P. Virgilii Maronis Aeneidos libri i-vi (vii-xii) ed. et annotatione illustr. H. Peerlkamp, Zväzok 2

Predný obal
1843
0 Recenzie
Recenzie nie sú overované, ale Google kontroluje prítomnosť falošného obsahu a po jeho identifikácii ho odstraňuje
 

Čo hovoria ostatní - Napísať recenziu

Na obvyklých miestach sme nenašli žiadne recenzie.

Časté výrazy a frázy

Populárne pasáže

Strana 150 - Minervam tela tenent. saevit medio in certamine Mavors 700 caelatus ferro, tristesque ex aethere Dirae, et scissa gaudens vadit Discordia palla, quam cum sanguineo sequitur Bellona flagello.
Strana 48 - ... fluctus uti primo coepit cum albescere vento, paulatim sese tollit mare et altius undas erigit, inde imo consurgit ad aethera fundo.
Strana 68 - Ecce Sabinorum prisco de sanguine magnum agmen agens Clausus magnique ipse agminis instar, Claudia nunc a quo diffunditur et tribus et gens per Latium, postquam in partem data Roma Sabinis.
Strana 105 - ... fumiferam noctem commixtis igne tenebris. 255 non tulit Alcides animis, seque ipse per ignem praecipiti iecit saltu, qua plurimus undam fumus agit nebulaque ingens specus aestuat atra. hie Cacum in tenebris incendia vana vomentem corripit in nodum complexus, et angit inhaerens elisos oculos et siccum sanguine guttur.
Strana 357 - Pro crinali auro, pro longae tegmine pallae tigridis exuviae per dorsum a vertice pendent.
Strana 192 - Talia dicta dabat ; sed viribus ensis adactus Transabiit costas et candida pectora rumpit. Volvitur Euryalus leto, pulchrosque per artus It cruor, inque...
Strana 8 - Oenotria tellus 85 in dubiis responsa petunt : hue dona sacerdos cum tulit et caesarum ovium sub nocte silenti pellibus incubuit stratis somnosque petivit, multa modis simulacra videt volitantia miris et varias audit voces fruiturque deorum 90 conloquio atque imis Acheronta adfatur Avernis.
Strana 189 - Albani (tum rex stabula alta Latinus habebat): ut stetit et frustra absentem respexit amicum. 'Euryale infelix, qua te regione reliqui? 390 quave sequar, rursus perplexum iter omne revolvens fallacis silvae?
Strana 86 - Ascanius clari condet cognominis Albam. Haud incerta cano. Nunc qua ratione, quod instat, Expedias victor, paucis, adverte, docebo. 50 Arcades his oris, genus a Pallante profectum, Qui regem Euandrum comites, qui signa secuti, Delegere locum et posuere in montibus urbem Pallantis proavi de nomine Pallanteum.
Strana 66 - Caeculus. Hunc legio late comitatur agrestis ; Quique altum Praeneste viri, quique arva Gabinae lunonis gelidumque Anienem et roscida rivis Hernica saxa colunt; quos dives Anagnia pascit, Quos, Amasene pater. Non illis omnibus arma 685 Nec clipei currusve sonant.

Bibliografické informácie