C. LUCILII SUESSANI AURUNCANI EQ. ROMANI SATIRARUM FRAGMENTA NEC NON SULPICIAE CALENI UXORIS SATIRA. PARISIIS : MDCCCXII. 2977. e. 23 AD LECTOREM. VOLUMEN hoc, in quo satiræ sex A. PERSII, necnon C. Lucilji fragmenta continentur, diu exspectatum , tandem prodit in lucem. Quòd si præcedentibus D. JUNII JUVENALIS satirarum tomis, et Q. HORATII FLACCI operibus a me editis , anno M. DCCC. VI , Lector, adjunxeris, satirographorum Romanorum seriem universam habebis. Utque tibi tuisque studiis bene vertat, DEUS OPT. MAX. faxit ! De meo labore nunc pauca dicam. Eumdem propemodum ordinem in distribuendis materiis, eamdemque in explicando contextu , aut in emendando rationem servavi : quidquid enim semel placuit non leviter neque sine causa deserendum. Iisdem igitur opibus adjutus, codicibus scilicet Bibliothecæ Parisinæ , Cornuti præterea , Britannici, Casauboni, Lubini, Pratei, et aliorum doctis elucubrationibus ditatus , rem difficultatis haud parvæ, fatebor, aggressus sum. Casauboni præstantissimum opus veluti fundamentum novi commentarii libenter recepi. At, cùm in eo multiplex et immensa eru. |