Obrázky na stránke
PDF
ePub

Non, quo more pyris vesci Calaber jubet hospes,
Tu me fecisti locupletem. Vescere sodes.
Jam satis est. At tu quantumvis tolle. Benigne.
Non invisa feres pueris munuscula parvis.
Tam teneor dono, quam si dimittar onustus.
Ut libet: haec porcis hodie comedenda relinques.
Prodigus et stultus donat, quae spernit et odit :
Haec seges ingratos tulit, et feret omnibus annis.
Vir bonus et sapiens dignis ait esse paratus;
Nec tamen ignorat quid distent aera lupinis.
Dignum praestabo me etiam pro laude merentis.
Quod si me noles usquam discedere, reddes
Forte latus, nigros angusta fronte capillos;
Reddes dulce loqui; reddes ridere decorum, et
Inter vina fugam Cinarae moerere protervae.
Forte per angustam tenuis nitedula rimam
Repserat in cumeram frumenti; pastaque rursus
Ire foras pleno tendebat corpore frustra.
Cui mustela procul, Si vis, ait, effugere istinc,
Macra cavum repetes arctum, quem macra subîsti.
Hac ego si compellor imagine, cuncta resigno:
Nec somnum plebis laudo satur altilium, nec
Otia divitiis Arabum liberrima muto.

Saepe verecundum laudasti; Rexque Paterque
Audisti coram, nec verbo parcius absens.
Inspice, si

possum donata reponere laetus.

Haud male Telemachus, proles patientis Ulixi:
Non est aptus equis Ithace locus, ut neque planis
Porrectus spatiis, neque multae prodigus herbae:
TOM. II.
N

Atride, magis apta tibi, tua dona relinquam.
Parvum parva decent mihi jam non regia Roma,
Sed vacuum Tibur placet, aut imbelle Tarentum,
Strenuus, et fortis, causisque, Philippus, agendis
Clarus, ab officiis octavam circiter horam
Dum redit, atque foro nimium distare Carinas,
Jam grandis natu, queritur, conspexit, ut aiunt,
Adrasum quendam, vacua tonsoris in umbra,
Cultello proprios purgantem leniter ungues.
Demetrî, (puer hic non laeve jussa Philippi
Accipiebat) abi, quaere, et refer, unde domo, quis,
Cujus fortunae, quo sit patre, quove patrono.
It, redit, et narrat, Vulteium nomine Menam,
Praeconem, tenui censu, sine crimine notum ;
Et properare loco, et cessare, et quaerere, et uti,
Gaudentem parvisque sodalibus, et lare certo,
Et ludis, et, post decisa negotia, Campo.
Scitari libet ex ipso, quodcunque refers: dic
Ad coenam veniat. Non sane credere Maena:
Mirari secum tacitus. Quid multa? Benigne,
Respondet. Neget ille mihi? Negat improbus, et te
Negligit, aut horret. Vulteium mane Philippus,
Vilia vendentem tunicato scruta popello,
Occupat, et salvere jubet prior. Ille Philippo
Excusare laborem, et mercenaria vincla,
Quod non mane domum venisset; denique quod
Providisset eum. Sic ignovisse putato [non
Me tibi, si coenas hodie mecum. Ut libet. Ergo
Post nonam venies: nunc i, rem strenuus auge.

Ut ventum ad coenam est, dicenda, tacenda locu-
Tandem dormitum dimittitur. Hic ubi saepe [tus,
Occultum visus decurrere piscis ad hamum,
Mane cliens, et jam certus conviva; jubetur
Rura suburbana indictis comes ire Latinis.
Impositus mannis, arvum coelumque Sabinum
Non cessat laudare. Videt ridetque Philippus:
Et, sibi dum requiem, dum risus undique quaerit,
Dum septem donat sestertia, mutua septem
Promittit, persuadet uti mercetur agellum.
Mercatur. Ne te longis ambagibus ultra
Quam satis est morer; ex nitido fit rusticus, atque
Sulcos et vineta crepat mera: praeparat ulmos:
Immoritur studiis, et amore senescit habendi.
Verum, ubi oves furto, morbo periere capellae,
Spem mentita seges, bos est enectus arando;
Offensus damnis, media de nocte caballum
Arripit, iratusque Philippi tendit ad aedes.
Quem simul adspexit scabrum intonsumque Phi-
lippus ;

Durus, ait, Vultei, nimis attentusque videris
Esse mihi. Pol me miserum, patrone, vocares,
Si velles, inquit, verum mihi ponere nomen.
Quod te per Genium, dextramque, deosque Pe-
nates,

Obsecro et obtestor, vitae me redde priori.
Qui semel adspexit, quantum dimissa petitis
Praestent, mature redeat, repetatque relicta.
Metiri se quemque suo modulo ac pede verum est.
TOM. II,
N 2

EPIST. VIII.

AD CELSUM ALBINOVANUM.

CELSO gaudere et bene rem gerere Albinovano, Musa rogata, refer, comiti scribaeque Neronis. Si quaeret, quid agam; dic, multa et pulchra

minantem,

Vivere nec recte, nec suaviter : haud quia grando
Contuderit vites, oleamque momorderit aestus;
Nec quia longinquis armentum aegrotet in agris:
Sed quia, mente minus validus, quam corpore toto,
Nil audire velim, nil discere, quod levet aegrum;
Fidis offendar medicis, irascar amicis,
Cur me funesto properent arcere veterno ;
Quae nocuere sequar, fugiam quae profore cre-

dam ;

Romae Tibur amem, ventosus, Tibure Romam.
Post haec, ut valeat ; quo pacto rem gerat, et se;
Ut placeat juveni, percontare, utque cohorti.
Si dicet, Recte; primum gaudere, subinde
Praeceptum auriculis hoc instillare, memento;
Ut tu fortunam, sic nos te, Celse, feremus.

EPIST. IX.

AD CLAUDIUM NERONEM.

SEPTIMUS, Claudî, nimirum intelligit unus,
Quanti me facias: nam, cum rogat, et prece cogit
Scilicet, ut tibi se laudare et tradere coner,
Dignum mente domoque legentis honesta Neronis;
Munere cum fungi propioris censet amici:
Quid possim, videt ac novit me valdius ipso.
Multa quidem dixi, cur excusatus abirem:
Sed timui, mea ne finxisse minora putarer,
Dissimulator opis propriae, mihi commodus uni.
Sic ego, majoris fugiens opprobria culpae,
Frontis ad urbanae descendi praemia. Quod si
Depositum laudas ob amici jussa pudorem,
Scribe tui gregis hunc, et fortem crede, bonum-
que.

EPIST. X.

AD FUSCUM ARISTIUM.

URBIS amatorem Fuscum salvere jubemus

Ruris amatores, hac in re scilicet una

Multum dissimiles, at cetera pene gemelli,

Fraternis animis: quidquid negat alter, et alter;

Adnuimus pariter. Vetuli notique columbi,

« PredošláPokračovať »