatis indulgent. An eos terret disciplina toãs; an Persii obscuritas ? nescio. Utcumque est; id eos rogare velim , ut attentius considerent , annon eruditione suâ, quam elevare mihi non est animus , dignum esset, haud posthabitis tamen Virgilio et Horatio , Persium in scholis interdum legere atque discipulis suis explicare, qui simul et animum eorum præceptis suis sapientissimis, atque, fas mibi sit ita loqui, pene Christianis imbueret , et ingenium difficultate ipsâ acueret.

De obscuritate Persii jamdudum conqueruntur critici. Sed , ut recte observavit Vulpius, in libro suo de Satira Latina (p. 153), ea opinio ab inscitia et negligentia lectorum potius quàm a poëta ipso originem duxit : nihilominus idem .criticus tres causas obscuritatis Persianæ in medium affert, quarum unam ipsi assignat auctori, alteram lectoribus, tertiam interpretibus. Et primum, multa sunt quæ Persium obscurum faciunt: imprimis , dictio tropica , eruditio recondita , et Bpayudoyío, seu breviloquentia. Ex stoicis hauserat gravitatem magnificentiamque , eruditionem, ac præsertim hanc brevitatem in loquendo, quam passim affectabant. Præterea , translationes verborum, et locutionum grata quædam et venusta obscuritas eis perplacebant, in quibus sæpe constant vis et acrimonia , quæque in dialecticorum senticetis , quàm in rhetorum viridariis frequentiores sunt. Altera causa in ipsis lectoribus. Plerique enim imparati scriptores Latinos adeunt, nullâ præviâ antiquitatis notitiâ, quâ sublatâ, nec Persius, nec alii possunt intelligi. Multum enim discrepant ritus et consuetudines veterum a nostris , neque ex moribus hodiernis prisci æstimandi sunt : quapropter ampla supellectile opus est ad intelligentiam tum veterum, tum præcipue Persii. Postrema denique causa in interpretibus: omnes nempe, si Turnebum, qui in integrum poëtam non commentatus est, excipias, nec Persium penitus intellexerunt, nec recte explicaverunt. Britannicus non usitato suo judicio usus est. Murmellii ecphrases vix tolerandæ sunt: Plautii et Badii Ascensii paraphrases insulsæ. Non loquor de versionibus in linguas recentiores : cunctæ enim Persium turpiter adeo deformant, ut ibi vix una satira lectu digna videatur. Superest igitur Casauboni commentarius. Nullus sane , si tantam eruditionem ferrent adhuc mores nostri, melius scopum attigit ; et certe , voluissem opus celeberrimi hujus critici totum denuo typis mandari : at, hodie, vix intelligeretur Casaubonus ipse. Novus igitur commentarius et simplicior et debilitati nostræ accommodatior mihi necessarius visus est; sed in quo, omissâ non posthabitâ excellenti eruditione, Persius pure ac sincere explicaretur: quod quidem ego pro meis facultatibus tentare non dubitavi. At non id , Lector, dissimulare fas est : labore tibi opus est, namque :

caus

Qui nucleum esse volt, necesse est ut frangat nucem. Et vigiliis tuis prorsus dignus est candidus Cornuti discipulus : quas si patienter tolerare potis fueris, dulcissimos inde, tum ad vitam præsentem, tum ad futuram, fructus leges. Vive et vale.

N. L. ACHAINTRE, PARISINUS.

OPERUM QUAE IN HOC VOLUMINE OCCURRUNT.

PRAEFATIO..........

P. v. Vita Persii ex Vet. Schol.......

xiv Alia Vita ex Jo. Britannico.....

xvj Alia Vita ab incerto auctore....

Xvij Testimonia de Persio...........

xix Elenchus codicum Persii........ .................. Tai Elenchus Editionum................................. xxvij. A. PERSII FLACCI Satiræ sex cum commentario....... I Commentarii Veteres in Persium...

i... 185 P. Pithoei Emendationes in Vet. Comment... SULPICIAE Satira cum notis..... co.........

203 Jani Dousæ ad Sat. Sulpiciæ Schediasma... C. LUCILII Vita........ ............ C. LUCILII Fragmenta cum notis.....

227, Centones Luciliani...., Auctores ex quibus Lucilii Fragmenta collecta sunt......... 323 Index Vocabulorum omnium Persii.... Index Vocabulorum Fragmentorum Lucilianorum........, 355

198

209

[ocr errors]
[ocr errors]

316

325

A. PERSII FLACCI

VITA.

Aulus PERSIUS FLACCUS natus est pridie Nonas decembris , Fabio Persico, L. Vitellio Coss. Decessit VIII Kal. decemb. Rubrio Mario, Asinio Gallo coss. Natus' in Etruria · Volaterris, Eques Romanus, sanguine et affinitàté primi ordinis viris conjunctus : decessit ad octavum milliarium, via Appia, in prædiis suis. Pater ejus Flaccus pupillum reliquit moriens, annorum fere sex. Fulvia Sisennia (1),mater nupsit postea Fusio, Equiti Romano : et eum quoque extulit intra paucos annos. Studuit Flaccus' usque ad annum XII Vofaterris : inde Romãe apud grammaticum Remnium Palæmonem , et apud rhetorem Verginium Flaccum. Cùm esset annorum XVI, amicitiâ cæpit uti Annæi Cornuti , ita ut ab eo nusquam discederet: a quo introductus aliquatenus in philosophiam est. Amicos habuita prima adolescentia: Cæsium Bassum, et Calpurnium Staturam , qui eo vivo juvenis decessit. Coluit ut patrem Servilium Nonianum. Per Cornutum cognovit Annæum etiam Lucanum, æquævum auditorem Cornuti. Nam Cornutus, illo tempore, tragicus fuit, sectæ stoicæ, qui libros philosophiæ reliquit. Sed Lucanus adeo mirabatur scripta Flacci(2), ut vix retineret se illo recitante

(1) Fulvia Sisennia. ] In quibusdam codicibus : Fulvia Sisenna mater nupsit postea Fuscio Eq. Romano. Et paulo post : Cessium Bassum et Calpurnium Statucam.

(2) Mirabatur scripta Flacci. ] Al. Scripturam Flacci ut v. r. s. 1.7. a. c. quin illa esse vere poëtica diceret.

« PredošláPokračovať »