Obrázky na stránke
PDF
ePub

A. PERSII FLACCI

AULUS

VITA.

ULUS PERSIUS FLACCUS natus est pridie Nonas decembris, Fabio Persico, L. Vitellio Coss. Decessit VIII Kal. decemb. Rubrio Mario, Asinio Gallo coss. Natus in Etruria Volaterris, Eques Romanus, sanguine et affinitaté prímì ordínis viris conjunctus: decessit ad octavum milliarium, via Appia, in prædiis suis. Pater ejus Flaccus pupillum reliquit moriens, annorum fere sex. Fulvia Sisennia (1) mater nupsit postea Fusio, Equiti Romano: et eum quoque extulit intra paucos annos. Studuit Flaccus usque ad annum XII Volaterris: inde Romæ apud grammaticum Remnium Palæmonem, et apud rhetorem Verginium Flaccum. Cùm esset annorum XVI, amicitiâ cœpit uti Annæi Cornuti, ita ut ab eo nusquam discederet: a quo introductus aliquatenus in philosophiam est. Amicos habuit a prima adolescentia Cæsium Bassum, ́ et Calpurnium Staturam, qui eo vivo juvenis decessit. Coluit ut patrem Servilium Nonianum. Per Cornutum cognovit Annæum etiam Lucanum, æquævum auditorem Cornuti. Nam Cornutus, illo tempore, tragicus fuit, secta stoicæ, qui libros philosophiæ reliquit. Sed Lucanus adeo mirabatur scripta Flacci(2), ut vix retineret se illo recitante

(1) Fulvia Sisennia.] In quibusdam codicibus: Fulvia Sisenna mater nupsit postea Fuscio Eq. Romano. Et paulo post : Cessium Bassum et Calpurnium Statucam.

(2) Mirabatur scripta Flacci.] Al. Scripturam Flacci ut v. r. s. i. r. a. c. quin illa esse vere poëtica diceret.

a clamore, quin illa esse vera poëmata diceret. Sero cognovit Senecam, sed non ut caperetur ejus ingenio. Usus est apud Cornutum duorum convictu doctissimorum et sanctissimorum virorum, acriter tum philosophantium Cl. Agaterni (3) medici Lacedæmonii, et Petronii Aristocratis Magnetis, quos unice miratus est et æmulatus, cùm æquales essent, et Cornuto minores. Ipse etiam decem fere annis summe dilectus apud Thraseam est, ita ut peregrinaretur quoque cum eo aliquando, cognatam ejus Arriam uxorem habente. Fuit morum lenissimorum‹, ve-› recundiæ virginalis, formæ pulchræ, pietatis erga matrem et sororem et amitam exemplo sufficientis. Fuit frugi et pudicus. Reliquit (4) circa HS XX matri et sorori: scriptis ad matrem codicellis, rogavit eam ut daret Cornuto sestertia, ut quidam dicunt, centum, ut alii volunt, argenti facti pondera viginti, et libros circa DCC (5) sive bibliothecam suam omnem. Verum Cornutus, sublatis libris, pecuniam sororibus, quas frater heredes fecerat, reliquit. Et raro, et tarde scripsit. Hunc ipsum librum imperfectum reliquit: versus aliqui dempti sunt in ultimo libri; et, quasi finitus esset, leviter recitavit Cornuto: et Casio Basso petenti ut ipse ederet, tradidit edendum. Scripserat etiam in pueritia Flaccus Prætextam (6), et

[ocr errors]

(3) Claudii Agaterni.] Vet. sch. Claudii Agatumni medici Lacedæmonii, et Petronii Aristotecratis Magnatis Aristotelici, quos unice imitatus est.

(4) Reliquit circa HS xx.] Vet. S. Circiter sestertium vicies matri et sorori; scriptis tamen ad matrem codicellis.

(5) Et libros circa DCC.] In quibusdam codicibus additur, Chrysippi.

(6) Prætextam.] Quidam codices: Prætextam Vescio et opericarum: corrupte. Et paulo post: mirari homines et deperire cœperunt; et, detractis mox omnibus.

