Obrázky na stránke
PDF
ePub

ditio, pace tanti viri dicam, redundaret, inde tantum elicui quicquid ad propositum meum melius, commodiusve aptari posse mihi videretur : quando enim de scriptore tam recondito agitur, nihil præstantius, efficaciusve quàm explicatio simplex ac perpetua, quæ vel minimum lectori desiderandum relinquat. Commentarius igitur iste meus est quasi summa observationum quæ ad hunc diem de Persio nobis traditæ fuerunt, ad quas opportune accedunt inedita multa, quæ mihi vel occasio, vel amicorum benevolentia suppeditavit : atque, ut suum unicuique redderem, litteris initialibus varias notas signavi, suadente erudito viro FRANCISCO BOISSONADE, qui et in Persio edendo, ut antea in Juvenale, consiliis suis me perhumaniter adjuvit. Ne taLector, erres, id te præmonitum volo, scilicet, me non semper iisdem, nec totidem verbis quibus illi notas exarâsse; quas modo contraxi, modo produxi, pro ut poscerent series et ordo operis. Difficultates nonnullas et incommoda præ se ferre hunc interpretandi modum non diffiteor, at illæ nec sunt tantæ, quantæ quæ ex inconcinnis ac sine delectu direptis hinc et inde notis procedunt. Cùm ad utilitatem lectoris perpetuo attenderim, quod ei commodissimum foret

men,

selegi, habità prius religiose reverentiâ quam nostris debendam magistris profiteor.

Atque utinam LUCILIUS integer servaretur; optimus vitæ præceptor, pictorque morum acutissimus ! Id vero aliter, infelici nesciò quo fato, accidit. Fragmenta permulta quidem satirographorum principis collegit, inter alios, FRANCISCUS DOUSA JANI filius, sed multimodis deformata, mutilata, atque parum proficientia ad rem poëticam aut satiricam ; ideoque difficile admodum ex iis rectum de Lucilio ferri judicium posset: cùm autem aliunde multa grammatices ac philologiæ respectu perutilia præberent, præsertim propter verba innumera, venerandam antiquitatem redolentia, ea denuo typis mandanda curavi. Hæc autem debentur præsertim Ciceroni, Quintiliano, Diomedi, Gellio, Nonio, Festo, Servio, Isidoro, Charisio, Lactantio, qui, duobus tribusve exceptis, grammaticos inter claruerunt; unde fit, ut ea potissimum quæ àrti suæ profutura judicarent excerpserint. Nostris autem fragmentis notulas magna ex parte ab iisdem scriptoribus acceptas subjunxi, quæ verba vetusta et obsoleta, vel difficiliora interpretarentur, quo major juventuti effloresceret utilitas.

Cæteroquin, eadem est forma volumini quæ

fuit nostro Juvenali, characteres iidem, eadem cura typographiæ adhibita, tum a nobismet ipsis, tum ab illustri nostro typographo, cujus constantiam liberalitatemque non possum satis laudare; quique, ut ante, observationes aliquot in notas sparsit litteris F. D. insignitas. Nonnulla me quoque debere fateor novis amicis, scil. omni doctrinâ ornato viro CHARDON DE LA ROCHETTE, qui me suorum monitorum honore non dedignatus est neque etiam injusto premam silentio doctissimi Equitis HERBERTI CROFT miram in me benignitatem, qui, cùm multa in Persium diu meditatus esset, plurimas et exquisitissimas Ambiano ab urbe observationes ad me misit, præcipue textûs interpunctioni perutiles. Quòd si non omnes in commentarium meum inseruerim, iis tamen usus sum, imprimis ad operis per puncta dilucidationem.

Invenies demum, Lector, nonnullas adnotationes criticas celeberrimi quondam philosophi DIDEROT. Has ego recepi ex exemplari unico, quod Gallice dicimus exemplaire d'épreuve, versionis abbatis LE MONNIER. Folia quæque typis mandanda recensuerat Diderot, suasque marginibus emendationes manu scriptas apposuerat; atque ad doctum suum amicum miserat, ut

[ocr errors]

inde fructum caperet aliquantulum. Sin autem non eæ sint quæ tantum virum decerent, sicuti mihi visum est; at saltem, nec contemnendas nec prætermittendas judicavi, ut constaret quantum ego laboris susceperim, qui ne hilum quidem despexerim ad optimam auctoris nostri illustrationem; et, quod maximum reor, ad tuam, Lector, utilitatem commodumque certissimum. Uno verbo, inde judicare licet quanta sit fides adhibenda editioni quæ tot clarorum virorum, tum defunctorum, tum adhuc in terris degentium, lucubrationibus fuerit illustrata.

[ocr errors]

Quoniam res poscere videtur, ut de auctore nostro potissimum loquar, id paucis expediam. Persius Horatium simplicitate dicendi, lepore, urbanitate, non videtur assequi, nec Juvenalem magnificentiâ sententiarum, neque оμлx nai ¿1⁄2iwμxtixỹ λései, hâc, inquam, dictione splendidâ, vehementi, tragicâ, quæ auditorium frequens atque coronam theatri requirat, quâque Venusinum poëtam superare videtur Aquinas; sed et illi quoque sua laus est. Persius celer et expeditus in scribendo verborum parcimoniam gravitate sententiarum abunde compensat. Zenonis ac stoicorum dia dicta, stylo severo, non moroso tamen, sed contra ornato ac perpolito, in

memoriam omnium incidit: uno verbo, illustris ille stoicæ scholæ discipulus, versibus plane aureis, sonoris ac fluentibus hexametris, quantum pateretur lex operis, non oblitâ tamen stoicâ virilitate, nobis vitæ normam omnem, justi et injusti confinia, uno tantum libello ita descripsit, ut veram gloriam consecutus fuerit, teste Quintiliano, et majorem, teste Martiale, quàm si poëma epicum scripsisset: et, certe, sin minus de litteris, at saltem de moribus longe melius meritus est, quàm ipsi Horatius atque Juvenalis. Non possum ideo quin mirer negligentiam magistrorum hodiernorum, qui, dum toti in Virgilio et Horatio explicandis incumbunt, ne minimam quidem suis auditoribus particulam nostri vatis indulgent. An eos terret disciplina ros; an Persii obscuritas? nescio. Utcumque est ; id eos rogare velim, ut attentius considerent, annon eruditione suâ, quam elevare mihi non est animus, dignum esset, haud posthabitis tamen Virgilio et Horatio, Persium in scholis interdum legere atque discipulis suis explicare, qui simul et animum eorum præceptis suis sapientissimis, atque, fas mihi sit ita loqui, pene Christianis imbueret, et ingenium difficultate ipsâ acueret.

[ocr errors]
« PredošláPokračovať »