Obrázky na stránke
PDF
ePub

DE AULO PERSIO FLACCO.

M. FABIUS QUINTILIANUS, lib. X, cap. 1, Institut. Orator. Satira quidem tota nostra est, in qua primus insignem laudem adeptus est Lucilius, qui quosdam ita deditos sibi adhuc habet, ut eum non ejusdem modo operis auctoribus, sed omnibus poëtis præferre non dubitent. Ego quantum ab illis, tantum ab Horatio dissentio, qui Lucilium fluere lutulentum, et esse aliquid, quod tollere possis, putat. Nam et eruditio in eo mira, et libertas, atque inde acerbitas et abunde salis. Multo est tersior, ac purus magis Horatius, et ad notandos hominum mores præcipuus. Multum et veræ gloriæ, quamvis uno libro, Persius meruit. Sunt clari hodieque, et qui olim nominabuntur.

M. VALER. MARTIALIS, lib. I, epig. 109, seu lib. IV, 29.

Obstat, chare Pudens, nostris sua turba libellis :
Lectoremque frequens lassat et implet opus.
Rara juvant: primis sic major gratia pomis :
Hybernæ pretium sic meruere rosæ.
Sic spoliatricem commendat fastus amicam,
Janua nec juvenem semper aperta tenet.
Sæpius in libro memoratur Persius uno,
Quam levis in tota Marsus Amazonide.

Tu quoque de nostris releges quemcumque libellis,
Esse puta solum : sic tibi pluris erit.

HIERONYMUS, in Chron. Anno imperii Tiberii trigesimo secundo, olympiade ducentesima, Persius Flaccus poëta Volaterris nascitur, et olympiade ducentesima decima moritur : cujus præceptor Cornutus philosophus postea in exilium pulsus est.

CASSIODORUs, in Fastis. Gallo et Noniano consulibus, Persius Flaccus, satiricus poëta, Volaterris nascitur.

b.

DIOMEDES, ex lib. III Grammat. Satira dicitur carmen apud Romanos, nunc quidem maledicum, et ad carpenda hominum vitia archææ comœdiæ charactere compositum, quales scripserunt Lucilius, Horatius et Persius sed olim carmen, quod ex variis poëmatibus constabat, satira vocabatur, quales scripserunt Pacuvius et Ennius.

:

CASP. BARTH. lib. VIII Epiderpid. epigr. 52, p. 127.

TARRAEUS HEBIUS (qui idem cum BARTHIO) lib. X, Amphitheatr. Sapient. epig. 37, p. 160.

Ut a liquore potus Hippocrenæo

Dat erudita, Persius, sed obscura.

IDEM TARR. HEBIUS, lib. XXIV, Amphitheatr. Serior. Joc. epig. 53, p. 393.

Ut vitia expurges, scrutabere mentem animi ipsam,

Ut Flaccum capias, omnia docta tene.

Dum discis vatem, vitii natura patescit,

Hic vere scripsit legitimam satiram.

IDEM, ibid. epig. 59, p. 54.

Sint saturæ satiræ doctrinâ et moribus altis,
Ebrius est istis Persius, ergo duplex.

ELENCHUS CODICUM MSS.

A. PERSII FLACCI SATIRARUM,

QUI NUNC EXSTANT

IN BIBLIOTHECA PARISIENSI,

QUIQUE A NOBIS FUERUNT COLLATI.

I. Codex Mazarineus (3110).

VIDE
IDE Elenchum codd. mss. Juvenalis, T. II, p. 33, edit.

nostræ.

II. Colbertinus I (8055).

Codex membranaceus, in fol. constans 218 foliis. Exhibet Papinii Statii Thebaidos libros XII, decimo sæculo exaratos, A. Persii Flacci satiras undecimi sæculi, et Senecæ tragoedias, XIV sæculo, eleganti simul et a docta manu scriptas, cum figura et majusculis auro et coloribus distinctis in Seneca. Maximi fecimus hunc codicem.

