Obrázky na stránke
PDF
ePub

IN LIB. II. EPISTOLARUM.

ferantur, et inibi apud Apollinem et Musas deponantur, et conserventur. Duos ejusmodi poëtas, et, ne invidiam subeat, seipsum unum ex his, in angulum aedis aliquem recedentes fingit; et, dum alter alteri recitat, mutuis laudationibus inter se depugnantes et, quemadmodum Samnites mutuis plagis, se invicem caedentes. His de mutua poëtarum adulatione et assentatione interjectis, tum demum carmina compono, hic elegos subnectit, tanquam apodosin, discedo Alcaeus puncto (i. e. suffragio,, sive sententiâ) illius: ille meo quis? quis, nisi Callimachus? &c. Talis videtur hujus loci scopus, et sententiarum nexus, quam Flacci editores parum perspexisse putamus.

τους

II. 105. Obturem. Ita libri omnes. Wakefield de suo rescripsit obtundam, et interrogationis notâ distinxit. Sed difficultatem viri docti, ingenii vero ad emendandum propensioris, recta verborum ordinatio tollere videtur. Idem, studiis Enitis, impune obturem aures, antea patulas lectoribus: quae antea lectoribus patebant, dum ipse videlicet scribebam, et populi suffragia captabam.

766

140. Et demptus per vim mentis gratissimus

error.

"Pulcherrimam sententiam parit lectio Zaroti; qua PRETIUM mentis dicitur error gratissimus q. d. facile aliquis sana mente careat, ut tam jucundo errore fruatur. Consilio emendandi

66

IN LIB. II. EPISTOLARUM.

"adscribi vix potest in editione tot deformata 66 sphalmatis igitur aut ex bono archetypo est, "aut casus plane similis illi, cum impacta te"mere spongia Nealcis equo spumam effecit, "quam ars pictoris desperârat." GESN.

II. 152.

AUDIERAS, cui Rem di DONARENT, illi decedere pravam Stultitiam. Ita exhibent omnes, quotquot adhuc inspecti sint, libri scripti praeter duos, quorum alter donarunt, alter donarant. Ita etiam editiones veteres, Aldi, Fabricii, Cruquii, Lambini, Torrentii, &c. Attamen magnus Bentleius, spreto hoc librorum consensu : Lege," inquit, quod omnes hos librarios fefellit et la"tuit,

66

[ocr errors]
[ocr errors]

audieras cui "Rem di DONARINT, illi decedere pravam "Stultitiam.

"Audieras illi stultitiam decedere, cui dii rem "donaverint. Ita loquuntur, qui PURE scribunt.” Hoc postremum magni emerim nunquam a viro summo prolatum. Donarint quidem, si affirmâssent libri, tolerari posset: et, si sententia per tempus praesens efferatur, oratio recte procedet, sive donent, sive donarint, adhibeamus. Ubi vero, ut hîc, effertur per praeteritum, recta et con

[blocks in formation]

His verbis una eademque sententia continetur: nec minima quidem differentia inter exemplum prius et posterius est, nisi quod in priore oratio ad tempus praesens accommodata est, in posteriore ad tempus praeteritum. Pro lectione vulgata stat ipse poëtarum princeps:

Progeniem sed enim Trojano a sanguine duci AUDIERAT, Tyrias olim QUAE VERTERET arces. Aen. I. 20.

II. 161. Daturas habent libri vetustiores. Alii daturus.

171. Refigit libri quidam, et ita Bentleius. 173. Morte suprema, i. e. morte ad postremum, omnes fere libri, et editiones veteres. Aldus sorte substituit, quod omnes postea editiones occupavit.

176. Alternis Bentl. ex conjectura.

199. Vulg. domûs procul, pro quo Bentl. rescripsit procul procul ex codice eximio, ut ait, inter Pulmannianos. Ipsum vide.

IN ARTEM POETICAM.

II. 212. Pro juvat, tres Blandinii apud Cruq levat, quod aptius videtur.

IN ARTEM POETICAM.

23. Pro quod vis, Bentl. ex quatuor codd. reposuit quidvis, quod sententia ipsa postulare videtur. 66 Denique sit quidvis, amphora, vel ur66 ceus, vel obba, vel cadus, vel dolium; modo "unum sit et simplex." BENTL.

26. Pro levia, rescripsit Bentl. lenia, cui opponitur nervosum. Eodem modo Cicero de C. Julio: Sunt ejus aliquot orationes, ex quibus, sicut ex Tragoediis, LENITAS ejus sine NERVIS perspici potest. BRUT. 48.

32. Lectionem, quam ex libris quibusdam profert Bentl. in contextum recipere non dubitavimus, unus viz. pro imus. Faber UNUS i. e. unice, omnium optime, exprimet. Nisi ita legimus, claudicat sententia. Sic Horatius loqui solet. Vid. Sat. I. x. 42. et Sat. II. iii. 24. Ita etiam Cicero: Demosthenes UNUS EMINET inter omnes in omni genere dicendi. ORAT. 39.

45, 46. Hos versus alio ordine edidit Bentleius.

In verbis etiam tenuis cautusque serendis,
Hoc amet, hoc spernat, promissi carminis auctor.

IN ARTEM POETICAM.

Et ita interpretatur: "subtilis et cautus ac dif❝ficilis in verbis admittendis, hoc (verbum) a "met, hoe spernat : hoc ut probum recipiat, il“lud ut xaxs xquaros repudiet atque abjiciat.” BENTL.

53. Pro vulg. ficta, dedimus facta ex Fabricii codicibus.

59. Complures scripti habent procudere, quod eleganter continuat metaphoram, a cudendis nummis desumptam. "Consuetudo certissima lo"quendi magistra: utendumque plane sermone, "ut nummo, cui publica forma est.”

QUINTIL. I. 6. Vulg. producere. Bentl. procudere nummum; viz. nummum ex sola conjectura

60. Ut silvae foliis. Huic loco, qui viros doctos adeo torsit, G. Wakefield omnium felicissime remedium adhibuisse videtur, mutantis videlicet pro mutantur; ut ordo sit: Ut prima folia silvae, mutantis foliis in pronos annos, cadunt; ita-&c. Noster alibi :

illa tamen se

.Non HABITU mutatve LOCO.

Sat. II. vii. 63.

Porro," subnectit," de neutro usu verbi mu"to adeundus est Drakenborchius ad Liv. III. 10 "Venustior scilicet vocis color minus sagaces o culos scribarum videtur fefellisse."

« PredošláPokračovať »