Obrázky na stránke
PDF
ePub

Q. HORATII FLACCI

EPISTOLARUM

LIBER I.

EPIST. I.

AD MAECENATEM.

PRIMA dicte mihi, summa dicende camena,
Spectatum satis, et donatum jam rude, quaeris,
Maecenas, iterum antiquo me includere ludo.
Non eadem est aetas, non mens. Veianius, armis
Herculis ad postem fixis, latet abditus agro,
Ne populum extrema toties exoret arena.
Est mihi purgatam crebro qui personet aurem :
Solve senescentem mature sanus equum, ne
Peccet ad extremum ridendus, et ilia ducat.
Nunc itaque et versus et cetera ludicra pono:
Quid verum atque decens, curo et rogo, et omnis
in hoc sum:

Condo et compono, quae mox depromere possim.
Ac, ne forte
roges, quo me duce, quo Lare, tuter;

Nullius addictus jurare in verba magistri,
Quo me cumque rapit tempestas, deferor hospes.
Nunc agilis fio, et mersor civilibus undis,
Virtutis verae custos, rigidusque satelles :
Nunc in Aristippi furtim praecepta relabor,
Et mihi res, non me rebus, subjungere conor.
Ut nox longa, quibus mentitur amica, diesque
Longa videtur opus debentibus; ut piger annus
Pupillis, quos dura premit custodia matrum:
Sic mihi tarda fluunt ingrataque tempora, quae

spem

Consiliumque morantur agendi gnaviter id, quod
Aeque pauperibus prodest, locupletibus aeque;
Aeque, neglectum, pueris senibusque nocebit.
Restat, ut his ego me ipse regam solerque ele-
mentis :

Non possis oculo quantum contendere Lynceus,
Non tamen idcirco contemnas lippus inungui;
Nec, quia desperes invicti membra Glyconis,
Nodosa corpus nolis prohibere cheragra:
Est quadam prodire tenus, si non datur ultra.
Fervet avaritia, miseroque cupidine, pectus ?
Sunt verba et voces, quibus hunc lenire dolorem
Possis, et magnam morbi deponere partem.
Laudis amore tumes? sunt certa piacula, quae te,
Ter pure lecto, poterunt recreare, libello.
Invidus, iracundus, iners, vinosus, amator,
Nemo adeo ferus est, ut non mitescere possit,
Si modo culturae patientem commodet aurem,

Virtus est vitium fugere ; et sapientia prima
Stultitia caruisse. Vides, quae maxima credis
Esse mala, exiguum censum, turpemque repulsam,
Quanto devites animi capitisque labore?
Impiger extremos curris mercator ad Indos,
Per mare, pauperiem fugiens, per saxa, per ignes:
Ne cures ea, quae stulte miraris et optas,
Discere et audire et meliori credere non vis?
Quis circum pagos, et circum compita, pugnax,
Magna coronari contemnat Olympia, cui spes,
Cui sit conditio dulcis sine pulvere palmae?
Vilius argentum est auro, virtutibus aurum.
O cives, cives! quaerenda pecunia primum,
Virtus post nummos. Haec Janus summus ab imo
Prodocet: haec recinunt juvenes dictata senesque,
Laevo suspensi loculos tabulamque lacerto.
Est animus tibi, sunt mores, est lingua fidesque:
Sed quadringentis sex septem millia desint;
Plebs eris. At pueri ludentes, Rex eris, aiunt,
Si recte facies. Hic murus aëneus esto,
Nil conscire sibi, nulla pallescere culpa.
Roscia, dic sodes, melior lex, an puerorum est
Naenia, quae regnum recte facientibus offert,
Et maribus Curiis et decantata Camillis?
Isne tibi melius suadet, qui, Rem facias; rem,
Si possis, recte; si non, quocunque modo rem;
Ut propius spectes lacrimosa poëmata Pupî:
An qui, fortunae te responsare superbae
Liberum et erectum praesens hortatur et aptat?

Quod si me populus Romanus forte roget, cur
Non, ut porticibus, sic judiciis fruar îsdem,
Nec sequar aut fugiam, quae diligit ipse vel odit;
Olim quod vulpes aegroto cauta leoni

Respondit, referam: Quia me vestigia terrent
Omnia te adversum spectantia, nulla retrorsum.
Bellua multorum es capitum : nam quid sequar,
aut quem?

Pars hominum gestit conducere publica: sunt, qui
Crustis et pomis viduas venentur avaras,
Excipiantque senes, quos in vivaria mittant:
Multis occulto crescit res fenore. Verum
Esto aliis alios rebus studiisque teneri :
Iidem eadem possunt horam durare probantes ?
Nullus in orbe sinus Baiis praelucet amoenis,
Si dixit dives; lacus, et mare sentit amorem
Festinantis heri: cui si vitiosa libido
Fecerit auspicium, cras ferramenta Teanum
Tolletis, fabri. Lectus genialis in aula est ?
Nil ait esse prius, melius nil caelibe vita:
Si non est, jurat bene solis esse maritis.
Quo teneam vultus mutantem Protea nodo?
Quid pauper? ride: mutat coenacula, lectos,
Balnea, tonsores; conducto navigio aeque
Nauseat, ac locuples, quem ducit priva triremis.
Si curatus inaequali tonsore capillos
Occurri, rides: si forte subucula pexae

Trita subest tunicae, vel si toga dissidet impar,

Rides. Quid, mea cum pugnat sententia secum ;

« PredošláPokračovať »