Obrázky na stránke
PDF
ePub

Asperitas agrestis, et inconcinna, gravisque,
Quae se commendat tonsa cute, dentibus atris,
Dum vult libertas dici mera, veraque virtus.
Virtus est medium vitiorum, et utrinque reduc-
tum.

Alter, in obsequium plus aequo pronus, et imi
Derisor lecti, sic nutum divitis horret,
Sic iterat voces, et verba cadentia tollit,
Ut puerum saevo credas dictata magistro
Reddere, vel partes mimum tractare secundas.
Alter rixatur de lana saepe caprina ;

Propugnat nugis armatus: Scilicet, ut non
Sit mihi prima fides, et, vere quod placet, ut non
Acriter elatrem, pretium aetas altera sordet.
Ambigitur quid enim? Castor sciat an Docilis

plus;

Brundisium Minucî melius via ducat, an Appî. Quem damnosa Venus, quem praeceps alea nudat, Gloria quem supra vires et vestit et unguit, Quem tenet argenti sitis importuna, famesque, Quem paupertatis pudor et fuga; dives amicus, Saepe decem vitiis instructior, odit et horret; Aut, si non odit, regit: ac, veluti pia mater, Plus quam se sapere, et virtutibus esse priorem, Vult; et ait prope vera: Meae, contendere noli, Stultitiam patiuntur opes; tibi parvula res est : Arcta decet sanum comitem toga; desine mecum Certare. Eutrapelus, cuicunque nocere volebat, Vestimenta dabat pretiosa: beatus enim jam

Cum pulchris tunicis sumet nova consilia, et spes;
Dormiet in lucem; scorto postponet honestum
Officium; nummos alienos pascet; ad imum
Threx erit, aut olitoris aget mercede caballum.
Arcanum neque tu scrutaberis illius unquam ;
Commissumque teges, et vino tortus et ira.
Nec tua laudabis studia, aut aliena reprendes:
Nec, cum venari volet ille, poëmata panges.
Gratia sic fratrum geminorum, Amphionis atque
Zethi, dissiluit; donec suspecta severo
Conticuit lyra. Fraternis cessisse putatur
Moribus Amphion: tu cede potentis amici
Lenibus imperiis; quotiesque educet in agros
Aetolis onerata plagis jumenta, canesque,
Surge, et inhumanae senium depone camenae,
Coenes ut pariter pulmenta laboribus emta:
Romanis sollemne viris opus, utile famae,
Vitaeque et membris; praesertim cum valeas, et.
Vel cursu superare canem, vel viribus aprum
Possis. Adde, virilia quod speciosius arma
Non est qui tractet: scis quo clamore coronae
Proelia sustineas campestria: denique saevam
Militiam puer et Cantabrica bella tulisti
Sub duce qui templis Parthorum signa refigit
Nunc, et, si quid abest, Italis adjudicat armis.
Ac, ne te retrahas, et inexcusabilis absis;
Quamvis nil extra numerum fecisse modumque
Curas, interdum nugaris rure paterno.
Partitur lintres exercitus: Actia pugna,

Te duce, per pueros hostili more refertur:
Adversarius est frater; lacus Hadria: donec
Alterutrum velox Victoria fronde coronet.
Consentire suis studiis qui crediderit te,
Fautor utroque tuum laudabit pollice ludum.
Protenus ut moneam, si quid monitoris eges tu
Quid de quoque viro, et cui dicas, saepe videto.
Percontatorem fugito: nam garrulus idem est,
Nec retinent patulae commissa fideliter aures;
Et semel emissum volat irrevocabile verbum.
Non ancilla tuum jecùr ulceret ulla, puerve,
Intra marmoreum venerandi limen amici:
Ne dominus pueri pulchri, caraeve puellae,
Munere te parvo beet, aut incommodus angat.
Qualem commendes, etiam atque etiam adspice;

ne mox

Incutiant aliena tibi peccata pudorem.
Fallimur, et quondam non dignum tradimus. Ergo,
Quem sua culpa premet, deceptus omitte tueri;
Ut penitus notum, si tentent crimina, serves,
Tuterisque tuo fidentem praesidio: qui
Dente Theonino cum circumroditur, ecquid
Ad te post paullo ventura pericula sentis?
Nam tua res agitur, paries cum proximus ardet;
Et neglecta solent incendia sumere vires.
Dulcis inexpertis cultura potentis amici :
Expertus metuit. Tu, dum tua navis in alto est,
Hoc age, ne mutata retrorsum te ferat aura.
Oderunt hilarem tristes, tristemque jocosi,

Sedatum celeres, agilem gnavumque remissi : Potores bibuli media de nocte Falerni Oderunt porrecta negantem pocula, quamvis Nocturnos jures te formidare tepores. Deme supercilio nubem: plerumque modestus Occupat obscuri speciem, taciturnus acerbi. Inter cuncta leges, et percontabere doctos, Qua ratione queas traducere leniter aevum ; Ne te semper inops agitet vexetque cupido, Ne pavor, et rerum mediocriter utilium spes: Virtutem doctrina paret, Naturane donet : Quid minuat curas; quid te tibi reddat amicum; Quid pure tranquillet; honos, an dulce lucellum, An secretum iter, et fallentis semita vitae. Me quoties reficit gelidus Digentia rivus, Quem Mandela bibit, rugosus frigore pagus; Quid sentire putas, quid credis, amice, precari? Sit mihi, quod nunc est, etiam minus: et mihi

vivam

Quod superest aevi, si quid superesse volunt dî: Sit bona librorum et provisae frugis in annum Copia: neu fluitem dubiae spe pendulus horae. Sed satis est orare Jovem quae donat et aufert: Det vitam, det opes; aequum mî animum ipse parabo.

EPIST. XIX.

AD MAECENATEM.

PRISCO si credis, Maecenas docte, Cratino,
Nulla placere diu nec vivere carmina possunt,
Quae scribuntur aquae potoribus. Ut male sanos
Adscripsit Liber satyris faunisque poëtas,
Vina fere dulces oluerunt mane camenae.
Laudibus arguitur vini vinosus Homerus:
Ennius ipse pater nunquam, nisi potus, ad arma
Prosiluit dicenda. Forum putealque Libonis
Mandabo siccis, adimam cantare severis.'
Hoc simul edixi, non cessavere poëtae
Nocturno certare mero, putere diurno.
Quid? si quis vultu torvo ferus, et pede nudo,
Exiguaeque togae simulet textore Catonem,
Virtutemne repraesentet moresque Catonis ?
Rupit Iarbitan Timagenis aemula lingua,
Dum studet urbanus, tenditque disertus haberi.
Decipit exemplar vitiis imitabile. Quod si
Pallerem casu, biberent exsangue cuminum.
O imitatores, servum pecus! ut mihi saepe
Bilem, saepe jocum, vestri movere tumultus !
Libera per vacuum posui vestigia princeps;
Non aliena meo pressi pede. Qui sibi fidit,
Dux regit examen. Parios ego primus iambos
TOM. II.

[ocr errors]
« PredošláPokračovať »