Obrázky na stránke
PDF
ePub

Tu nidum servas, ego laudo ruris amoeni
Rivos, et musco circumlita saxa, nemusque.
Quid, quaeris? vivo, et regno, simul ista reliqui,
Quae vos ad coelum fertis rumore secundo;
Utque sacerdotis fugitivus liba recuso,
Pane egeo, jam mellitis potiore placentis.
Vivere naturae si convenienter oportet,
Ponendaeque domo quaerenda est area primum;
Novistine locum potiorem rure beato?
Est, ubi plus tepeant hiemes? ubi gratior aura
Leniat et rabiem Canis, et momenta Leonis,
Cum semel accepit Solem furibundus acutum ?
Est ubi depellat somnos minus invida cura?
Deterius Libycis olet aut nitet herba lapillis?
Purior in vicis aqua tendit rumpere plumbum,
Quam quae per pronum trepidat cum murmure
rivum?

Nempe inter varias nutritur silva columnas,
Laudaturque domus, longos quae prospicit agros.
Naturam expelles furca, tamen usque recurret,
Et mala perrumpet furtim fastidia victrix.
Non, qui Sidonio contendere callidus ostro
Nescit Aquinatem potantia vellera fucum,
Certius accipiet damnum, propiusve medullis,
Quam qui non poterit vero distinguere falsum.
Quem res plus nimio delectavere secundae,
Mutatae quatient: si quid mirabere, pones
Invitus. Fuge magna: licet sub paupere
Reges et regum vita praecurrere amicos.

tecto

Cervus equum, pugna melior, communibus herbis
Pellebat, donec minor in certamine longo
Imploravit opes hominis, frenumque recepit:
Sed, postquam victor violens discessit ab hoste,
Non equitem dorso, non frenum depulit ore.
Sic, qui pauperiem veritus, potiore metallis,
Libertate caret, dominum vehet improbus, atque
Serviet aeternum ; quia parvo nesciet uti.
Cui non conveniet sua res, ut calceus olim,
Si pede major erit, subvertet; si minor, uret.
Laetus sorte tua vives sapienter, Aristî;
Nec me dimittes incastigatum, ubi plura
Cogere quam satis est, ac non cessare, videbor.
Imperat aut servit collecta pecunia cuique,
Tortum digna sequi potius quam ducere funem.
Haec tibi dictabam post fanum putre Vacunae,
Excepto quod non simul esses, cetera laetus.

EPIST. XI.

AD BULLATIUM.

QUID tibi visa Chios, Bullatî, notaque Lesbos ? Quid concinna Samos? quid Croesi regia Sardis? Smyrna quid, et Colophon? majora minorane

fama?

Cunctane prae campo et Tiberino flumine sordent? An venit in votum Attalicis ex urbibus una?

An Lebedum laudas odio maris atque viarum?Scis, Lebedus quid sit; Gabiis desertior, atque Fidenis, vicus: tamen illic vivere vellem, Oblitusque meorum, obliviscendus et illis, Neptunum procul e terra spectare furentem.Sed neque, qui Capua Romam petit, imbre luto

que

Aspersus, volet in caupona vivere; nec, qui
Frigus collegit, furnos et balnea laudat,
Ut fortunatam plene praestantia vitam :
Nec, si te validus jactaverit Auster in alto,
Idcirco navem trans Aegaeum mare vendas.
Incolumi Rhodos, et Mitylene pulchra facit, quod
Penula solstitio, campestre nivalibus auris,
Per brumam Tiberis, Sextili mense caminus.
Dum licet, ac vultum servat Fortuna benignum,
Romae laudetur Samos, et Chios, et Rhodos ab-

sens.

Tu, quamcunque deus tibi fortunaverit horam,
Grata sume manu, neu dulcia differ in annum ;
Ut, quocunque loco fueris, vixisse libenter
Te dicas. Nam, si ratio, et prudentia curas,
Non locus effusi late maris arbiter, aufert ;
Coelum, non animum mutant, qui trans mare

currunt.

Strenua nos exercet inertia: navibus atque Quadrigis petimus bene vivere. Quod petis, hic

est,

Est Ulubris, animus si te non deficit

aequus,

EPIST. XII.

AD ICCIUM.

FRUCTIBUS Agrippae Siculis, quos colligis, Iccî,
Si recte frueris, non est ut copia major
Ab Jove donari possit tibi. Tolle querelas :
Pauper enim non est, cui rerum suppetit usus.
Si ventri bene, si lateri est, pedibusque tuis, nil
Divitiae poterunt regales addere majus.

Si forte, in medio positorum abstemius, herbis
Vivis et urtica; sic vivės protenus, ut te
Confestim liquidus fortunae rivus inauret:
Vel quia naturam mutare pecunia nescit,
Vel quia cuncta putas una virtute minora.
Miramur, si Democriti pecus edit agellos
Cultaque, dum peregre est animus sine corpore
velox ;

Cum tu, inter scabiem tantam et contagia lucri,
Nil parvum sapias, et adhuc sublimia cures?
Quae mare compescant causae: quid temperet

annum:

Stellae sponte sua, jussaene vagentur et errent; Quid premat obscurum lunae, quid proferat or bem:

Quid velit et possit rerum concordia discors :] Empedocles, an Stertinium deliret acumen. TOM. II.

Verum, seu pisces seu porrum et caepe trucidas, Utere Pompeio Grospho; et, si quid petet ultro, Defer: nil Grosphus nisi verum orabit et aequum. Vilis amicorum est annona, bonis ubi quid deest. Ne tamen ignores, quo sit Romana loco res; Cantaber Agrippae, Claudî virtute Neronis Armenius cecidit: jus imperiumque Phraates Caesaris accepit, genibus minor: aurea fruges Italiae pleno defudit Copia cornu.

EPIST. XIII.

AD VINIUM ASELLAM.

Ur proficiscentem docui te saepe diuque, Augusto reddes signata volumina, Vinî, Si validus, si laetus erit, si denique poscet: Ne studio nostri pecces, odiumque libellis Sedulus importes opera vehemente minister. Si te forte meae gravis uret sarcina chartae, Abjicito potius, quam, quo perferre juberis, Clitellas ferus impingas, Asinaeque paternum Cognomen vertas in risum, et fabula fias. Viribus utêris per clivos, flumina, lamas. Victor propositi simul ac perveneris illúc, Sic positum servabis onus; ne forte sub ala Fasciculum portes librorum, ut rusticus agnum ; Ut vinosa glomus furtivae Pyrrhia lanae;

« PredošláPokračovať »