Argentum, vestes Gaetulo murice tinctas, Sunt qui non habeant ; est qui non curat habere. Cur alter fratrum cessare, et ludere, et ungui Praeferat Herodis palmetis pinguibus; alter, Dives et importunus, ad umbram lucis ab ortu, Silvestrem flammis et ferro mitiget agrum ; Scit Genius, natale comes qui temperat astrum, Naturae deus humanae, mortalis in unum- quodque caput, vultu mutabilis, albus et ater. Utar, et ex modico, quantum res poscet, acervo Tollam ; nec metuam, quid de me judicet heres, Quod non plura datis invenerit: et tamen idem Scire volam, quantum simplex hilarisque nepoti Discrepet, et quantum discordet parcus avaro. Distat enim, spargas tua prodigus, an neque sum-
Invitus facias, nec plura parare labores; Ac potius, puer ut festis Quinquatribus olim, Exiguo gratoque fruaris tempore raptim. Pauperies immunda procul procul absit. Ego, u-
Nave ferar magna an parva, ferar unus et idem. Non agimur tumidis velis Aquilone secundo; Non tamen adversis aetatem ducimus Austris : Viribus, ingenio, specie, virtute, loco, re, Extremi primorum, extremis usque priores. Non es avarus: abi. Quid? cetera jam simul isto Cum vitio fugêre? caret tibi pectus inani Ambitione? caret mortis formidine, et ira?
Somnia, terrores magicos, miracula, sagas, Nocturnos lemures, portentaque Thessala, rides? Natales grate numeras? ignoscis amicis? Lenior et melior fis, accedente senecta? Quid te exemta levat spinis de pluribus una? Vivere si recte nescis, decede peritis. Lusisti satis, edisti satis, atque bibisti: Tempus abire tibi est, ne potum largius aequo Rideat et pulset lasciva decentius aetas.
HUMANO capiti cervicem pictor equinam
Jungere si velit, et varias inducere plumas Undique collatis membris, ut turpiter atrum Desinat in piscem mulier formosa superne; Spectatum admissi risum teneatis, amici? Credite, Pisones, isti tabulae fore librum Persimilem, cujus, velut aegri somnia, vanae Fingentur species; ut nec pes, nec caput uni Reddatur formae. Pictoribus atque poëtis Quidlibet audendi semper fuit aequa potestas. Scimus, et hanc veniam petimusque damusque vi
Sed non ut placidis coëant immitia; non ut Serpentes avibus geminentur, tigribus agni. Inceptis gravibus plerumque, et magna professis, Purpureus, late qui splendeat, unus et alter Assuitur pannus; cum lucus et ara Dianae,
Et properantis aquae per amoenos ambitus agros, Aut flumen Rhenum, aut pluvius describitur ar
Sed nunc non erat his locus: et fortasse cupressum Scis simulare; quid hoc, si fractis enatat exspes Navibus, aere dato qui pingitur? amphora coepit Institui; currente rota, cur urceus exit?
Denique sit quidvis, simplex duntaxat, et unum. Maxima pars vatum, pater et juvenes patre digni, Decipimur specie recti: brevis esse laboro, Obscurus fio; sectantem lenia nervi
Deficiunt animique; professus grandia turget; Serpit humi tutus nimium timidusque procellae ; Qui variare cupit rem prodigialiter unam, Delphinum silvis appingit, fluctibus aprum : In vitium ducit culpae fuga, si caret arte. Aemilium circa ludum faber unus et ungues Exprimet, et molles imitabitur aere capillos; Infelix operis summa, quia ponere totum Nesciet. Hunc ego me, si quid componere curem, Non magis esse velim, quam naso vivere pravo, Spectandum nigris oculis, nigroque capillo. Sumite materiam vestris, qui scribitis, aequam Viribus; et versate diu, quid ferre recusent, Quid valeant humeri: cui lecta potenter erit res, Nec facundia deseret hunc, nec lucidus ordo. Ordinis haec virtus erit et venus, aut ego fallor, Ut jam nunc dicat, jam nunc debentia dici Pleraque differat, et praesens in tempus omittat a
« PredošláPokračovať » |