Obrázky na stránke
PDF
ePub
[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

AD LECTOREM.

VOLUMEN

OLUMEN hoc, in quo satiræ sex A. PERSIT, necnon C. Lucilji fragmenta continentur, diu exspectatum , tandem prodit in lucem. Quòd si præcedentibus D. JUNII JUVenalis satirarum tomis, et Q. HORATII FLACCI operibus a me editis , anno M. DCCC. VI, Lector, adjunxeris, satirographorum Romanorum seriem universam habebis. Utque tibi tuisque studiis bene vertat, DEUS OPT. MAX. faxit! De meo labore nunc pauca dicam. Eumdem propemodum ordinem in distribuendis materiis , eamdemque in explicando contextu , aut in emendando rationem servavi : quidquid enim semel placuit non leviter neque sine causa deserendum. Iisdem igitur opibus adjutus, codicibus scilicet Bibliothecæ Parisinæ, Cornuti præterea , Britannici , Casauboni, Lubini, Pratei, et aliorum doctis elucubrationibus ditatus , rem difficultatis haud parvæ, fatebor, aggressus sum. Casauboni præstantissimum opus veluti fundamentum novi commentarii libenter recepi. At, cùm in eo multiplex et immensa eru. ditio, pace tanti viri dicam , redundaret , inde tantum elicui quicquid ad propositum meum melius , commodiusve aptari posse mihi videretur : quando enim de scriptore tam recondito agitur , nihil præstantius, efficaciusve quàm explicatio simplex ac perpetua, quæ vel minimum lectori desiderandum relinquat. Commentarius igitur iste meus est quasi summa observationum quæ ad hunc diem de Persio nobis traditæ fuerunt, ad

quas opportune accedunt inedita multa, quæ mihi vel occasio , vel amicorum benevolentia suppeditavit : atque, ut suum unicuique redderem, litteris initialibus varias notas signavi, suadente erudito viro FRANCISCO BOISSONADE, qui et in Persio edendo, ut antea in Juvenale, consiliis suis me perhumaniter adjuvit. Ne tamen , Lector , erres, id te præmonitum volo, scilicet, me non semper iisdem , nec totidem verbis quibus illi notas exarâsse ; quas modo contraxi , modo produxi, pro ut poscerent series et ordo operiş. Difficultates nonnullas et incommoda præ se ferre hunc interpretandi modum non diffiteor, at illæ nec sunt tantæ, quantæ quæ ex inconcinnis ac sine delectu direptis hinc et inde notis procedunt. Cùm ad utilitatem lectoris

perpetuo attenderim, quod ei commodissimum foret

[ocr errors]

selegi , habità prius religiose reverentiâ

reverentiâ quam nostris debendam magistris profiteor:

Atque utinam LUCILIUS integer servaretur; optimus vitæ præceptor, pictorque morum acutissimus ! Id vero aliter infelici nescio quo fato, accidit. Fragmenta permulta quidem satirographorum principis collegit , inter alios, FRANCISCUS DOUSA JANT filius, sed multimodis deformata, mutilata , atque parum proficientia ad rem poëticam aut satiricam ; ideoque difficile admodum ex iis rectum de Lucilio ferri judicium posset : cùm autem aliunde multa grammatices ac philologiæ respectu perutilia præberent, præsertim propter verba innumera , venerandam antiquitatem redolentia, ea denuo typis mandanda curavi. Hæc autem debentür präsertim Ciceroni, Quintiliano, Diomedi, Gellio, Nonio, Festo , Servio, Isidoro, Charisio , Lactantio , qui, duobus tribusve exceptis , grammaticos inter claruerunt; unde fit, ut ea potissimum quæ àrti suæ profutura judicarent excerpserint. Nostris autem fragmentis notulas magna ex parte ab iisdem scriptoribus acceptas subjunxi, quæ verba vetusta et obsoleta , vel difficiliora interpretarentur, quo major juventuti effloresceret utilitas.

Cæteroquin , eadem est forma volumini quæ

[ocr errors]

fuit nostro Juvenali, characteres iidem , eadem cura typographiæ adhibita, tum a nobismet ipsis, tum ab illustri nostro typographo, cujus constantiam liberalitatemque non possum satis laudare; quique, ut ante, observationes aliquot in notas sparsit litteris F. D. insignitas. Nonnulla me quoque debere fateor novis amicis , scil. omni doctrinâ ornato viro CHARDON DE LA ROCHETTE, qui me suorum monitorum honore non dedignatus est : neque etiam injusto premam silentio doctissimi Equitis HERBERTI CROFT miram in me benignitatem , qui, cùm multa in Persium diu meditatus esset, plurimas et exquisitissimas Ambiano ab urbe observationes ad me misit, præcipue textûs interpunctioni perutiles. Quòd si non omnes in commentarium meum inseruerim , iis tamen usus sum, imprimis ad operis per puncta dilucidationem.

Invehies demum , Lector, nonnullas adnotationes criticas celeberrimi quondam philosophi DIDEROT. Has ego recepi ex exemplari unico, quod Gallice dicimus exemplaire d'épreuve, versionis abbatis LE MONNIER. Folia quæque typis mandanda recensuerat Diderot, suasque marginibus emendationes manu scriptas apposuerat; atque ad doctum suum amicum miserat , ut

« PredošláPokračovať »