Hoc amet, hoc spernat promissi carminis auctor. In verbis etiam tenuis cautusque serendis, Dixeris egregie, notum si callida verbum Reddiderit junctura novum. Si forte necesse est Indiciis monstrare recentibus abdita rerum, Fingere cinctutis non exaudita Cethegis Continget; dabiturque licentia sumta pudenter; Et nova, factaque nuper, habebunt verba fidem, si Graeco fonte cadant, parce detorta. Quid autem? Caecilio Plautoque dabit Romanus ademtum Virgilio Varioque? ego cur, acquirere pauca Si possum, invideor, cum lingua Catonis et Ennî Sermonem patrium ditaverit, et nova rerum Nomina protulerit? Licuit, semperque licebit Signatum praesente nota procudere nomen. Ut silvae foliis pronos mutantur in annos; Prima cadunt: ita verborum vetus interit aetas, Et juvenum ritu florent modo nata, vigentque. Debemur morti nos, nostraque: sive receptus Terra Neptunus classes Aquilonibus arcet, Regis opus; sterilisque diu palus, aptaque remis, Vicinas urbes alit, et grave sentit aratrum; Seu cursum mutavit iniquum frugibus amnis, Doctus iter melius: mortalia facta peribunt, Nedum sermonum stet honos, et gratia vivax. Multa renascentur, quae jam cecidere; cadentque, Quae nunc sunt in honore, vocabula, si volet usus, Quem penes arbitrium est, et jus, et norma lo-
Res gestae regumque ducumque et tristia bella Quo scribi possent numero, monstravit Homerus. Versibus impariter junctis queremonia primum, Post etiam inclusa est voti sententia compos: Quis tamen exiguos elegos emiserit auctor, Grammatici certant, et adhuc sub judice lis est. Archilochum proprio rabies armavit iambo: Hunc socci cepere pedem, grandesque cothurni, Alternis aptum sermonibus, et populares Vincentem strepitus, et natum rebus agendis. Musa dedit fidibus divos, puerosque deorum, Et pugilem victorem,et equum certamine primum, Et juvenum curas, et libera vina, referre. Descriptas servare vices, operumque colores, Cur ego, si nequeo ignoroque, poëta salutor? Cur nescire, pudens prave, quam discere, malo? Versibus exponi tragicis res comica non vult : Indignatur item privatis ac prope socco Dignis carminibus narrari coena Thyestae. Singula quaeque locum teneant sortita decentem. Interdum tamen et vocem Comoedia tollit, Iratusque Chremes tumido delitigat ore.
Et tragicus plerumque dolet sermone pedestri : Telephus et Peleus, cum pauper et exsul uterque, Projicit ampullas et sesquipedalia verba, Si curat cor spectantis tetigisse querela. Non satis est pulchra esse poëmata; dulcia sunto Et quocunque volent, animum auditoris agunto. Ut ridentibus arrident, ita flentibus adflent,
Humani vultus: si vis me flere, dolendum est Primum ipsi tibi: tunc tua me infortunia laedent. Telephe, vel Peleu, male si mandata loqueris, Aut dormitabo, aut ridebo. Tristia moestum Vultum verba decent; iratum plena minarum; Ludentem lasciva; severum seria dictu. Format enim Natura prius nos intus ad omnem Fortunarum habitum; juvat, aut impellit ad iram, Aut ad humum moerore gravi deducit, et angit: Post effert animi motus interprete lingua. Si dicentis erunt fortunis absona dicta, Romani tollent equites peditesque cachinnum. Intererit multum divusne loquatur, an heros; Maturusne senex, an adhuc florente juventa Fervidus; et matrona potens, an sedula nutrix ; Mercatorne vagus, cultorne virentis agelli; Colchus, an Assyrius; Thebis nutritus, an Argis. Aut famam sequere, aut sibi convenientia finge, Scriptor. Honoratum si forte reponis Achillem; Impiger, iracundus, inexorabilis, acer,
Jura neget sibi nata, nihil non arroget armis. Sit Medea ferox invictaque, flebilis Ino, Perfidus Ixion, Io vaga, tristis Orestes.
Si quid inexpertum scenae committis, et audes Personam formare novam; servetur ad imum Qualis ab incepto processerit, et sibi constet. Difficile est proprie communia dicere; tuque Rectius Iliacum carmen deducis in actus, Quam si proferres ignota indictaque primus.
Publica materies privati juris erit, si
Nec circa vilem patulumque moraberis orbem ;' Nec verbum verbo curabis reddere fidus Interpres ; nec desilies imitator in arctum, Unde pedem proferre pudor vetet, aut operis lex. Nec sic incipies, ut scriptor cyclius olim:
Fortunam Priami cantabo, et nobile bellum." Quid dignum tanto feret hic promissor hiatu? Parturiunt montes; nascetur ridiculus mus. Quanto rectius hic, qui nil molitur inepte? Dic mihi, Musa, virum, captae post tempora Trojae,
Qui mores hominum multorum vidit et urbes.' Non fumum ex fulgore, sed ex fumo dare lucem, Cogitat, ut speciosa dehinc miracula promat, Antiphaten, Scyllamque, et cum Cyclope Cha
Nec reditum Diomedis ab interitu Meleagri, Nec gemino bellum Trojanum orditur ab ovo. Semper ad eventum festinat; et in medias res, Non secus ac notas, auditorem rapit; et, quae Desperat tractata nitescere posse, relinquit: Atque ita mentitur, sic veris falsa remiscet, Primo ne medium, medio ne discrepet imum. Tu, quid ego, et populus mecum desideret, audi: Si plausoris eges aulaea manentis, et usque Sessuri, donec cantor, Vos plaudite, dicat; Aetatis cujusque notandi sunt tibi mores, Mobilibusque decor naturis dandus et annis.
Reddere qui voces jam scit puer, et pede certo Signat humum, gestit paribus colludere, et iram Colligit ac ponit temere, et mutatur in horas. Imberbus juvenis, tandem custode remoto, Gaudet equis canibusque, et aprici gramine cam- Cereus in vitium flecti, monitoribus asper, [pi; Utilium tardus provisor, prodigus aeris, Sublimis, cupidusque, et amata relinquere pernix. Conversis studiis, aetas animusque virilis Quaerit opes et amicitias, inservit honori; Commisisse cavet, quod mox mutare laboret. Multa senem circumveniunt incommoda; vel
Quaerit, et inventis miser abstinet, ac timet uti, Vel quod res omnes timide gelideque ministrat ; Dilator, spe longus, iners, avidusque futuri, Difficilis, querulus, laudator temporis acti Se puero, Censor castigatorque minorum. Multa ferunt anni venientes commoda secum, Multa recedentes adimunt. Ne forte seniles Mandentur juveni partes, pueroque viriles; Semper in adjunctis aevoque morabimur aptis. Aut agitur res in scenis, aut acta refertur. Segnius irritant animos demissa per aurem, Quam quae sunt oculis subjecta fidelibus, et quae. Ipse sibi tradit spectator. Non tamen intus Digna geri promes in scenam: multaque tolles Ex oculis, quae mox narret facundia praesens. Ne pueros coram populo Medea trucidet;
« PredošláPokračovať » |