Obrázky na stránke
PDF
ePub

ܪ

a

Culpari dignos. Quemvis media elige turba ;
Aut ob avaritiam, aut misera ambitione laborat,
Hic nuptarum insanit amoribus, hic puerorum :
Hunc capit argenti splendor; stupet Albius aere:
Hic mutat merces surgente a Sole ad eum quo
Vespertina tepet regio; quin per mala praeceps
Fertur, uti pulvis collectus turbine, ne quid
Summa deperdat metuens, aut ampliet ut rem.
Omnes hi metuunt versus, odere poëtas.
Fenum habet in cornu,longe fuge: dummodo risum
Excutiat sibi, non hic cuiquam parcet amico;
Et, quodcunque semel chartis illeverit, omnes
Gestiet a furno redeuntes scire lacuque,
Et pueros et anus. Agedum, pauca accipe contra.
Primum ego me illorum, dederim quibus esse

poëtas,
Excerpam numero: neque enim concludere versum
Dixeris esse satis; neque, si quis scribat, uti nos,
Sermoni propiora, putes hunc esse poëtam.
Ingenium cui sit, cui mens divinior, atque os
Magna sonaturum, des nominis hujus honorem.
Idcirco quidam, Comoedia necne poëma
Esset, quaesivere; quod acer spiritus, ac vis,
Nec verbis nec rebus inest ; nisi quod pede certo
Differt sermoni, sermo merus. At pater ardens
Saevit, quod meretrice nepos insanus amica
Filius uxorem grandi cum dote recuset;
Ebrius et, magnum quod dedecus, ambulet ante
Noctem cum facibus. Numquid Pomponius istis
Tom. II.

C

6

Audiret leviora, pater si viveret? Ergo
Non satis est puris versum perscribere verbis ;
Quem si dissolvas, quivis stomachetur eodem,
Quo personatus pacto pater. His, ego quae nunc,
Olim quae scripsit Lucilius, eripias si [bum est
Tempora certa modosque,et quod prius ordine ver-
Posterius facias, praeponens ultima primis ;
Non, ut si solvas · Postquam Discordia tetra
Belli ferratos postes portasque refregit,'
Invenias etiam disjecti membra poëtae.
Hactenus haec : alias, justum sit necne poëma;
Nunc illud tantum quaeram, meritone tibi sit
Suspectum genus hoc scribendi. Sulcius acer
Ambulat, et Caprius, rauci male, cumque libellis;
Magnus uterque timor latronibus: at, bene si quis
Et vivat puris manibus, contemnat utrumque.
Ut sis tu similis Coeli Byrrîque, latronum,
Non
ego
sim Caprî, neque

Sulcî; cur metuas me?
Nulla taberna meos habeat, neque pila, libellos,
Queis manus insudet vulgi, Hermogenisque Tigellî:
Nec recitem quidquam, nisi amicis, idque coactus;
Non ubivis, coramve quibuslibet. In medio qui
Scripta foro recitent, sunt multi; quique lavantes:
Suave locus voci resonat conclusus. Inanes
Hoc juvat, haud illud quaerentes, num sine sensu,
Tempore num faciant alieno. Laedere gaudes,
Inquit; et hoc studio pravus facis. Unde petitum
Hoc in me jacis? est auctor quis denique eorum,
Vixi cum quibus ? Absentem qui rodit amicum ; i

Qui non defendit, alio culpante; solutos
Qui captat risus hominum, famamque dicacis;
Fingere qui non visa potest; commissa tacere
Qui nequit; hic niger est: hunc tu,Romane, caveto.
Saepe tribus lectis videas coenare quaternos :
E quibus unus amet quavis adspergere cunctos,
Praeter eum qui praebet aquam; post, hunc quo-