Οδοιπορικών librum unum, et paucos

in sororem Thraseæ Arriæ matrem versus, quæ se ante virum occiderat. Omnia autem Cornutus auctor fuit matri ejus, ut aboleret. Editum librum continuo mirari homines, et deripere cœperunt. Decessit autem vitio stomachi, anno ætatis XXX. Sed mox ut a schola et magistris deverterat, lecto libro Lucilii decimo, vehementer satiras componere studuit: cujus libri principium imitatus est, sibi primo, mox omnibus detrectaturus, cum tanta recentium poëtarum et oratorum insectatione, ut etiam Neronem culpaverit, cujus versus in Neronem cùm ita se haberet,

Auriculas asini Mida rex habet,

in hunc modum a Cornuto ipso tantummodo est emendatus, Auriculas asini quis non habet?

ne hoc Nero in se dictum arbitraretur.

[ocr errors]

AULI PERSII FLACCI VITA

A JOANNE BRITANNICO CONSCRIPTA.

AULUS PERSIUS FLACCUS in Thuscia Volaterras, habet patriam, quod Eusebius testatur, ipseque in ultima sua satira innuit, ubi ait:

Mihi nunc Ligus ora

Intepet, hybernatque meum mare, qua latus ingens
Dant scopuli, et multâ littus se valle receptat. ̧·
Lunaï portum est operæ cognoscere, cives.

Nam Luna est oppidum et portus Thusciæ, ut sentiunt Strabo et Plinius. Ostendit igitur poëta, se Thuscum esse, cùm ait:

Hybernatque meum mare.

Volaterræ oppidum est hoc modo ædificatum in profunda valle sublimis et præceps undique collis exstat, cujus in vertice

planities est, in qua sita ipsius sunt urbis mœnia, atque sta-
diorum quindecim ascensus est. E cujus basi rupes tota ardua
atque difficilis. Illic aliquando ex proscriptis a Sylla quatuor
militum complentes ordinem, biennio per obsidionem pressi,
tandem
per inducias discedentes locum illum reliquerunt. Natus
est ibi Persius, anno vigesimo primo imperii Tiberii, tertio
anno post passionem Christi Dei nostri : mortuus anno ætatis
suæ trigesimo, nono imperii Neronis, quo anno thermæ a
Nerone ædificatæ sunt. Cùm litterarum causâ Romam venisset,
annos egressus pueritiæ, in disciplina se tradidit Cornuto phi-
losopho, ut ipse cecinit in quinta satira, ubi ait:

Cùm primum pavido custos mihi purpura cessit
Bullaque succinctis laribus donata pependit:
Me tibi supposui: teneros tu suscipis annos
Socratico, Cornute, sinu.

Eum summâ pietate coluit et obedientiâ. Usus est amicitiâ in primis Minutii Macrini Brixiani, equestris ordinis, principis viri, singulari modestiâ, et fide: et Cæsii Bassi, poëtæ lyrici. Aetate jam adultâ, sex satiras mirâ carminis acerbitate scripsit, quæ nunc in manibus habentur, in quibus summa ejus ingenii virtus indicatur; unde non immerito Quintilianus eum multum veræ gloriæ meruisse, quamvis uno libro, prodidit. Quæ ab aliis traduntur de ejus vita, cùm auctoritate careant, mihi non probantur. Tenuium opum se fuisse declarat illic :

Quis expedivit psittaco suum xaïps?

- Picasque docuit verba nostra conari?
Magister artis, ingenîque largitor
Venter.

VITA PERSII

AB ALIO AUCTORE BREVIUS DESCRIPTA.

AULUS PERSIUS FLACCUs pridie Nonas decembris, Fabio Prisco Lucio Vitello Consulibus, natus est Volaterris Etruriæ civitate; qui a patre equite pupillus relictus

b

bonis litteris operam dedit ad duodecimum ætatis annum Volaterris: deinde Romæ apud Rhemnium Palæmonem grammaticum, et Virginium Flavium rhetorem. Annorum vero sedecim tradidit se Annæo Cornuto, qui Romæ stoicam professus philosophiam juventuti ad sapientiæ studium præibat. Decessit stomachi vitio, ad octavum in via Appia milliarium in suis prædiis, octavo Kalend. decembris, Rubrio Mario, Asinio Gallio, consulibus, anno Neronis octavo, cùm vixisset annos viginti octo.

« PredošláPokračovať »