III. Codex Fauchetii (8070).

Vide Elench. codd. mss. Juven. T. II, p. 34, nostræ edit.

IV. Codex Puteanus (8048).

Membranaceus, in fol. constans 123 foliis. Habet Persii satiras XI sæc. quibus præfigitur vita ejusdem, sed non integra; Ovidii librum de Remedio Amoris, Avieni fabulas, librum Sereni de Remediis, Sancti Bernardi vitam, M. Tullii Cic. lib. de Oratorio Officio, et alia opuscula, non eodem ævo exarata. Quod ad nostrum poëtam spectat, mendosissimus est

iste codex, et ab indocto scriba male verba dictantis percipiente scriptus.

V. Colbertinus II (8049).

Codex membranaceus, in fol. constans 46 foliis, partim undecimo, partim sequentibus sæculis exaratus. Præter satiras Persii XI sæc. exhibet Petronii satiricon, P. Syri sententias. Recte et ab eleganti doctâque manu scriptus est, et e bono ductus exemplo. Præterea satiris præfigitur vita Persii. Inter lineas et marginibus, in duabus prioribus satiris, assuta fuerunt scholia brevissima. Nonnullius est pretii iste codex.

VI. Colbertinus III (8272).

Membranaceus in 4°, constans 16 foliis, XI sæculo exaratus : clare et nitide scriptus, et ex optimo exemplari ductus, in quo perpauca deprehendi possunt mendæ. Maximæ fuit apud nos auctoritatis, et eo frequenter usi sumus. Habet Persium solum cum scholiis Cornuto attributis, tum marginibus, tum inter lineas sparsis. Codice isto multoties usi fuimus, et ejus varias lectiones sedulo notavimus. Hic versus ad calcem reperitur: Explicit intortuf per totum perfiuf orbem.

VII. Codex Pithoei 1 (8246).

Membranaceus in 4° minori, constans 137 foliis, XIII sæc. exaratus. Exhibet, 1o Ovid. lib. de Remedio Amoris cum glossis; 2o Tobiæ lib. versibus latinis, auctore Matthæo Vindocinensi; 3° Proverbia varia, sive sententias, auct. anonymo; 4° A. Persii Flacci satiras cum glossis; 5° Catonis disticha, cum commentario; 6° Gaufridi Anglici poëtriam novam ad Innocentem III papam, cum glossis et scholiis; 7° Anonymi librum cui titulus, Facetiæ; 8° Aemilii Macri carmen de virtutibus herbarum. Nonnulla ex his sunt XIV sæculi. Persius autem XIII sæculi. Cæterum bene et accurate satis scribitur iste codex, sed charactere Gothico minusculo.

VIII. Colbertinus IV (6487).

Membranaceus, in fol. Habet librum, cui titulus, Breviloquium de virtutibus antiquorum principum XIV sæc. M. Servii Honorati grammat. centimetrum, ad Albinum, undecimi sæc. Persii satiram primam cum vita ejusdem sæc. XI, et Apollonii Tyrii gesta, XIV sæculi.

IX. Codex Thuaneus, post Colbert. (7984).

Vide Elenchum codd. Juvenalis, T. II, p. 37 nostræ edit.

X. Codex, n° 6098.

Chartaceus in 4° min. constans 179 foliis. Videtur exaratus exeunte XIV sæculo, vel ineunte XV. Sallustii quæ supersunt omnia refert cum fragmentis, Horatii Flacci epistolarum libros II, cum scholiis, et Persii satiras cum scholiis. Recte et accurate scribitur iste cod. Inscribitur est D. D. Noailles, in catalogo impresso mss. regiorum.

XI. Codex absque nomine (8050).

Membranaceus in fol. constans 18 foliis, accurate scriptus et emendatus, cum scholiis brevissimis, tum marginibus, tum inter lineas appositis. Nullum aliud opus exhibet, præter Persii nostri satiras. Hæc porro ad calcem leguntur :

eft filu olim cları, eft patrıf iam cları.

[blocks in formation]
« PredošláPokračovať »