Obrázky na stránke
PDF
ePub

Suavior, ut Chio nota si commista Falerni est.
Cum versus facias: teipsum percontor, an et, cum
Dura tibi peragenda rei sit causa Petillî,
Scilicet, oblitus patriaeque patrisque, Latine
Cum Pedius causas exsudet Publicola atque
Corvinus, patriis intermiscere petita
Verba foris malis, Canusini more bilinguis?
Atqui, ego cum Graecos facerem,natus mare citra,
Versiculos, vetuit me tali voce Quirinus,
Post mediam noctem visus, cum somnia vera :
In silvam non ligna feras insanius, ac si
Magnas Graecorum malis implere catervas.
Turgidus Alpinus jugulat dum Memnona, dumque
Diffingit Rheni luteum caput; haec ego ludo,
Quae nec in aede sonent certantia judice Tarpa,
Nec redeant iterum atque iterum spectanda thea-
Arguta meretrice, potes, Davoque Chremeta [tris.
Eludente senem, comes garrire libellos
Unus vivorum, Fundanî: Pollio regum
Facta canit pede ter percusso: forte epos acer,
Ut nemo, Varius ducit: molle atque facetum
Virgilio annuerunt gaudentes rure camenae.
Hoc erat, experto frustra Varrone Atacino,
Atque quibusdam aliis, melius quod scribere pos-

sem,

Inventore minor: neque ego illi detrahere ausim
Haerentem capiti cum multa laude coronam.
At dixi fluere hunc lutulentum, saepe ferentem
Plura quidem tollenda relinquendis. Age, quaeso,

Tu nihil in magno doctus reprendis Homero?
Nil comis tragici mutat Lucilius Accî?
Non ridet versus Ennî gravitate minores?
Cum de se loquitur, non ut majore reprensis.
Quid vetat et nosmet, Lucilî scripta legentes,
Quaerere, num illius, num rerum dura negarit
Versiculos natura magis factos, et euntes
Mollius, ac si quis, pedibus quid claudere senis,
Hoc tantum, contentus, amet scripsisse ducentos
Ante cibum versus, totidem coenatus? Etrusci
Quale fuit Cassî rapido ferventius amni
Ingenium; capsis quem fama est esse librisque
Combustum propriis. Fuerit Lucilius, inquam,
Comis et urbanus; fuerit limatior idem,
Quam rudis et Graecis intacti carminis auctor,
Quamque poëtarum seniorum turba: sed ille,
Si foret hoc nostrum fato dilatus in aevum,
Detereret sibi multa, recideret omne, quod ultra
Perfectum traheretur; et, in versu faciendo,
Saepe caput scaberet, vivos et roderet ungues.
Saepe stilum vertas, iterum quae digna legi sint
Scripturus: neque, te ut miretur turba, labores,
Contentus paucis lectoribus. An tua demens
Vilibus in ludis dictari carmina malis?

Non ego: nam satis est equitem mihi plaudere; ut audax,

Contemtis aliis, explosa Arbuscula dixit,

Men' moveat cimex Pantilius? aut cruciet, quod Vellicet absentem Demetrius? aut quod ineptus

Fannius Hermogenis laedat conviva Tigellî?
Plotius, et Varius, Maecenas, Virgiliusque,
Valgius, et probet haec Octavius optimus atque
Fuscus; et haec utinam Viscorum laudet uterque:
Ambitione relegata, te dicere possum,

Pollio; te, Messala, tuo cum fratre; simulque
Vos, Bibule et Servî; simul his te, candide Furnî;
Complures alios, doctos ego quos et amicos
Prudens praetereo: quibus haec, sint qualiacun-
Arridere velim; doliturus, si placeant spe [que,
Deterius nostra. Demetri, teque, Tigelli,
Discipularum inter jubeo plorare cathedras.
I, puer, atque meo citus haec subscribe libello.

Q. HORATII FLACCI

SERMONUM

LIBER II.

SATIRA I.

SUNT, quibus in Satira videor nimis acer, et ultra
Legem tendere opus ; sine nervis altera quidquid
Composui pars esse putat, similesque meorum
Mille die versus deduci posse: Trebatî,

Quid faciam praescribe. Quiescas. Ne faciam, in-
Omnino versus? Aio. Peream male, si non [quis,
Optimum erat: verum nequeo dormire. Ter uncti
Transnanto Tiberim, somno quibus est opus alto;
Irriguumque mero sub noctem corpus habento.
Aut, si tantus amor scribendi te rapit, aude
Caesaris invicti res dicere, multa laborum
Praemia laturus. Cupidum, pater optime, vires
Deficiunt: neque enim quivis horrentia pilis
Agmina, nec fracta pereuntes cuspide Gallos,
Aut labentis equo describat vulnera Parthi.
Attamen et justum poteras et scribere fortem,
TOM. II.
F

« PredošláPokračovať »