que potus,
Condita cum verax aperit praecordia Liber.
Hic tibi comis, et urbanus, liberque videtur,
Infesto nigris: ego si risi, quod ineptus
Pastillos Rufillus olet, Gorgonius hircum,
Lividus ac mordax videor tibi. Mentio si qua
De Capitolini furtis injecta Petillî
Te coram fuerit, defendas, ut tuus est mos :
Me Capitolinus convictore usus amicoque
A puero est, causaque mea permulta rogatus
Fecit; et incolumis laetor quod vivit in urbe:
Sed tamen admiror, quo pacto judicium illud
Fugerit. Hic nigrae succus loliginis; haec est
Aerugo mera: quod vitium procul afore chartis,
Atque animo prius, ut si quid promittere de me
Possum aliud, vere promitto. Liberius si
Dixero quid, si forte jocosius ; hoc mihi juris
Cum venia dabis. Insuevit pater optimus hoc me,
Ut fugerem, exemplis vitiorum quaeque notando.
Cum me hortaretur, parce, frugaliter, atque
Viverem uti contentus eo, quod mî ipse parasset;
Nonne vides, Albî ut male vivat filius? utque

Barrus inops ? magnum documentum, ne patriam
Perdere quis velit: A turpi meretricis amore (rem
Cum deterreret; Sectanî dissimilis sis :
Ne sequerer moechas, concessa cum Venere uti
Possem ; Deprensi non bella est fama Trebonî,
Aiebat. Sapiens, vitatu quidque petitu
Sit melius, causas reddet tibi; mî satis est, si
Traditum ab antiquis morem servare, tuamque,
Dum custodis eges, vitam, famamque tueri
Incolumem possum:

: simul ac duraverit aetas
Membra animumque tuum, nabis sine cortice. Sic
Formabat puerum dictis: et, sive jubebat [me
Ut facerem quid; Habes auctorem, quo facias hoc;
Unum ex judicibus selectis objiciebat:
Sive vetabat; An hoc inhonestum et inutile factu
Necne sit, addubites, flagret rumore malo cum
Hic, atque ille ? Avidos vicinum funus ut aegros
Exanimat, mortisque metu sibi parcere cogit ;
Sic teneros animos aliena opprobria saepe
Absterrent vitiis. Ex hoc ego sanus ab illis,
Perniciem quaecunque ferunt ; mediocribus, et
Ignoscas, vitiis teneor. Fortassis et istinc [quís
Largiter abstulerit longa aetas, liber amicus,
Consilium proprium; neque enim,cum lectulus,aut
Porticus excepit,desum mihi. Rectius hoc est:[me
Hoc faciens, vivam melius: sic dulcis amicis
Occurram: hoc quidam non belle: numquid ego illi
Imprudens olim faciam simile ? Haec

ego Compressis agito labris ; ubi quid datur otî,

mecum

Illudo chartis. Hoc est mediocribus illis
Ex vitiis unum: cui si concedere nolis,
Multa poëtarum veniet manus, auxilio quae
Sit mihi, nam multo plures sumus ; ac veluti te
Judaei cogemus in hanc concedere turbam.

SATIRA V.

Egressum magna, me accepit Aricia, Roma,
Hospitio modico; rhetor comes Heliodorus,
Graecorum longe doctissimus : inde Forum Appî,
Differtum nautis, cauponibus atque malignis.
Hoc iter ignavi divisimus, altius ac nos
Praecinctis unum: minus est gravis Appia tardis.
Hic ego propter aquam, quod erat deterrima, ven-
Indico bellum, coenantes haud animo aequo [tri
Exspectans comites. Jam nox inducere terris
Umbras, et coelo diffundere signa, parabat :
Tum pueri nautis, pueris convicia nautae
Ingerere. Huc appelle. Trecentos inseris : ohe!
Jam satis est. Dum aes exigitur, dum mula ligatur,
Tota abit hora. Mali culices, l'unaeque palustres
Avertunt somnos. Absentem ut cantat amicam,
Multa prolutus vappa, nauta, atque viator
Certatim ; tandem fessus dormire viator

1
Incipit; ac, missae pastuin, retinacula mulae
Nauta piger saxo religat, stertitque supinus.
Jamque dies aderat, nil cum procedere lintrem

« PredošláPokračovať »